Ademarus_Cibardi_cps2, Historiae, 3, 55HOME > 'multa' in 'Ademarus_Cibardi, Historiae, 3, 55'
Ademarus Cibardi, Historiae, 3, 54. <<<     >>> 56.hide dictionary links

(PL 141 0066A) 55.

His temporibus Normanni supradicti, quod patres eorum numquam ausi sunt facere, cum innumera classe Hiberniam insulam, quae et Hirlanda dicitur, ingressi sunt una cum uxoribus et liberis et captivis christianis, quos fecerant sibi servos, ut, Hirlandis extinctis, ipsi pro eis inhabitarent opulentissimam terram. Quae 12 civitates cum amplissimis episcopatibus et unum regem habet et propriam linguam, sed Latinas litteras. (0066B) Quam sanctus Patricius Romanus ad fidem convertit, et ibi primus praefuit episcopus; quae undique mari circumcincta est. Ibi solsticialis brumalis dies vix duarum est horarum, et solsticialis estiva nox eiusdem parvitatis. Consertum est ergo praelium per triduum incessanter, et Normannorum nullus vivus evasit. Uxores eorum cum parvulis sese cunctae in mare praecipites suffocarunt. Qui vivi eapti sunt, feris ad laniandum proiecti sunt. Unum ex captivis dimisit, rex vivere, quia christianum captivum fuisse cognovit, et cum muneribus donavit. (0066C) Rex vero Canotus de Danamarcha paganus, mortuo Adalrado rege Anglorum ( an. 1016), regnum eius dolo cepit, et reginam Anglorum in coniugium accepit, quae erat soror comitis Rotomensis Richardi, et factus christianus, utraque regna tenuit, et quoscumque potuit ex paganis de Danamarcha ad fidem Christi pertraxit. Richardo vero comite Rotomagi, filio Richardi, Normannos gubernante, multitudo eorum cum duce Rodulfo armati Romam, et inde conivente papa Benedicto Appuliam aggressi, cuncta devastant ( an. 1017). Contra quos exercitum Basilius intendit, et congressione bis et ter facta, victores Normanni existunt. Quarto congressu cum gente Russorum victi et prostrati sunt et ad nichilum redacti, et innumeri ducti Constantinopolim, usque ad exitum vitae in carceribus tribulati sunt. Unde exivit proverbium: Grecus cum carruca leporem capit. (0066D) Tunc per triennium interclusa est via Hierosolimae; nam propter iram Normannorum, quicumque invenirentur peregrini, a Grecis ligati Constantinopolim ducebantur, et ibi carcerati affligebantur. (0067A) Item Normanni, duce Rotgerio, ad occidendos paganos Hispaniam profecti, innumeros Sarracenorum deleverunt, et civitates vel castella ab eis abstulere multa. Primo vero adventu suo Rotgerius, Sarracenis captis, unumquemque eorum per dies singulos, videntibus ceteris, quasi porcum per frusta dividens, in caldariis coctum eis apponebat pro epulis, et in alia domo simulabat se comedere cum suis reliqua medietatis menbra. Postquam ita omnes percurrisset, novissimum de custodia quasi neglegens permittebat fugae, qui haec monstra Sarracenis nunciaret. Qua de causa timore exanimati, vicinae Hispaniae Sarraceni cum rege suo Museto pacem a comitissa Barzelonensi Ermensende petunt, et annuum tributum persolvere spondent. Erat enim haec vidua, et Rotgerio suam filiam in matrimonium sociaverat. (0067B) Cum quibus pace facta, Rotgerius cum ulteriore Hispania decertare cepit, et quadam die una cum 40 solummodo christianis quingentos Sarracenorum electos in insidiis latentes offendit, cum quibus confligens, fratrem suum manzerem amisit, et tertio campum lustrans, et plus centum adversarios extinxit, et cum suis propria revisit, nec ausi sunt Sarraceni persequi fugientem.

433w 1.7280831336975 s