Ado_Viennensis_cps2, Chronicon, 2HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Chronicon, 2'
Ado Viennensis, Chronicon, AETAS PRIMA AB ORIGINE MUNDI USQUE AD DILUVIUM. <<<     >>> AETAS TERTIA AB ABRAHAM AD DAVID USQUE.hide dictionary links

(PL 123 0026D) AETAS SECUNDA A DILUVIO AD ABRAHAMI NATIVITATEM.

(0027)

[1657] Secunda saeculi aetate, prima huius diei, quae est vicesima septima mensis secundi, egressus est Noe de arca, in qua pauci, id est octo animae, salvae factae sunt per aquam. Quod commemorans in Epistola sua beatus Petrus apostolus statim exponere curavit: Quod et vos nunc similis formae salvos fecit baptisma, non carnis depositio sordium, sed conscientiae bonae interrogatio per Deum: per resurrectionem Iesu Christi, qui est in dextera Dei, in aqua diluvii baptismum: in arca et his quae continebat Ecclesiam et fideles eius; in octonario animarum numero, mysterium Dominicae resurrectionis, in cuius fide baptizamur, docens esse figurata. (0027B)

Fuerunt autem Noe filii tres, Sem, Cham et Iaphet, ex quibus septuaginta duae linguae sunt, id est de Sem viginti octo; de Cham, triginta; de Iaphet, quindecim.

[1658] Sem centesimo anno genuit Arphaxad, biennio post diluvium, a quo Chaldaei.Supervixit autem Sem nato Arphaxad quingentis annis, id est usque ad quinquagesimum annum nativitatis Iacob.

[1694] Arphaxad anno centesimo trigesimo quinto genuit Sale.Hic Septuaginta interpretes unam generationem plus quam Hebraica veritas posuerunt, dicentes quod Arphaxad, cum esset annis centum triginta quinque genuit Cainam, qui cum centum triginta annorum fuerit, ipse genuit Sale. Quorum translationem evangelista Lucas hoc loco videtur esse secutus. (0027C) Vixit autem Arphaxad post natum Sale quadringentis tribus annis, cui tamen Septuaginta post natum Cainam ascribunt annos quadringentos triginta, et Cainam post natum Sale, trecentos triginta octo. Ab Arphaxad Samaritae vel Indi.

[1724] Sale annorum triginta genuit Heber, cui supervixit annis quadringentis tribus.Ante natum Heber, Septuaginta posuerunt annos centum triginta, postea, trecentos triginta. Ab hoc Heber Hebraeorum nomen et genus oritur.

[1785] Heber annis triginta quatuor genuit Phalec, cui supervixit quadringentis triginta annis.Septuaginta ante natum Phalec posuere ann. centum triginta quatuor, postea, ducentos septuaginta. Phalec interpretatur divisio; cui propterea tale nomen parentes imposuerunt, quia tempore nativitatis ipsius terra per linguarum confusionem divisa est. (0027D) Cuius divisionis Arnobius rhetor ita meminit (ARNOBIUS in Psal. CIV) : Sem, primogenito Noe, pars facta est a Persida et Bactris usque in Indiam longe, et usque Rhinocoruras: quae spatia terrarum habent linguas, sermone barbarico, viginti septem. (0028A) In quibus linguis gentes sunt patriarum quadringinta sex, non diversarum linguarum, sed diversarum patriarum: sicuti cum una lingua sit Latina, sub una lingua diversae sunt patriae, Brutiorum, Lucanorum, Apulorum, Calabrorum, Picentum, Tuscorum, et si dicamus his atque huiusmodi similia. Cham vero, secundus filius Noe, a Rhinocoruris usque Gaddila, habens linguas sermone Punico a parte Garamantum; Latino, a parte boreae; barbarico; a parte meridiani, Aethiopum, Aegyptiorum, et barbaris interioribus, vario sermone, viginti duabus linguis, in patriis trecentis nonaginta quatuor. Iaphet autem, tertius, a Media usque ad Gaddila ad boream. Habet autem Iaphet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam, in patriis ducentis, sermone vario in linguis viginti quatuor. (0028B) Fiunt ergo omnes simul linguae septuaginta duae; patriae autem generationum mille, quae in tripartito orbe, Asia, Africa, Europa sitae sunt: habetque, ut diximus, Iaphet flumen Tigridem, quod dividit Mediam et Babyloniam; Sem autem Euphratem; Cham vero Geon, qui vocatur Nilus.

Phalec annorum triginta genuit Ragau, cui supervixit annis ducentis novem. Septuaginta ante natum Ragau centum triginta annos ponunt, postea, ducentos octo. Tempore Phalec turris aedificata est factaque linguarum divisio. Huius turris altitudo quinquies mille centum septuaginta quatuor dicitur tenere passuum, paulatim altioribus in angustias coarctatis, ut pondus imminens facilius sustentaret. Describunt ibi templa marmorea, lapidibus pretiosis auroque distincta, et multa alia quae videntur incredibilia. (0028C) Auctor huius turris Nemrod gigas exstitit. Qui post confusionem linguarum migravit inde ad Persas, eosque ignem colere docuit. Abhinc errores gentium creverunt, templa constructa, et quidam gentium principes tanquam dii sunt adorati.

[1820] Ragau annorum triginta duo genuit Seruth, cui supervixit annis ducentis septem.Septuaginta ante natum Seruth, centum triginta duos annos ponunt, postea ducentos octo. Scytharum regnum exortum est, ubi primus regnavit Tanaus.

[1858] Seruth annorum triginta genuit Nachor, cui supervixit annos ducentos.Septuaginta ante natum Nachor ponunt annos centum triginta, postea, ducentos. Aegyptiorum regnum sumit principium, ubi primus regnavit Zoes. (0028D)

[1878] Nachor annorum viginti octo genuit Thare, cui supervixit annos centum et novemdecim. Septuaginta ante natum Thare ponunt septuaginta novem, postea, centum triginta novem. (0029A) Assyriorum regnum et Sicyoniorum nascitur; sed primus in Assyriis regnavit Belus, quem quidam Saturnum existimant: in Sicyonia Aegialeus, a quo Aegyalea nuncupata est, quae hactenus Peloponnesus vacatur Ninus, rex Assyriorum primus, propagandae dominationis libidine, arma foras extulit, cruentamque vitam magnis per totam Asiam bellis egit.

[1948] Thare annorum septuaginta genuit Abraham, cui supervixit annos centum triginta quinque.(0029B) Sub quo Zoroastres, magicae inventor, a Nino rege occiditur: qui Ninus ipse, dum deficientem a se oppugnat urbem, sagitta ictus interiit, murique Babyloniae a Semiramide regina Assyriorum aedificantur (BEROS. l. V) . Hactenus secunda saeculi aetas protenditur, fiuntque anni a diluvio usque ad Abraham, mille septuaginta duo, secundum vulgatam editionem, id est Septuaginta interpretum: secundum vero Hebraeorum codices, longe pauciores inveniuntur, id est ducentis nonaginta duobus.

In hac secunda aetate sacrae litterae continent, praeter veritatem historicam, fidem et sacramentis plenam Patrum obedientiam. (0029C) In hac Noe mysticae iussioni et fabricae obediens, arcam figuratis numeris et mensuris fabricans, eamque mundis immundisque animalibus, ut ei praeceptum fuerat implens, Ecclesiam sanctam nobis composuit, mirificis sacramentis redundantem, lignum passionis et crucis ferentem, morte Christi baptismi gratiam exhibentem, pretium nostrum tanquam per ostium lateris manantem: per quod columba eadem ipsa Ecclesia tanto munere dotata processit: et corvus haereticus exiens, tantis sacramentis indignus, ab illa quae texerat, nigredine peccati illectus, transvolans humani cadaveris cupiditate naufragus, reverti contemnit. Arca construitur a Noe de lignis non putrescentibus, Ecclesia construitur a Christo ex hominibus in sempiternum victuris, quae nunc in fluctibus huius mundi natat.

Quod autem de quadratis lignis fieri iubetur, stabilem vitam sanctorum significat, undique ad omne opus bonum paratam: quocunque enim verteris quadratum, firmiter stabit. (0029D)

Quod bitumine glutinantur arcae ligna intrinsecus et extrinsecus, ut in compage unitatis significetur tolerantia charitatis, ne scandalis Ecclesiam tentantibus, sive ab his qui intus sunt, sive ab illis qui foris sunt, cedat fraterna iunctura, et solvat vinculum pacis: est enim bitumen ferventissimum et violentissimum gluten, significans dilectionis ardorem, magna fortitudine ad tenendam societatem spiritalem omnia tolerantem.

Quod trecentis cubitis arca longa est, ut sexies quinquaginta compleantur: sicut sex aetatibus omne huius saeculi tempus extenditur, in quibus omnibus Christus nunquam destitit praedicari, sed in trecentis cubitis signum ligni passionis ostenditur: ipsius enim litterae numerus crucis demonstrat signum, quo, socii Christi passionis effecti per baptismum, longitudinem vitae aeternae adipiscimur. (0030A) Quod vero cubitis quinquaginta latitudo eius expanditur, insinuat quod corda credentium Spiritus sancti dono charitate dilatantur: unde quinquagesimo die post resurrectionem suam Christus Spiritum sanctum credentibus misit. Quod autem eius altitudo triginta cubitis surgit, quem numerum decies habet in trecentis cubitis longitudo, quia Christus est altitudo nostra, qui triginta annorum aetatem gerens, doctrinam evangelicam consecravit, contestans legem non se venisse solvere, sed adimplere. Quod sexies longa ad latitudinem suam, et decies ad altitudinem suam, humani corporis instar ostendit, in quo Christus apparuit: corporis enim longitudo a vertice usque ad vestigium, sexies tantum habet, quantum latitudo, quae est ab uno latere ad alterum latus, a dextera in sinistram, vel a sinistra in dexteram: et decies quam altus a terra. Unde facta est arca trecentorum in longitudine cubitorum, et quinquaginta in latitudine, et triginta in altitudine. (0030B)

Eadem arca collecta in unum cubitum, desuper consummatur: sic Ecclesia, corpus Christi, in unitate collecta sublimatur et perficitur. Quod autem aditus ei sit a latere, nemo quippe intrat in Ecclesiam, nisi per sacramentum redemptionis peccatorum, quod ex Christi latere aperto manavit.

Quod inferiora arcae bicamerata et tricamerata construuntur, sic ex omnibus gentibus vel bipertitam multitudinem congregat Ecclesia, propter circumcisionem et praeputium, vel tripertitam, propter tres filios Noe, quorum progenie repletus est orbis. Ideo arcae inferiora dicta sunt, quia in hac terrena vita est diversitas gentium. (0030C) In summa autem omnes in unum consummamur: et non est ibi varietas, quia omnia et in omnibus Christus.

Quod cuncta animalium includuntur genere in arca, quia ex omnibus gentibus et nationibus congregatio sit in Ecclesia: quod etiam Petro demonstratus discus ille significat, quod munda et immunda ibi sint animalia (Act. II) ; sicut in Ecclesiae sacramentis, et boni et mali versantur.

Quod septena sunt munda, et bina immunda, ideo quia boni servant unitatem spiritus in vinculo pacis, sanctum autem Spiritum in divina Scriptura in septiformi operatione commendat, mali autem in binario numero schismata faciles et quodammodo divisibiles ostenduntur. (0030D)

Quod ipse Noe cum suis octavus numeratur, quia in Christo spes resurrectionis nostrae apparuit, qui octava die, id est post Sabbati septimam, a mortuis resurrexit.

Quod post septem dies ex quo ingressus est Noe in arcam factum est diluvium, quia in spem futurae quietis, quae septimo die significata est, baptizamur.

Quod praeter arcam omnis caro quam terra sustentabat, diluvio consumpta est, quia praeter Ecclesiae societatem, aqua baptismi quamvis eadem sit, non solum non valet et salutem, sed potius valet ad perniciem. (0031A)

Quod quadraginta diebus et quadraginta noctibus pluit, quia omnis reatus peccatorum in decem praeceptis legis admittitur per universum orbem terrarum: qui quatuor partibus continetur, sive ille reatus, qui ad dies pertinet, ex rerum prosperitate; sive qui ad noctes, ex rerum adversitate contractus sit, sacramento baptismi abluitur.

Quod Noe quingentorum erat annorum, cum ei locutus est Dominus ut arcam sibi faceret, et sexcentos agebat annos cum in eam fuisset ingressus, significatur sexta aetate in manifestatione evangelica, Ecclesiam construendam, quod et secundus mensis anni sexcentesimi, quo intrat Noe in arcam significat, duo enim menses senario numero concluduntur a senario enim numero, et sexaginta cognominantur, et sexcenti et sex millia, et sexaginta millia, et sexcenta millia, et quidquid deinceps in maioribus summis per eumdem articulum numeri in infinitum consurgit. (0031B) Et quod vigesimus septimus dies mensis commemoratur, ad eiusdem quadraturae significationem pertinet, quae iam in quadratis lignis exposita est: sed hic evidentius quia nos ad omne opus bonum paratos, id est quodammodo conquadratos, Trinitas perficit, in memoria qua Deum recolimus, in intelligentia qua cognoscimus, in voluntate qua diligimus: tria enim ter, et hoc ter, fiunt viginti septem, qui est numeri ternarii quadratus.

Quod septimo mense arca sedit, hoc est requievit, ad illam septimam requiem significatio recurrit, qua perfecti requiescunt: ibi quoque illius quadraturae numerus iteratur, nam vicesima septima die secundi mensis, commendatum est hoc sacramentum: et rursus vicesima septima die mensis septimi, eadem commendatio confirmata est cum arca requievit; quod enim promittitur in spe, hoc exhibetur in re. (0031C)

Porro quia ipsa septima requies cum octava resurrectione coniungitur, hoc in sacramento regenerationis nostrae, id est in baptismo, altum prozundumque mysterium est, quod quindecim cubitis supercrescit aqua, excedens altitudinem montium. Octo itaque et septem quindecim faciunt: sed octo significant resurrectionem, septem quietem. (0031D) Hoc sacramentum resurrectionis et quietis transcendit omnem sapientiam superborum, ita ut nullo modo possint indagare scientia sua altitudinem resurrectionis et quietis: et quia septuaginta et septem, et octoginta ab octo dinumerantur, coniuncto utroque numero, centum quinquaginta dies, quibus exaltata est aqua, eamdem commendant nobis atque confirmant altitudinem baptismi in consecrando novo homine ad tenendam quietis et consecrationis fidem.

Quod post dies quadraginta emissus corvus, non est reversus, aut aquis utique interceptus, aut aliquo supernatante cadavere illectus, significat homines immunditia cupiditatis teterrimos, et ob hoc ad ea quae foris sunt in hoc mundo ire: aut rebaptizari, quasi aut praeter arcam, id est praeter Ecclesiam, baptismus prosit, ut occidant et seducant, docere et tenere. (0032A)

Quod columba emissa, non inventa requie, reversa est, ostendit per Novum Testamentum requiem sanctis in hoc mundo non esse promissam: post quadraginta enim dies emissa est; qui numerus vitam, quae in hoc mundo agitur significat. Denique post septem dies dimissa propter illam septenariam operationem spiritalem, olivae fructuosum surculum retulit: quo significaret nonnullos etiam extra Ecclesiam baptizatos, si in eis pinguedo non defuerit charitatis, posteriore tempore in ore columbae tanquam in osculo pacis, ad unitatem societatis posse perduci. Quod post alios septem dies eadem dimissa, non est reversa, significat finem saeculi, quando erit sanctorum requies, non adhuc in sacramento spei, quo in hoc tempore consociatur, quandiu bibitur quod de latere Christi manavit: sed iam in ipsa perfectione salutis aeternae, cum tradetur regnum Deo et Patri, ut perspicua contemplatione incommutabilis veritatis, nullis ministeriis corporalibus egeamus. (0032B)

Quod sexcentesimo et primo anno vitae Noe, aperitur arcae tectum, quia finita sexta aetate saeculi revelabitur absconditum sacramentum atque promissum.

Quod vicesimo septimo die secundi mensis, dicitur sicca fuisse terra, tanquam finita est baptizandi iam necessitas in numero dierum quinquagesimo et septimo: ipse enim est dies secundi mensis, vicesimus septimus, qui numerus ex illa coniunctione spiritus et corporis septies octones habet, uno addito propter unitatis vinculum. (0032C)

Quod de arca coniuncti exeunt, qui disiuncti ante intraverant, quia in hoc tempore caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem (Gal. V); postmodum autem, id est in fine saeculi, in resurrectione scilicet sanctorum, omnimoda et perfecta pace spiritus corpori adhaerebit, nulla mortalitatis indigentia, vel concupiscentia resistente.

Dantur eis cuncta animalia in escam, ex quibus sanguis prohibetur manducari, ne vita pristina, quasi suffocata, teneatur in conscientia, sed habeat tanquam effusionem per confessionem. (0032D)

Quod vero testamentum posuit Deus inter se et homines, atque omnem animam vivam, ne perderet eam diluvio, arcum scilicet qui apparet in nubibus, qui nunquam nisi de sole resplendet, quia illi non pereunt diluvio, qui in prophetis et omnibus divinis Scripturis, tanquam in Dei nubibus agnoscunt Christum.

In hac aetate secunda post diluvium plantavit vineam Noe et inebriatus atque nudatus est in domo sua, portans Christi figuram, qui inebriatus est dum passus est, nudatus est dum crucifixus est in domo sua, in gente sua et in domesticis sanguinis sui. Hanc nuditatem, id est passionem Christi, videns Cham derisit: et Iudaei Christi mortem videntes, subsannavere. (0033A) Sem vero et Iaphet, tanquam duo populi, ex circumcisione et praeputio, credentes, quodammodo passionem Christi velamento texerunt, id est sacramento honoraverunt: vestimentum enim significat sacramentum, quod dorso imposuerunt, quasi memoriam praeteritorum; quia passionem Christi transactam celebrat Ecclesia, non adhuc spectat futuram. Medius autem frater Cham, id est impius populus Iudaeorum, qui nec primatum apostolicae tenuit, nec ultimus in gentibus credidit, vidit nuditatem patris, quia consensit in necem Domini Salvatoris: nuntiat fratribus foras, quia per eum manifestatum est quod erat in prophetis secretum; ideoque fit servus fratrum suorum, facta ipsa gens quodammodo scriniaria Christianorum, baiulans legem et prophetas ad testimonium assertionis Ecclesiae, ut honoremus per sacramentum quod numerant illi per litteram. (0034A) Peccante Cham posteritas eius damnatur, quia plebs Iudaica quae Dominum crucifixit, etiam in filios poenam damnationis suae transmisit. Sed et reprobi qui hic delinquunt, in posterum, id est futurum, sententiam damnationis excipiunt.

Nemrod filius Chus, primus novam imperii cupiditate tyrannidem arripuit, comparatus diabolo, qui superbe intumescens super sidera se exaltare voluit: quique venator et deceptor hominum ad mortem in Babel, id est in confusione, regnare non immerito dicitur; ubi confunduntur linguae turrim impietatis superbae aedificantium, omnium videlicet qui ab unitate fidei et integritate confessionis quasi per dissonantiam linguae ad invicem fecerunt.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Chronicon, 2'
Ado Viennensis, Chronicon, AETAS PRIMA AB ORIGINE MUNDI USQUE AD DILUVIUM. <<<     >>> AETAS TERTIA AB ABRAHAM AD DAVID USQUE.
2405w 31.779191017151 s