Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 52HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 52'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 51. <<<     >>> 53.hide dictionary links

(PL 141 0064B) 52.

His diebus, in parasceve, post crucem adoratam Roma terrae motu et nimio turbine periclitata est. Et confestim quidam Iudeorum intimavit domno papae, quia ea hora deludebant sinagogae Iudeorum Crucifixi figuram. Quod Benedictus papa sollicite inquirens et comperiens, mox auctores sceleris capitali sententia dampnavit. Quibus decollatis, furor ventorum cessavit. (0064C) Quo tempore Hugo, capellanus Aimerici vicecomitis Rocacardensis, cum eodem seniore suo Tholosae in pascha adfuit, et colaphum Iudeo, sicut illic omni pascha semper moris est, inposuit, et cerebrum ilico et oculos ex capite perfido ad terram effudit; et statim mortuus, a sinagoga Iudeorum de basilica sancti Stephani elatus, sepulturae datus est. Quo tempore Cordubenses Mauri per mare Gallicum subito cum multa classi Narbonae per noctem appulerunt, et summo diluculo cum armis in circuitu civitatis sese effuderunt; et sicut ipsi nobis retulerunt, sortilogium eorum eis promiserat, prospere acturos et Narbonam capturos. (0065A) At christiani quantotius corpus et sanguinem Dei a sacerdotibus accipientes communicaverunt, et praeparantes se ad mortem, bello invaserunt Sarracenos, et victoria potiti sunt, omnesque aut morte aut captivitate cum navibus et multis spoliis eorum retinuerunt, et captivos aut vendiderunt aut servire fecerunt, et Sancto Marciali Lemovicae viginti Mauros corpore enormes transmiserunt dono muneris. Ex quibus abbas Gosfridus duos retinuit in servitute, ceteros divisit per principes peregrinos, qui de partibus diversis Lemovicam convenerant. Loquela eorum nequaquam erat Sarracenisca, sed more catulorum loquentes, glatire videbantur.

221w 0.92606282234192 s