Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 45HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 45'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 44. <<<     >>> 46.hide dictionary links

(PL 141 0058C) 45.

(0058D) Bosone interea comite veneficiis uxoris suae necato, et Petragoricae sepulto, et urbe ipsa a Willelmo duce capta, tutor filiorum eius et nepotis fuit idem dux. Et filio Bosonis Heliae concessa urbe Petragorica, Bernardo filio Hildeberti reddidit marcham. Et donec viriles annos attingeret aetas Bernardi, iniunxit eam regendam fortissimis principibus, duobus germanis, Petro abbati Scotoriensium canonicorum, et Umberto Druto. Quorum pater Abbo Drutus castrum Bellacum contra regem Rotbertum fortissime defendit. A quibus duobus fortissime marcha defensa est, quousque Unbertus obiret. (0059B) Petrus abbas singularem principatum optinens, habebat sibi fidelissimum profundissimi consilii Ainardum praepositum, habentem duos fratres Abbonem et Raimundum, strenuissimos duces, corpore robustos, animo bellicosos, quorum sororem Aldeardem accepit in matrimonium Raimundus Cabannensis, abnepos Turpionis episcopi, frater Adalberti decani incliti et prepositi ex monasterio sancti Marcialis; genuitque ex ea filium Ademarum Engolismensem monachum, qui haec scripsit. Vivente enim supradicto Ainardo, abbas Petrus rem publicam optime amministravit, et invidos suae gloriae conpressit. (0059C) Nam eo Romae mortuo, et Raimundo fratre eius Hierosolimae defuncto, et Abbone infirmitate gravato, inclitus Petrus, neminem fidelem consiliarium habens, dum ad suum temere facit arbitrium omnia, et inter suos terribilis ut leo videtur, castrum proprium Mortemarense concremat, contradicente consilio suorum, et huius rei occasione propinquis eius et principibus marchionibus cum Bernardo comite et Willelmo duce, quasi tirannidem praesumeret, in eum insurgentibus, paulatim ex potestate marchionum eiectus est. Qui a Hierosolima reversus, in basilica sancti Stephani Lemovicae sedis pristinum honorem continens, et ecclesiarum et villarum multa possessione ex paterna fruens hereditate, et magnae catervae militum, qui eius beneficia habent, imperans, a curis secularibus magna ex parte ereptus, et liberius Deo vacat, et maiori quam ante securitate et gloria pollet.

268w 2.6302750110626 s