Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 49HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 49'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 48. <<<     >>> 50.hide dictionary links

(PL 141 0061C) 49.

(0061D) Circa hoc tempus Alduinus episcopus, acceptis pretiosioribus sancti Marcialis ornamentis et vestimentis, et multa affluentia argenti, quia in manu sua abbatiam habebat emptam a Widone, properavit ante quadragesimam cum Willelmo duce Romam, et in tristicia monachos sancti Marcialis reliquid. Mox eo recedente, ad sepulchrum beati Marcialis plurima ceperunt choruscare miracula, quae leticiam monachis et cunctae Aquitaniae plenam ingesserunt. Nam nobilissimi Aquitanorum et Francorum principum atque Italorum eo anno Lemovicae pascha cum frequentia sancti Marcialis gloriose celebraverunt. Reversus episcopus basilicam sedis sancti Stephani, quam sanctus Marcialis dedicaverat, destruendam et amplificandam disposuit, et lineas ad fundamenta iecit, ut post dies 15 insisteret operi. (0062B) Abiensque inde ad ecclesiam Agento supradictam, ibi spiritum exalavit ( an. 1012 vel 1013.) Delatum est corpus eius Lemovicam, apud sedem vigiliis observatum, apud Sanctum Martinum sepultum. Successit pro eo reverentissimus Geraldus, nepos eius. Consecratus et Pictavis apud Sanctum Hylarium a Siguino archiepiscopo. Non enim potuit esse Gauzlenus Bituricensis archiepiscopus, quia necdum receptus erat in sede Biturica. Habuit tamen ibi missos suos ex sancti Benedicti monachis. Simul interfuerunt episcopi Gislebertus Pictavensis, Arnaldus Petragoricensis, Islo Santonicensis, Grimoardus Engolismensis. Post benedictionem comitati sunt eum usque Lemovicam Arnaldus et Grimoardus episcopi. Primum ad Sanctum Marcialem venerunt simul, et recepti sunt a monachis. (0062C) Inde monachi eos duxerunt cum antiphonis usque ad ecclesiam Cairoensem. Ibi in cathedra sedit, et humeris populi vectus, canonicis antiphonas concinentibus, textum Evangelii a Grimoardo episcopo legendum sumpsit, et ita benedicens dextera assidue, ad hostium basilicae sancti Stephani cum gloria deductus est. Grimoardus tradidit ei portas ecclesiae, Arnaldus cordas signorum, et ambo in sede sancti Marcialis intronizaverunt eum, et clara voce, Te Deum laudamus, Arnaldus episcopus intonuit. (0062D) Episcopum sedentem osculati sunt omnes; deinde missam celebraverunt de martirio sancti Theodori, cuius festivitas ipso die agebatur. (0063A) Per dies septem indutus processit stola sanctificata cum indumentis et cappa Romana, absque capsula, et per eosdem continuos dies missam celebravit. Tune abbas Gosfridus basilicam regalem maiori opere coepit renovare ( an. 1017). Quadragesima vero media ( an. 1018) cum nocturnis vigiliis multitudo maxima in eandem aulam ad tumulum beati Marcialis properantes intrarent, viri cum mulieribus plus 50 invicem conculcati intra ecclesiam expiraverunt, et die crastina sepulti sunt. Episcopus Geraldus Romam abierat; ideo per Arnaldum missum est episcopum, qui cum aqua episcopali ecclesiam reconciliavit. Paulo post exorti sunt per Aquitaniam Manichei, seducentes plebem. (0063B) Negabant baptismum et crucem et quicquid sanae doctrinae est. Abstinentes a cibis, quasi monachi apparebant, et castitatem simulabant, sed inter se ipsos omnem luxuriam exercebant, et nuncii antichristi erant, multosque a fide exorbitare fecerunt.

402w 1.7603580951691 s