Ado_Viennensis_cps2, Chronicon, 6HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Chronicon, 6'
Ado Viennensis, Chronicon, AETAS QUINTA AB EADEM TRANSMIGRATIONE AD CHRISTUM SALVATOREM NOSTRUM. <<<    hide dictionary links

(PL 123 0075A) AETAS SEXTA A CHRISTO AD MUNDI FINEM.

(0075)

[4832] Igitur eo tempore, anno scilicet Caesaris Augusti quadragesimo secundo, a morte vero Cleopatrae et Antonii, quando et Aegyptus in provinciam versa est, anno vigesimo septimo, olympiadis centesimae tertiae anno tertio, ab Urbe condita septingentesimo quinquagesimo secundo, id est eo anno quo compressis cunctarum orbis terrae gentium motibus firmissimam verissimamque pacem ordinatione Dei Caesar composuit, Iesus Christus Filius Dei, sextam mundi aetatem suo consecravit adventu. Anno imperii Augusti quadragesimo octavo, Herodes patrator scelerum, et interfector pro Christo innocentium parvulorum, morbo intercutis aquae et scatentibus toto corpore vermibus, miserabiliter digne moritur. (0075C) Pro quo substitutus ab Augusto filius eius Archelaus, regnavit annos novem, id est usque ad ipsius Augusti finem; tunc enim non ferentibus ultra, sed accusantibus ferocitatem eius apud Augustum Iudaeis, in Viennam urbem Galliae nobilissimam relegatur, et ad minuendam Iudaici regni potentiam insolentiamque domandam, quatuor fratres eius pro eo sunt tetrarchae creati, Herodes, Antipater, Lysias et Philippus; quorum Philippus et Herodes, qui Antipas prius nuncupabatur, etiam vivente Archelao, tetrarchae fuerant ordinati. (0075D) Natus igitur Christus verus Dominus totius generis humani, inter homines Romano censui statim ascriptus est, illa prima clarissimaque professione qua Caesar se omnium principem, Romanosque rerum dominos singillatim cunctorum hominum edita ascriptione signavit. (Oros., l. VII) . Natus est autem octavo Kal. Ianuarii Christus, cum primum incrementa omnia anni virentis incipiunt. Caesar Caium nepotem suum ad ordinandas Aegpti Syriae provincias misit. Qui praeteriens ab Aegypto, fines Palaestinae apud Hierosolymam, in templo Dei tunc sancto et celebri adorare contempsit, sicut Suetonius Tranquillus refert. Quod Augustus ubi comperit, pravo usus iudicio, prudenter fecisse laudavit.

[17] Tiberius privignus Augusti, hoc est Liviae uxoris eius filius, regnavit annos triginta et duo.Hic per semetipsum nulla bella gessit. (0076B) Sane quarto imperii eius anno, Germani Drusi filius, Caligulae pater de Germanis, ad quos ab Augusto sene missus fuerat, triumphavit; ipse autem Tiberius plurima imperii parte, cum magna et gravi modestia reipublicae praefuit: adeo ut quibusdam praesidibus augenda provinciis tributa suadentibus scripserit, boni pastoris esse tondere pecus, non deglabrare. Huius anno duodecimo Pilatus Iudaeae procurator ab eodem dirigitur. Herodes tetrarcha, qui Iudaeorum principatum tenuit annis viginti et quatuor, in honorem Tiberii et matris eius Liviae, Tiberiadem condidit et Liviadem. (0076C) Anno decimo quinto imperii Tiberii, Dominus post baptismum, quod praedicavit Ioannes, mundo regnum coelorum annuntiat, peractis a mundi principio secundum Hebraeos, annis, ut etiam Eusebius in Chronicis suis signat, quatuor millibus, annotando quod decimo sexto anno Tiberii principium fuerit octuagesimi primi Iubilaei secundum Hebraeos: nostra autem supputatio undeviginti minus ponendos esse existimat. Iuxta vero Chronica eadem quae ipse Eusebius de utraque editione, ut sibi videbatur, composuit, anni supputantur quinque millia ducenti et viginti octo. Ioannes Baptista ab Herode in carcere positus pro veritate capite truncatur. Anno decimo octavo imperii Tiberii, Dominus sua passione mundum redimit, et praedicaturi per Iudaeae regiones apostoli, Iacobum fratrem Domini Hierosolymis ordinant episcopum; ordinant et septem diaconos, quorum uno lapidato a Iudaeis Stephano, Ecclesia per regiones Iudaeae et Samariae dispergitur. (0076D) Praelatus praeses Palaestinae provinciae ad Tiberium imperatorem, atque ad senatum retulit de passione ac resurrectione Christi, consequentibus virtutibus quae per ipsum palam factae fuerant, vel per discipulos ipsius in nomine eius fiebant, et de eo quod certatim crescente plurimorum fide Deus crederetur. Tiberius cum suffragio magni favoris retulit ad senatum, ut Christus Deus haberetur. Senatus indignatione motus, cur non sibi secundum morem delatum esset, ut de suscipiendo cultu prius ipse decerneret, consecrationem Christi recusavit, edictoque constituit exterminandos esse Urbe Christianos, praecipue cum et Seianus praefectus Tiberii suscipiendae religioni obstinatissime contradiceret Tiberius; tamen edicto accusatoribus Christianorum mortem comminatus est. (0077A) Itaque paulatim immutata est illa Tiberii Caesaris laudatissima modestia, in poenam contradictoris senatus. Nam plurimos senatorum proscripsit, et ad mortem coegit. Viginti sibi patricios viros consilii causa selegerat; horum vix duos incolumes reliquit, caeteros diversis causis necavit; Seianum praefectum suum res novas molientem interfecit; filios suos Drusum et Germanicum, quorum Drusus naturalis, Germanicus adoptivus erat, manifestis veneni signis perdidit, filios Germanici filii sui interfecit.

Agrippa cognomento Herodes, filios Aristobuli filii Herodis regis, accusator Herodis tetrarchae, Romam profectus, a Tiberio in vincula coniicitur, ubi primos sibi adscivit ad amicitiam, et maxime Germanici filium Caium.

[40] Caius cognomento Caligula, regnavit annos (0077B) tres, menses decem, dies octo: homo omnium ante se flagitiosissimus, et qui vere dignus Romanis blasphemantibus, et Iudaeis persecutoribus punitor adhibitus videretur.

Hic exclamasse fertur: Utinam populus Romanus unam cervicem haberet! Iudaei apud Alexandriam seditione excitata profligati sede atque urbe pulsi, expromendarum querelarum causa, Philonem quemdam, virum sane imprimis eruditum, legatum ad Caesarem mittunt; sed Caligula Iudaeis infestissimus, spreta legatione Philonis, omnes Iudaeorum sacras aedes, atque antiquum illud Hierosolymis sacrarium profanari sacrificiis gentilium, ac repleri statuis simulacrisque imperavit. Et statua Iovis posita, se ibi ut deum coli praecipit. (0077C) Hic Herodem Agrippam amicum suum vinculis liberatum, regem Iudaeae fecit; qui mansit in regno annos septem, id est, usque ad quartum Claudii annum. (0077D)

[45] Claudius regnavit annis quatuordecim. (0077C) Quo ab Angelo percusso successit in regnum filius eius Agrippa, qui usque ad exterminium Iudaeorum, viginti et quatuor annis perseveravit. (0078A) Exordio regni eius Petrus ad superandum Simonem magnum, cum prius Antiochenam fundasset Ecclesiam, Romam venit, et salutarem cunctis credentibus fidem fideli verbo docuit; potentissimisque virtutibus approbavit, ibique viginti et quinque annis cathedram tenuit episcopalem, id est, usque ad ultimum Neronis annum.(0077C) Herodes tetrarcha et ipse Caii amicitiam petens, cogente Herodiade, Romam venit, sed accusatus ab Agrippa, etiam tetrarchiam perdidit; relegatusque exsilio, apud Viennam Galliarum urbem post mortem Caii, inde in Hispaniam cum Herodiade fugiens, moerore periit. (0078A) Marcus evangelista Evangelium, quod Romae scripserat, Petro mittente, primum Aquileiae praedicavit. (0077C) Pilatus, qui sententiam damnationis in Christum dixerat, et ipse perpetuo exsilio Viennae recluditur; tantisque ibi irrogante Caio langoribus coarctatus est, ut sua se transverberans manu malorum compendium mortis celeritate quaesierit. (0078A) Ibique ordinato Hermagora discipulo suo, ad Aegyptum pervenit; constitutisque atque confirmatis Ecclesiis per Libyam, Marmaricam, Ammoniacam, Pentapolim, Alexandriam, atque Aegyptum universam, ad ultimum tempus a paganis Alexandriae martyrium suum complevit. (0077D) Matthaeus Evangelium in Iudaea praedicans, Hebraicis litteris scripsit; Caius Caligula a suis protectoribus occisus est. (0078A) Furius Camillus Scribonianus Dalmatiae legatus, bellum civile molitus, legiones multas fortissimasque ad sacramenti mutationem pellexerat. (0077D) Duo libelli in secretis eius reperti, quorum alteri pugio, alteri gladius pro signo nominis adscriptus erat, lectissimorum virorum nomina et notas morti destinatorum continentes; inventaque ibi est arca ingens, variorum venenorum, quibus mox Claudio Caesare iubente demersis infecta maria traduntur, non sine magno piscium exitio. (0078B) Itaque die dato ut in unum undique ad novum imperatorem conveniretur, neque aquilae ordinari, neque convelli quoquo modo signa moverive potuerunt exercitus; tanti et minus usitati miraculi fide motus, et conversus in poenitentiam, Scribonianum quinta statim die destitutum interfecit, seseque in sacramento prioris militiae continuit. Quod sine dubio propter adventum apostoli Petri et tenera Christianorum germina, hoc civile bellum divinitus est compressum. Tiberius Claudius Britanniam adiens, quae excitata in tumultum esse videbatur, quam neque ante Iulium Caesarem, neque post eum quisquam attingere ausus fuerat, sine ullo praelio ac sanguine intra paucissimos dies plurimam insulae partem in deditionem recepit. Orcadas etiam insulas Romano adiecit imperio, ac sexto quam profectus erat mense, Romam rediit. (0078C) Eo anno quarto videlicet imperii eius, fames gravissima per Syriam, cuius Lucas etiam meminit, facta est. Sed Christianorum necessitatibus, apud Hierosolymam convectis ab Aegypto frumentis, Helena Agabenorum regina conversa ad fidem Christi, largissime ministravit. Quinto eius imperii anno inter Theram et Therasiam, insula de profundo emicuit triginta stadiorum spatio extenta. Septimo imperii eius anno sub procuratore Iudaeae Cumano, in Hierosolymis tanta seditio in diebus azymorum exorta est, ut in portarum exitu populo coarctato, triginta millia Iudaeorum caede prostrata, et compressione suffocata referantur. Claudius nono anno imperii sui, Iudaeos tumultuantes Roma expulit. (0078D) Suetonius hoc modo inde refert: Claudius Iudaeos impulsore Christo, assidue tumultuantes, Roma expulit.

[59] Nero annos tredecim, menses septem, dies De eadem expulsione Lucas in Actibus apostolorum refert. viginti octo, Caii Caligulae avunculi sui erga omnia vitia ac scelera sectator, imo transgressor.Verumtamen sequenti anno tanta fames Romae fuit, ut medio foro imperator correptus a populo, conviciis et fragminibus panis turpissime infestatus, aegre per Pseudotyrum in palatium refugerit. Hic primus post omnia attentata facinora Romae Christianos suppliciis et mortibus affecit, ac per omnes provincias pari persecutione excruciari imperavit. Claudius manifestis venenis est mortuus. (0079A) Huius secundo anno, Festus Iudaeae procurator successit Felici. A quo Paulus Romam vinctus mittitur, et biennium in libera manens custodia, post haec ad praedicandum dimittitur, necdum Nerone in tantam persecutionem Christianorum erumpente, quantam de eo narrant historiae. Quo tempore creditur Paulus ad Hispanias pervenisse, et Arelatae Trophymum, Viennae Crescentem discipulos suos ad praedicandum reliquisse. Iacobus frater Domini, cum triginta annis Hierosolymorum rexisset Ecclesiam, septimo Neronis anno perimitur a Iudaeis, vindicantibus in illo quod Paulum interficere nequiverant. (0079B) Festo in magistratu Iudaeorum succedit Albinus, Albino Florus; cuius luxuriam et avaritiam caeteraque flagitia non ferentes Iudaei, contra Romanos rebellaverunt, adversum quos Vespasianus magister militiae transmissus, plurimas Iudaeae urbes cepit, Titum filium suum maiorem inter legatos habens. Nero in re militari nihil omnino ausus, Britanniam pene amisit, ipsumque nomen Christianum extirpare conatus, beatissimos Christi apostolos Petrum cruce, Paulum gladio occidit. Mox acervatim miseram eius vitam obortae undique oppressere clades. Hac tempestate Persius poeta oritur; Lucanus quoque ac Seneca praecepto Neronis interficiuntur. (0079C) Nero postquam Galbam in Hispania imperatorem creatum ab exercitu cognovit, totus animo ac spe concidit; postmodum cum incredibilia mala subruenti reipublicae moliretur, hostis a senatu pronuntiatus, ignominiosissime fugiens ad quartum ab Urbe lapidem, sese ipse interfecit, atque in eo Caesarum omnis familia consumpta est.

Mortuo Nerone, Galba Romam venit, Pisonemque sibi nobilem industriumque iuvenem in filium atque in regnum adoptavit, septimoque mense imperii sui ab Othone iugulatus est.

Otho mox ut creatum imperatorem in Gallias per Germanicas legiones Vitellium comperit, bellum civile molitus, tribus primum levibus praeliis, hoc est uno apud Alpes, altero circa Placentiam, tertio circa locum quem Castores vocant contra Vitellianos duces congressus, victor exstitit; quarto autem apud Vetriacum praelio animadvertens suos vinci, mense tertio quam imperator coeperat, sese interfecit. (0079D)

Vitellius victor Romam venit, ubi cum multa crudeliter ac nequiter ageret, postquam de Vespasiano comperit, primum deponere molitus imperium, post a quibusdam animatus Sabino Vespasiani fratre occiso succensoque templo, et mista simul flamma ruinaque, omnes in unum pariter interitum ac tumulum dedit. Post deficiente in Vespasiani nomen exercitu suo, cum iam destitutus trepidus se in quamdam proximam palatio cellulam contrusisset, turpissime inde protractus, in forum deductus, octavo quam regnum praesumpserat mense, apud Gemmonias scalas minutissimorum ictuum crebris compunctionibus excarnificatus, atque inde unico tractu in Tiberim mersus etiam communi caruit sepultura. (0080A)

Vespasianus itaque cum Iudaeos multis eorum oppidis captis, in urbe Hierosolymorum praecipue ob diem festum congregatos, obsidionis clausisset, cognita Neronis morte, hortatu plurimorum regum et ducum imperium adeptus, relicto in castris ad procurationem obsidionis Hierosolymorum Tito filio, cognita etiam interfectione Vitellii, paulisper Alexandriae substitit. Titus vero magna ac diuturna obsidione Iudaeos premens, machinis cunctisque bellicis molitus non sine multo suorum sanguine, tandem muros civitatis irrupit. Sed ad expugnandam interiorem templi munitionem quam reclusa multitudo sacerdotum ac principum tuebatur, maiore et vi et mora opus fuit. (0080B) Itaque Titus imperator ab exercitu pronuntiatus, templum Hierosolymis incendit ac diruit; quod a die conditionis primae usque ad diem eversionis ultimae manserat annos mille octoginta novem, vel sicut a pluribus colligitur mille centum et duo. Muros urbis universos solo adaequavit. Sexcena millia Iudaeorum eo bello interfecta Cornelius et Suetonius referunt. Iosephus vero Iudaeus qui ei tunc bello praefuit, et apud Vespasianum propter praedictum imperium veniam gratiamque meruerat, scribit undecies centena millia gladio et fame periisse; sed et praeter hos centum millia publice venundata, totoque orbe dispersa.

Consummatum est hoc bellum annis quatuor: duobus quidem, Nerone vivente, et duobus aliis postea. (0080C)

[82] Titus annos undecim, menses undecim. Vir (0080B) Vespasianus inter alia magnorum operum in privata adhuc vita, in Germaniam, ac deinde in Britanniam a Claudio missus, tricies et bis cum hoste conflixit. (0080C) omnium virtutum genere mirabilis, adeo ut amor et deliciae humani generis diceretur.Duas validissimas gentes, viginti oppida, insulam Vectam Britanniae proximam, Romano adiecit imperio. Hic amphitheatrum Romae aedificat, et in dedicatione eius quinque millia ferarum occidit. (0080D)

[84] Domitianus, frater Titi iunior, annos quindecim, (0080C) Colossus erigitur Romae, habens altitudinis pedes centum et novem, Vespasianus in villa propria circa Sabinos, nono anno principatus sui, profluvio ventris est mortuus. Iste tantum facundus exstitit, ut causas Latino ageret poemate, et tragoedias Graece componeret. (0080D) menses quinque.(0080C) Tantum autem bellicosus, ut in expugnatione Hierosolymorum sub patre militans, quadraginta unum propugnatores duodecim sagittarum confoderit ictibus. (0080D) Is in tantam superbiam prolapsus est, ut deum sese ac dominum vocari, scribi, colique iusserit; secundusque post Neronem Christianos persequitur. Porro in imperio tantae bonitatis fuit, ut nullum omnino puniret, sed convictos adversum se coniurationis dimitteret, atque in eadem familiaritate qua ante habuerat, retineret. (0081A) Confirmatissimam toto orbe Ecclesiam Christi, datis crudelissimae persecutionis edictis, convellere conatur; sub quo apostolus Ioannes in Pathmum insulam relegatus est, et Flavia Domitilla, Flavii Clementis consulis ex sorore eius neptis, in insulam Pontianam ob fidei testimonium exsulat. (0080D) Huius etiam inter omnia fuit illud celebre dictum: Perdidisse diem, in qua nihil boni fecerit. (0081A) Fertur autem idem ipse beatum Ioannem in ferventis olei dolium misisse. (0080D) Hic cum ingenti omnium luctu in eadem villa qua pater eius, morbo assumptus est. (0081A) Ex quo tam immunis exiit a poenis, quam a corruptione carnis manserat semper immunis. Domitianus Iudaeos quoque acerbitate tormentorum genusque David interfici praecepit, quasi adhuc futurus esset ex semine qui regnum posset adipisci. Hic crudeliter in palatio a suis interfectus est; cuius cadaver populari sandapila per vespiliones exportatum, atque ignominiose sepultum est.

[99] Nerva admodum senex a Petronio praefecto (0081B) et Parthenio spadone Domitiani interfectore imperator creatus, annum unum, menses quatuor, dies octo; qui Traianum in regnum adoptavit.Hic primo edicto suo, cunctos exsules revocavit, quos Domitianus relegaverat; unde et Ioannes apostolus hac generali indulgentia liberatus, Ephesum rediit; et quia concussam se absente per haereticos vidit Ecclesiae fidem, confestim hanc descripta Evangelio suo verbi Dei aeternitate stabilivit.

[101] Traianus genere Hispanus, regni gubernacula Nerva emenso plus minus anno imperii sui confectus morbo diem obiit. Nerva tradente suscepit, annos novemdecim, menses sex, dies quindecim.Hic apud Agrippinam Galliae urbem insignia suscepit imperii. (0081C) Mox Germaniam trans Rhenum in pristinum statum reduxit; trans Danubium multas gentes subegit, regiones trans Euphratem et Tigrim sitas, provincias fecit; Seleuciam et Ctesiphontem ac Babyloniam occupavit, atque usque Indiae fines post Alexandrum accessit. Huius quarto anno Clemens discipulus Petri apostoli, Romanae Ecclesiae episcopus, martyrio coronatur, et Flavia Domitilla pro Christo cum aliis plurimis in insulam Pontiam exsilio deportata. Ioannes apostolus, sexagesimo octavo anno post passionem Christi, aetatis autem suae nonogesimo octavo, Ephesi placida morte quievit. Traiano adversum Christianos persecutionem movente, Simeon qui et Simon, filius Cleophae, Hierosolymorum episcopus crucifigitur, et Ignatius Antiochiae episcopus Romam perductus, bestiis traditur. (0081D) Alexander quoque Romanae Ecclesiae episcopus, martyrio coronatur, et septimo ab Urbe milliario, via Numentana, ubi decollatus est, sepelitur. Sub quo etiam imperatore gloriosissimus senex Zacharias, Viennensis Ecclesiae episcopus, martyrio coronatur. (0082A) Nam primus Crescens discipulus apostolum Viennae aliquot annos resedit; quo ad Galatiam reverso, tertius Martinus episcopus et discipulus apostolorum Viennae resedit; sed postmodum Plinii secundi oratoris et historici, qui inter caeteros iudices persecutor dictus erat, relatu admonitus eos homines praeter confessionem Christi, honesta conventicula, nihil contrarium Romanis legibus facere, fiducia sane innocentis confessionis nemini mortem gravem ac formidolosam videri, rescriptis illico lenioribus temperavit edictum. Romae aurea domus a Nerone condita repentino conflagravit incendio; Pantheum Romae, quod Domitianus fecerat, fulmine concrematum est. Terraemotis Antiochiam civitatem pene totam subruit, et alias per orbis partes civitates, incredibile dictu. Sub uno tempore Iudaei quasi rabie efferati per diversas terrarum partes exarserunt, bellaque atrocissima gesserunt, donec digna caede iussu Imperatoris sternerentur. Traianus, ut quidam ferunt, apud Seleuciam Isauriae urbem, profluvio ventris exstinctus est. Verus Viennensis episcopus, qui unus fuit de discipulis et auditoribus apostolorum, Traiani temporibus, doctrina et confessione fidei floruit. (0082B) Illis temporibus apud Pontum Synopis civitatis episcopus Phocas gloriosissime martyrium duxit; cuius sacratissimae reliquiae translatae sunt in Galliam, in civitatem Viennam, ibique in ecclesia sanctorum apostolorum repositae.

[120] Adrianus consobrinae Traiani filius, unum et viginti annos imperavit.Hic per Quadratum discipulum apostolorum et Aristidem Atheniensem virum, fide sapientiaque plenum, et per Serenum Gravium legatum, libris de Christiana religione compositis instructus atque eruditus, praecepit per epistolam ad Minutium Fundanium proconsulem Asiae datam, ut nemini liceret Christianos sine obiectu criminis aut probatione damnare. (0082C) Adrianus iustissimis legibus rempublicam ordinavit; idemque pater patriae in senatu ultra morem maiorum appellatus est, et uxor eius Augusta. Idem eruditissimus in utraque lingua bibliothecam Athenis miri operis exstruxit. Iudaeos rebellantes et Palaestinam provinciam quondam suam depopulantes, ultima caede perdomuit, ultusque est Christianos quos illi, Cocheba duce, quod sibi adversum Romanos non assentarentur, excruciabant. Praecepitque ne cui Iudaeorum introeundi Hierosolymam esset licentia, Christianis tantum civitate permissa; quam ipse in optimum statum murorum exstructione reparavit, et Aeliam vocari de praenomine suo praecipit. Primus ex gentibus Hierosolymae Marcus episcopus constituitur, cessantibus his qui fuerant ex Iudaeis numero quindecim, et praefuerant a passione Domini per annos fere centum et septem. (0082D) Per idem tempus Aquila, ponticus interpres secundus, post Septuaginta oritur, et Basilides haeresiarcha agnoscitur. Hoc itidem tempore et Iustus Viennensis Ecclesiae episcopus, illustrissimus in confessione exstitit. Quadratus quoque, cuius supra meminimus, Publio Athenarum episcopo apostolorum discipulo, ob Christum martyrio coronato, in locum eius substituitur, et Ecclesiam grandi terrore dispersam, fide et industria sua congregat.

[141] Antoninus, cognomento Pius, imperator (0083A) creatus, annis viginti et non plenis tribus rempublicam gubernavit cum filiis suis Aurelio et Lucio, menses tres, qui in omni regno Romano cautionibus incensis cunctorum debita relaxavit, adeoque tranquille vixit ut merito Pius et Pater patriae sit appellatus.Iustinus philosophus librum de Religione Christiana compositum Antonino tradidit, benignumque eum erga Christianos homines fecit; qui non longe post suscitata persecutione, prodente Crescente cynico, pro Christo sanguinem fudit. Valentinianus et Marcion haeresiarchae produntur, atque Galenus medicus Pergamo genitus, Romae clarus habetur. Pius episcopus Romae habetur, sub quo Hermes librum scripsit, qui Pastoris dicitur, in quo praeceptum continet angeli, ut Pascha semper die Dominico celebretur. Polycarpus auditor beati Ioannis Romam veniens multos ab haeretica labe castigavit, qui Valentini et Cerdonis fuerant nuper doctrina corrupti. (0083B) Viennensium episcopus Iustus adhuc clarus habetur; Lugdunensium Photinus. Antonius ad duodecimum ab Urbe lapidem morbo correptus interiit. Anicetus Romae episcopus.

[161] Marcus Antoninus Verus cum fratre Lucio Aurelio Commodo Antonino, annis decem et novem mense uno imperium tenuit.Ii primi rempublicam aequo iure tutati sunt, cum usque ad hoc tempus singuli Augusti fuerint. Bellum deinde contra Parthos admirabili virtute et felicitate gesserunt. In diebus Parthici belli persecutiones Christianorum quarta iam post Neronem vice, in Asia et in Gallia graves exstiterunt. Polycarpus et Pionius fecere martyrium in Asia; in Galliis quoque plurimi gloriose pro Christo sanguinem fuderunt. (0083C) Iustus Viennensis episcopus, longo tempore exsilio maceratus, martyr gloriosus efficitur. Tunc Photinus venerabilis senex, tempore interposito cum quadraginta et octo ex Lugdunensi et Viennensi urbe martyrium suum implevit. Nec multo post, vindex scelerum lues multas late provincias, Italiam maxime, Romamque vastavit. Severinus, Exuperius et Felicianus parvo tempore ante apud Viennam martyrio coronati. Commodus dum cum fratre in vehiculo sedet, casu morbi quem apoplexiam Graeci vocant, suffocatus interiit. Eo defuncto, Marcus Antoninus solus aliquantulum reipublicae praefuit; post Commodum filium suum assumpsit in regnum. Antonino imperatore, Melito Asianus Sardicensis episcopus, apologeticum pro Christianis tradidit. (0083D) Lucius Britannorum rex, missa ad Eleutherium Romae episcopum epistola, ut Christianus efficeretur petiit. Apollinaris Appianus Hieropoli, et Dionysius Corinthi, clari habentur episcopi. Montanus Aprorum, et Tatianus, a quo Encratitae haeresiarchae exorti sunt. Antoninus praeteriti temporis per omnes provincias tributa donavit; omniaque simul fiscalium negotiorum calumniosa munimenta congesta, in Foro iussit incendi, severioresque leges novis constitutionibus temperavit. (0084A) Post Marcomanicum bellum in quo gentes barbarae, Wandali, Sarmatae omnisque pene Germania exercitum Romanum circumcinxerat, quando ad invocationem nominis Christi, quam subito magna fidei constantia quidam milites effusi in preces, tantam vim pluviae impetraverunt, ut Romanos largissime ac sine iniuria refecerit, barbaros autem crebris fulminum ictibus perterritos, in fugam coegerit, sicut idem Antoninus imperator in litteris suis fatetur, ob invocationem nominis Christiani per milites Christianos, et sitim quae ex penuria aquarum in castris Romanorum erat depulsam, et collatam sibi fuisse victoriam. Antoninus in Pannonia constitutus, repentino morbo diem obiit. Theophilus sextus Antiochenae Ecclesiae floruit, et Pinitus Cretensis Gnosiae urbis episcopus. Tatianus haeresiarcha Encratitarum, qui quandiu a Iustini martyris latere non discessit, floruit in Ecclesia.

[181] Lucius Antoninus Commodus post mortem Huius errorem Severianus auxit, a quo Severiniani. patris regnavit annos tredecim.(0084B) Hic adversum Germanos bellum feliciter gessit; caeterum per omnia luxuriae et obscenitatis dedecore depravatus, gladiatoriis armis saepissime in ludo depugnavit, et in amphitheatro feris sese frequenter obiecit; interfecit etiam plurimos senatores, maxime quos advertit nobilitate industriaque excellere. Capitolium urbis fulmine ictum, ex quo facta inflammatio, bibliothecam maiorum cura studioque compositam, aedesque alias iuxta sitas rapaci turbine concremavit. Irenaeus episcopus Lugdunensis habetur, Dionysius quoque, discipulorum Christi auditor, Viennensem tunc Ecclesiam regebat. Theodosion Ephesius interpres tertius, apparuit. Commodus imperator colossi capite sublato, suae imaginis caput ei iussit imponi. (0084C) Cunctis itaque incommodus in Vestalia domo strangulatus, interiisse fertur.

[194] Aelius Pertinax senex, imperator a senatu creatus, sex mensibus regnavit.(0084D)

[195] Severus Pertinax genere Afer Tripolitanus (0084C) Hic Iuliani iurisperiti scelere in palatio occisus est, mense sexto postquam imperare coeperat; quem Severus etiam apud Pontem Milvium bello civili victum interfecit. (0084D) ab oppido Lepti, qui se ex nomine imperatoris quem occisum ultus fuerat, Pertinacem appellari voluit; regnavit annis decem et septem.(0084C) Victor decimus tertius Romae episcopus, datis late libellis constituit Pascha die Dominico celebrari. (0085A) Hic natura saevus, multis saepe bellis lacessitus, fortissime quidem rempublicam, sed laboriosissime rexit. (0084C) Sicut et condecessor eius Eleuther, a decima quarta luna primi mensis usque in vicesimam primam: cuius decretis favens Theophilus Caesareae Palestinae episcopus, scripsit adversum eos qui decima quarta luna cum Iudaeis Pascha celebrabant, cum caeteris qui in eodem concilio resederant episcopis, synodicam et valde utilem epistolam. (0085A) Piscennium Nigrum, qui in Aegypto et Syria ad tyrannidem aspiraverat, apud Cyzicum vicit, et interfecit. (0084D) Aelius Pertinax supplicanti senatui ut uxorem augustam et filiam Caesarem faceret, renuens ait: Sufficere sibi debere quod ipse imperaret invitus. (0085A) Iudaeos et Samaritas rebellare conantes ferro coercuit; Parthos, Arabas Adiabenosque superavit. (0084D) Huius Aelii atque Iuliani Severi quoque imperatorum temporibus, Dionysius, sicut diximus, Viennensis episcopus eruditissimus floruit. (0085A) Quinta hortante a Nerone persecutione Christianos excruciavit; plurimique sanctorum per diversas provincias martyrio coronati; inter quos et Leonites, pater Origenis, et Clemens Alexandrinae Ecclesiae, coronati sunt. (0084D) Apollonius disertissimus vir scribit adversus Montanum Priscam et Maximillam, et disserit Montanum et insanas vates eius periisse suspendio. (0085A) Tunc temporis et Irenaeus Lugdumensis cum maxima multitudine martyrium suum perfecit. (0084D) Serapion Antiochiae episcopus floruit, et Apollonius senator martyr efficitur. (0085B) Et Paracodes Viennensis episcopus, clarus in fidei doctrina, clarus in confessione persistens, mansit in episcopatu usque ad Maximini tempora; cuius tempore Zacharias Lugdunensis episcopus floruit. Claudio Albino qui se in Galliis Caesarem fecerat, Lugduni interfecto, Severus in Britannias bellum transfert ubi magnis gravibusque praeliis saepe gestis receptam partem insulae a caeteris indomitis gentibus vallo distinguendam putavit. Itaque magnam fossam firmissimumque vallum crebris insuper turribus communitum per centum triginta et duo millia passuum a mari ad mare duxit. Ibique apud Eboracum oppidum morbo obiit. Reliquit duos filios, Basilianum et Getam, quorum Geta hostis publicus interiit; Basilianus Antonini cognomine assumpto regno potitus est. Perpetua et Felicitas apud Carthaginem Africae in castris bestiis deputatae pro Christo Nonis Martiis. (0085C) Symmachus interpres quartus agnoscitur. Origenes Alexandriis studiis eruditur; Victor annis tredecim Romanam Ecclesiam rexit. Panthenus Stoicae sectae philosophus, qui primum in Indiam a Demetrio Alexandriae episcopo ad docendum missus fuerat, viva voce et exemplo Ecclesiam Christi instruit.

[212] Aurelius Antoninus Bassianus idemque Caracalla principatum adeptus mansit in eo annis non plene septem, patre Severo asperior, omnibus autem hominibus libidine intemperantior, qui etiam novercam suam Iuliam uxorem duxit.Hierico quinta editio divinarum Scripturarum inventa est cuius auctor non apparet. (0085D) Alexander episcopus Cappadociae cum desiderio sanctorum locorum Hierosolymam veniret, vivente adhuc Narcisso episcopo persenilis aetatis Domino per revelationem idipsum monente, in loco Narcissi episcopus constituitur. Tertullianus Afer Centurionis proconsularis filius, omnium Ecclesiarum sermone celebratur. Aurelius Antoninus contra Parthos bellum moliens, inter Edessam et Carras ab hostibus circumventus occiditur.

[219] Macrinus praefectus praetorii cum filio Diadumeno invasit imperium; emensoque anno apud Archelaidem militari tumultu occisus est.(0086A)

[220] Marcus Aurelius Antoninus imperium adeptus, Tertullianus cuius supra meminimus, presbyter, usque ad mediam aetatem Ecclesiae invidia postea et contumeliis clericorum Romanae Ecclesiae ad Montani dogma delabitur, atque adversus Ecclesiam texit volumina. tenuit annis quatuor.Hic sacerdos Heliogabali templi, nullam sui nisi stuprorum, flagitiorum totiusque obscenitatis infamem satis memoriam reliquit. Tumultu militari exorto, Romae cum matre interfectus est. In Palaestina Nicopolis, quae prius Emaus vocabatur, urbs condita est. (0086B)

[224] Aurelius Alexander, senatus ac militum voluntate (0086A) Haec est Emaus quam Dominus post resurrectionem suam suo ingressu sanctificare dignatus est, legationis industriam pro ea suscipiente Iulio Africano scriptore temporum. (0086B) imperator creatus, tredecim annis digno aequitatis praeconio praefuit.(0086A) Sexta editio inventa est Nicopoli. (0086B) Cuius mater Mammaea Christiana Origenem presbyterum audire curavit, eumque Antiochia accitum summo honore habuit. (0086A) Sabellius haeresiarches oritur. (0086B) Hic expeditione in Persas facta, Xerxem regem eorum victo roppressit. Hippolytus episcopus, multorum conditor opusculorum, temporum canonem conscripsit, et hucusque perduxit. Sed militari tumultu apud Moguntiacum interfectus est. Urbanus, Romae episcopus, multos nobilium ad fidem Christi et martyrium perduxit. Tunc temporis Caecilia virgo, et Valerianus, et Tiburtius, atque Maximus, martyrium compleverunt.

[234] Maximinus, nulla senatus voluntate, imperator (0086C) ab exercitu, postquam bellum in Germania prospere gesserat, creatus, tres annos habuit.Hic adversum Ecclesiarum sacerdotes et clericos persecutionem exercet, maxime propter Christianam Alexandri, cui successerat, et Mammaeae matris eius familiam. Hunc Pupienus Aquileiae interfecit. Pontianus et Anteros, Romanae urbis episcopi, martyrio coronati, ac in coemeterio Calixti sepulti.

[241] Gordianus imperator creatus, mansit in eo annis septem.Nam Pupienus, interfector Maximini, et frater eius Albinus, qui usurpaverant imperium, mox in palatio sunt interfecti. Iulius Africanus inter scriptores ecclesiasticos nobilis habetur. (0086D) Qui in Chronicis suis refert se Alexandriam venisse, Heracleae opinione celeberrima provocatum, quem et in divinis et in philosophicis studiis, atque omni Graecorum doctrina instructissimum fama loqueretur. Origenes in Caesarea Palaestinae Theodorum, cognomento Gregorium, et Athenodorum adolescentulos fratres, Ponti postea nobilissimos episcopos, divina philosophia imbuit. Fabianus, testimonio Spiritus sancti in specie columbae super caput eius descendentis, Romae episcopus ordinatur, licet quidam hoc verius de Zepherino affirment. Florentinus quoque, episcopus Viennensis, vita et doctrina emicuit; mansit ad Galieni et Volusiani imperium, exsiliatusque martyrium complevit. Gordianus, admodum puer in Orientem ad bellum Parthicum profectus, suorum fraude, haud longe a Circeso super Euphratem, interfectus est. (0087A)

[248] Philippus Philippum filium suum consortem regni faciens, mansit in eo annis septem. Hic primus imperatorum omnium Christianus fuit. Ac post tertium imperii eius annum millesimus a conditione Romae annus expletus est. Itaque magnificis ludis augustissimus omnium praeteritorum hic natalis annus a Christiano celebratus est imperatore. Origenes adversus quemdam Celsum Epicureum philosophum, qui contra nos libros scripserat, octo voluminibus respondit. Ut breviter quid dicam, tantum scribendi sedulus fuit, ut Hieronymus quodam loco quinque millia librorum eius se legisse meminerit. (0087C)

[255] Gallus Hostilianus cum filio Volusiano duos (0087A) Philippus pater et filius, quamvis diversis locis, ambo tamen tumultu militari et Decii fraude, interfecti sunt. (0087C) annos et quatuor menses regnum obtinuit.(0087B)

[254] Decius, civilis belli incentor, anno uno, mensibus tribus. (0087C) Quo tempore pestilentia ingens per omnes pene provincias Romani imperii extenditur ob ultionem sine dubio violati nominis Christiani. (0087D)

[257] Valerianus cum fido Galieno, annos quindecim. (0087B) Hic cum Philippos patrem et filium interfecisset, ob eorum odium ad persequendos interficiendosque Christianos feralia dispersit edicta. (0087C) Novatianus, Cypriani episcopi presbyter, Romam veniens novam haeresin condidit. (0087D) Hic Valerianus in Graecia ab exercitu Augustus appellatus est; Romae autem a senatu Galienus Caesar creatus est.(0087B) Idemque filium suum Caesarem legit, cum quo simul continuo in medio barbarorum sinu interfectus est. (0087D) Origenes septuagesimo aetatis anno non ad integrum impleto, defunctus, in urbe Tyri sepultus est, Cornelius, episcopus Romae, a quadam matrona Lucina rogatus, corpora sanctorum apostolorum de Catacumbis levavit noctu, et posuit: Pauli quidem in via Ostiensi, ubi decollatus est; Petri autem, non longe a loco ubi crucifixus est inter corpora sanctorum episcoporum in templo olim Apollinis, in monte Aureo, in Vaticano palatio Neroniano. (0088A) Valerianus in Christianos persecutione commota, statim a Sapore Persarum rege captus, luminibusque orbatus, ignominiosissima apud Persas servitute consenuit; donce vixit, hanc continuam damnationem sortitus, ut ipse acclivis humi, regem semper ascensurum in equum, non manu sua, sed dorso attolleret. (0087B) Persecutione Decii Fabianus in urbe Roma martyrio coronatus est, sedemque sui episcopatus Cornelio dereliquit; ipsoque martyrio coronato, Lucius pontificatum tenuit. (0087D) Gallus et Volusianus dum contra Aemilianum, novis rebus studentem, bellum civile moliuntur, occisi sunt. (0088A) Et Galienus, quidem tam claro Dei iudicio territus, tanquam miseri collegae permotus exemplo, pacem Ecclesiis trepida satisfactione restituit. (0087B) Huic Stephanus successit; quo per martyrium transeunte, Xystus locum eius implevit, idemque per confessionem fidei, martyrii palmam sumpsit. (0087D) Aemilianus tamen tertio mense invasae tyrannidis exstinctus est. (0088A) Hac procellosa tempestate Cyprianus Carthaginensis episcopus coronatur martyrio: cuius Vitae et passionis volumen egregium reliquit Pontius, diaconus eius, qui usque ad diem passionis eius cum ipso exsilium sustinuit. (0087B) Cyprianus, clarissimum lumen doctorum, episcopus Carthaginis, clarus habetur. (0087D) Ammonius eruditus in philosophia, qui evangelicos canones scribit, Alexandriae clarus habetur. (0088A) Germani Alpibus, Rhetia totaque Italia penetrata, Ravennam usque perveniunt; Alamanni Gallias pervagantes, etiam in Italiam transeunt. (0087C) Tunc temporis et Laurentius archidiaconus et alii plures martyrii gloriam exornaverunt. (0088A) Graecia, Macedonia, Pontus, Asia Gothorum inundantia deletur. Publius Ingenuus, qui purpuram imperii sumpserat, apud Myrsam occiditur. (0088B) Posthumus in Gallia invasit tyrannidem, ac per decem annos ingenti virtute ac moderatione usus, dominantes hostes expulit; qui tamen seditione militum interfectus est. Victorinus a Gallis ultro creatus imperator, post paululum apud Viennam occisus est. Theodorus, Gregorius cognomento, Neocaesariae Ponti episcopus, magna virtutum claret. E quibus unum est quod ut Ecclesiae faciendae locus sufficeret, montem precibus movit. Tunc temporis Lupicinus, Viennensis Ecclesiae episcopus, clare floruit. Galienus cum rempublicam deseruisset, ac Mediolani libidinibus inservisset, occisus est. Cornelio, qui duobus annis rexit Ecclesiam Romanam, ob Christi martyrium coronato, successit Lucius. (0088C) Passus est autem beatus Cyprianus persecutione octava eodem die, sed non eodem anno, quo Romae Cornelius.

[272] Claudius, voluntate senatus sumpto imperio, annis duobus.

[273] Mox frater eius Quintilius, vir bonae moderationis, Hic Gothos iam per annos quindecim Illyricum Macedoniamque vastantes bello adortus, incredibili strage delevit. ab exercitu imperator electus, decimo septimo die imperii sui interfectus est.(0088D)

[274] Aurelianus imperium adeptus, quinque annis (0088C) Cui a senatu clypeus aureus in curia et in Capitolio statua aeque aurea decreta est. (0088D) Malchion, disertissimus Antiochenae Ecclesiae presbyter, qui in eadem urbe rhetoricam docuerat, adversus Paulum Samosetanum, qui episcopus Antiochiae dogmatizabat, Christum communis naturae hominem tantum fuisse, notariis excipientibus, disputavit. et sex mensibus tenuit, vir industria militari excellentissimus, expeditione ad Danubium suscepta, Gothos magnis praeliis profligavit.(0088C) Sed continuo apud Sirmium morbo correptus interiit. (0088D)

Hic urbem Romam muris firmioribus cinxit. Novissime cum persecutionem adversus Christianos agi decerneret, fulmen ante eum, magno pavore circumstantium, ruit, ac non multo post in itinere occisus est. Eutychianus, Romae episcopus, martyrio coronatus in coemeterio Calixti sepelitur; qui et ipse trecentos tredecim martyres manu sua sepelivit.

Tacitus menses sex. (0089A)

[279] Probus imperator annos sex, menses quatuor. Quo apud Pontum occiso, obtinuit Florianus imperium diebus octoginta novem. Hic Gallias iamdudum a barbaris occupatas, per multa gravia praelia deletis tandem hostibus, ad perfectum liberavit.Quique apud Tarsum interfectus est. (0089B) Bella deinde civilia, et quidem plurimo sanguine, duo gessit: unum in Oriente, quo Saturninum tyrannum subactum et oppressit et cepit; aliud quo Proculum et Bonosum apud Agrippinam magnis praeliis superatos interfecit; ipse autem apud Sirmium turre ferrata militari tumultu interfectus est. (0089A) Anatolius natione Alexandrinus, Laodiciae Syriae episcopus, philosophorum discipulus eruditus, plurimo sermone celebratur. (0089B) Secundo huius anno, ut in Chronicis Eusebii legimus, iuxta Antiochenos, trecentesimus vicesimus sextus annus fuit; iuxta Tyrios, quadringentesimus tertius; iuxta Lacedaemonios, trecentesimus vicesimus quartus; iuxta Edessenos, quingentesimus octogesimus octavus; iuxta Ascalonitas, trecentesimus octogesimus; secundum Hebraeos, initium octogesimi septimi iubilaei, quo continentur anni quatuor mille ducenti quinquaginta. (0089A) Cuius ingenii magnitudo de libro quod super Pascha composuit, et de decem libris arithmeticae Institutionis, potest apertissime cognosci. (0089C) Archelaus, Mesopotamiae episcopus, librum disputationis suae quam habuit adversus Manichaeum exeuntem de Perside, Syro sermone composuit, qui translatus a multis Graecis habetur. (0089A) Tunc temporis insania Manichaeorum haeresis oritur. (0089C)

Carus, cum filio Carino et Numeriano, annos tres. (0089A) Quo tempore Viennensis episcopus Simplides mirae sanctitatis floruit. (0089C) Carus in bello Parthico postquam duas nobilissimas Parthorum urbes, Caelen et Ctesiphontem, cepit et de Persis triumphavit, super Tigriden in castris fulmine ictus interiit.

[285] Caius Romanae Ecclesiae fulget episcopus, (0089A) Permansit autem usque ad imperatoris Cari tempora. (0089C) qui postmodum sub Diocletiano martyrium passus est.Phierius, presbyter Alexandriae, sub Theona episcopo florentissime populos docuit, et sermones diversorumque tractatuum libros composuit. (0089D) Invenitque elegantiam compositionis, ita ut Origenes minor vocaretur: vir mirae parcimoniae, et voluntariae paupertatis, post persecutionem omni tempore vitae suae Romae versatus est.

[288] Diocletianus, ab Urbe condita millesimo quadragesimo Numerianus, qui cum patre Caro Parthico bello interfuerat, rediens fraude Apri soceri sui interfectus est. uno ab exercitu imperator lectus, annos triginta; qui statim ut potestatis copiam habuit, Aprum, interfectorem Numeriani, manu sua interfecit.

Deinde Carinum, quem Carus Caesarem in Dalmatia reliquerat, difficillimo bello et maximo labore superavit. Dehinc cum in Galliam Anolus et Helianus collecta rusticanorum manu, quos Baccadas vocabant, perniciosos tumultus excitavissent. (0090A) Maximianum, cognomento Herculianum, Caesarem fecit, misitque in Gallias; qui facile agrestium hominum et confusam manum militari virtute composuit. Igitur per omnes Romani imperii fines subitarum turbationum fragore concrepuerunt: Carausio in Britanniis rebellante, qui primum ad observanda Oceani littora, quae tunc Franci et Saxones infestabant, positus, cum plus in perniciem, quam in profectum reipublicae ageret, a Maximiano iussus occidi, purpuram sumpserat; Achillaeo in Aegypto, cum et Africam Quingentiani infestarent; Narseus etiam, rex Persarum, Orientem bello premeret. (0090B) Hoc periculo Diocletianus permotus, Maximianum Herculium ex Caesare fecit Augustum; Constantium vero, et Maximinum, et Maximianum Valerium, Caesares legit. Constantius Herculi Maximiani privignam Theodoram accepit uxorem, ex qua sex filios fratres Constantini sustulit. Carausius, per sex annos sibi Britannia fortissime vindicata, tandem fraude allecti socii sui interfectus est; qui postea insulam per triennum tenuit, quem Asclepiodotus, praefectus praetorio, oppressit, Britanniamque post decem annos recepit. Constantius vero Caesar, in Gallia primo praelio ab Alamannis profligato exercitu suo, vix ipse subreptus est; secundo autem secuta est satis secunda victoria, ita ut paucis horis quadraginta millia Alamannorum caesa fuerint. At Maximianus Augustus Quingentianos in Africa perdomuit. (0090C) Porro autem Diocletianus Achilleum obsessum per octo menses, apud Alexandriam cepit et interfecit. Praeterea Valerius Maximianus cum duobus iam praeliis adversum Narseum conflixisset, tertio inter Gallinicum et Carras congressus et victus, amissis copiis ad Diocletianum refugit. A quo arrogantissime exceptus est, ita ut per aliquot millia passuum purpuratus ante vehiculum eius praecederet. Hic Diocletianus primus gemmas vestibus calceamentisque inseri iussit, dum sola purpura retro principes uterentur. Decimo octavo anno Diocletiani, ipse in Oriente, Maximianus Herculius in Occidente vastari Ecclesias, affligi interficique Christianos praecipiunt, adustis divinis libris. Hac tempestate martyrium sanctorum Thebaeorum, Mauricii sociorumque eius sexies mille sexcentorum sexaginta sex impletur. (0090D) Passio quoque Victoris et Ursi apud Castrum Solodorum, passio quoque beatae Fidis et sociorum eius apud urbem Agennum, quae postea Conchis translata est. Martyrium etiam Gereonis sociorumque eius trecentorum viginti octo apud Agrippinam Coloniam. (0091B)

[306] Constantinus Constantii ex concubina Helena (0090D) Haec persecutio ita crudelis et crebra flagrabat, ut intra unum mensem decies et octies millia martyrum pro Christo passi inveniantur. (0091B) filius, in Britannia imperator creatus, regnavit annos triginta, menses decem, ab anno persecutionis quarto.(0090D) Nam et Oceani limbum transgressa, Albanum Aaron, et Iulium Britanniae cum aliis pluribus viris ac feminis felici cruore damnavit. (0091B) Maxentius Herculii Maximiani filius Romae Augustus appellatur. (0090D) Tunc temporis passus est et Pamphilus presbyter, cuius vitam Eusebius Caesariensis episcopus tribus libris comprehendit. (0091B) Licinius Constantiae sororis Constantini, Carnuti imperator creatur. (0091A) Secundo autem persecutionis anno, Diocletianus Nicomediae, Maximianus Herculius Mediolani purpuram deposuerunt. (0091C) Constantinus imperator de persecutore Christianus factus, licentiam dedit Christianis libere congregari, et in honorem Christi ubique ecclesias construi; ac pene per totum imperium Romanum privilegia singulis civitatibus dedit, ut populus Christianus sub iure et ordinatione episcoporum libere viveret, ac Dei templis libere honoris structuram componeret. (0091A) Attamen coepta semel persecutio usque ad septimum Constantini imperatoris annum fervere non cessavit. (0091C) Huius temporibus haeresis Ariana exoritur: Nicaenumque concilium ad damnationem Arii, et confirmationem integrae fidei ex orbe terrarum congregatur, anno post incarnationem Domini trecentesimo vicesimo secundo, die mensis secundum Graecos Desei, vicesimo nono, quod est, decimo Kalendarum Iuliarum, consulatu Paulini et Iuliani. (0091A) Constantinus decimo sexto imperii anno, vir summae mansuetudinis et civilitatis, Eboraci in Britannia diem obiit. (0091D) Uno eodemque tempore et illud sacratissimum Concilium apud Arelaten sexcentorum episcoporum colligitur, Martino tunc episcopo eiusdem civitatis existente; apud Viennam Claudio in catholico dogmate clarissimo episcopo. (0091A) Tertio anno persecutionis, quo et Constantius obiit, Maximinus et Severus a Valerio Maximiano Caesares facti sunt. (0091D) Eodem tempore Donatistarum in Africa schisma oritur. (0091A) E quibus Maximianus maleficia et stupra sua Christianorum persecutionibus accumulat. (0091D) Namque Donatus per Africam et maxime Numidiam, afferens a nostris Scripturas in persecutione inimicis traditas, multos sua persuasione decepit. (0091A) Passus est ea tempestate Petrus, Alexandriae episcopus, a quo Arius presbyter primo damnatus est. (0091D) Per idem etiam tempus ab Helena Constantini matre Hierosolymis crux Domini inventa est. (0091A) Passi sunt cum eo plures Aegypti episcopi. (0091D) Constantinus in fide eruditus a B. Silvestro papa, fecit miro opere baptisterium Romae, ubi baptisatus est iuxta basilicam B. Ioannis Baptistae, quae appellatur Constantiniana. (0091B)

Lucianus quoque, vir moribus et continentia et eruditione praecipuus, Antiochenae Ecclesiae presbyter, passus est, et Romae Timotheus, decimo Kalend. (0092A) Item basilicam B. Petro in templo Apollinis, necnon et B. Paulo, corpus utriusque aere Cyprio circumdans quinque pedes crasso. (0091B) Iulii. (0092A) Item basilicam in palatio Sorano, quae cognominatur Hierusalem, ubi partem ligni crucis Domini deposuit. (0091B) Floruit tunc temporis Melciades Romanae Ecclesiae pontifex. (0092A) Item basilicam B. martyris Agnae, ex rogatu Constantiae filiae suae. (0091B) Floruit et tunc temporis vir disertissimus Paschasius, Viennensis Ecclesiae episcopus. (0092A) Item baptisterium in eodem loco, ubi et baptizata est soror eius Constantia cum filia Augusta. (0091B) Phileas de urbe Aegypti, quae vocatur Thebais, nobilis genere episcopus, elegantissimum librum de martyrum laude componit, et pro Christo capite truncatur. (0092A) Item basilicam B. Laurentio martyri, via Tiburtina in agro Verano, ubi idem martyr gloriosus sepultus est. (0091B) Arnobius apud Africam florentissime rhetoricam docuit, et adversum gentes volumina composuit quae vulgo exstant. (0092A) Item basilicam via Lavicana, inter duas lauros beato Petro et Marcellino martyribus, et mausoleum, ubi matrem suam posuit in sarcophago purpureo.

Item basilicam in civitate Hostiae iuxta portum urbis Romae beatorum apostolorum Petri et Pauli, et beati Ioannis Baptistae. Item basilicam in civitate Albanensi sancti Ioannis Baptistae. (0092B) Item basilicam in urbe Neapoli miro opere exornavit, in honorem apostolorum et martyrum. Idem imperator Depranam civitatem Bithyniae in honorem martyris Luciani ibi conditi instaurans, ex vocabulo matris suae, Helenopolim nuncupavit. Idem urbem nominis sui statuens in Thracia, sedem Romani imperii et caput totius orientis esse voluit. Caput vero totius imperii ante Romam beatis apostolis Petro et Paulo sub testamento tradidit, nobiliores Romanorum, consulares quoque viros, ac pene totum senatorum ordinem cum uxoribus et liberis, in secundam vel novam Romam Constantinopolim translatum habitare constituens. Idem ipse statuit citra ullam hominum caedem, paganorum, templa claudi, arasque deorum confringi. (0092C) Retius Augustodunensis episcopus, celeberrimae famae habetur, et Iuvencus presbyter Hispanus, qui hexametris versibus quatuor libros Evangelii composuit, Firmianus, qui et Lactantius Arnobii discipulus, Nicomediae rhetoricam docuit, ac penuria discipulorum, ob Graecam scilicet civitatem, ascribendum se contulit. Hic in extrema senectute magister Caesaris Crispi filii Constantini in Gallia fuit, qui postea a patre interfectus est.

Iacobus Nizibenae episcopus, unus ex numero sub Maximini persecutore confessorum et eorum qui in Nicaena synodo Arianam perversitatem homoousii oppositionem damnarunt, multorum opusculorum scriptor moritur.

[337] Constantius cum Constantino et Constante fratribus, (0092D) regnat annos decem et octo, menses quinque, dies quatuordecim.Iacobus Nizibenus episcopus agnoscitur; ad cuius preces saepe urbs discrimine liberatur. Impietas Ariana Constantii imperatoris fulta praesidio, exsiliis, carceribus, et variis afflictionum modis, primum Athanasium Alexandrinae urbis episcopum, deinde omnes non suae partis episcopos persecuta. Maximinus Treverorum urbis episcopus, clarus habetur; a quo Athanasius cum a Constantio quaereretur ad poenam, honorifice susceptus est. (0093A) Florebat et tunc temporis Nectarius Viennensis episcopus, in doctrina fidei eximius, qui in Vasensi illa synodo venerabili primus interfuit, et Patris, et Filii, et Spiritus sancti unam esse naturam et potestatem, et deitatem, et virtutem, in Ecclesia publice praedicavit, et docuit. Antonius monachus centesimo quinto aetatis anno in eremo moritur. Reliquiae Timothaei apostoli Constantinopolim invectae. Constantii favore Arius presbyter fretus, dum in Constantinopolim ad ecclesiam pergeret, cui tunc Alexander senex episcopus praesidebat adversus nostros de fide dimicaturus, divertens post forum Constantini ad causam necessariam, viscera eius repente simul cum vita effusa sunt. Constantio Romam ingresso ossa B. Andreae apostoli et Lucae evangelistae a Constantinopolitanis miro favore suscepta sunt. Hilarius Pictaviensis episcopus, qui pulsus ab Arianis, in Phrygiam exsulaverat, cum apud Constantinopolim librum pro se Constantio porrexisset, ad Gallias rediit. (0093B) Haeresis Anthropomorphitarum in Syria et in Macedonia, in Constantinopoli quoque nascitur. Donatus artis grammaticae scriptor, ac praeceptor Hieronymi, Romae illustris habetur. Eusebius Caesareae Palestinae, in Scripturis divinis studiosissimus, ac bibliothecae divinae cum Pamphilo martyre diligentissimus pervestigator, moritur; qui primum in Arianam haeresim lapsus, ad catholicum dogma correptus rediit. Eustasius primum Coelesyriae, dein Antiochiae episcopus, adversum Arianum dogma multa componens, in exsilium pulsus, apud Traianopolim Trachiarum urbem conditus est. (0093C) Marcellus Ancyranus episcopus, contra Arianos scribens arguitur Sabellianae haereseos; sed et beatus Hilarius in septimo adversum Arianos libro, nominis eius quasi haeretici meminit. Porro ille defendit se non esse dogmatis cuius accusatur communione Iulii et Athanasii Romanae et Alexandrinae urbis pontificum. Basilius Ancyranus episcopus Macedonianae partis cum Eustathio Sebasteno princeps fuit; fuit autem artis medicinae peritus.

[361] Iulianus, annos duos, menses octo. Hic ex clerico imperator factus in idolorum culturam convertitur, martyriaque infert Christianis, eosque callidis circumventionibus odiisque persequitur.Quo tempore inter alios qui in toto orbe pro Christo passi sunt, Ioannes et Paulus Romae martyrium illustre duxerunt. (0094C)

[363] Iovianus, anno uno, vel ut verius, mensibus (0093D) Pagani quoque apud Sebasten Palaestinae urbem sepulcrum beati Ioannis Baptistae invadunt, ossaque dispergunt, eadem rursus collecta concremantes, latius per agros spargunt. (0094C) octo.(0094D)

[364] Valentinianus et Valens frater eius, annos (0093D) Sed Dei providentia adfuere quidam ex Hierosolymis monachi, qui colligentibus misti, quaecunque poterant ablata, ad patrem suum Philippum pertulere; ille confestim haec (supra se enim dicebat tantum thesaurum propriis servare vigiliis) ad pontificem Athanasium; tunc maximum, per Iulianum diaconum suum misit; quae ille suscepta, paucis arbitris, sub cavato sacrarii pariete, inclusa profutura generationi posterae conservavit: cuius praesagium sub Theodosio imperatore per Theophilum eiusdem urbis episcopum completur. (0094C) Qui, dum se ab exercitu imperatorem fieri conspiceret, seque Christianum affirmans, paganis praeesse non posse assereret, Et nos, inquit omnis exercitus, qui per Iulianum nomen Christi abiecimus, tecum Christiani esse volumus. (0094D) duodecim.(0093D) Qui destructo Serapis templo, sancti Ioannis ibidem consecravit ecclesiam. (0094C) Quibus auditis imperii sceptra suscepit. (0094D) Apollinaris Laodicenus episcopus multimoda nostrae religionis scripta composuit. (0094A) Iulianus odio Christi templum in Hierosolymis Iudaeis reparare permittit. (0094C) Synodus Antiochiae a Melito suisque facta in qua Macedonianum dogma prave firmatur. (0094D) Sed incautus postea a fide devians, haeresim sui nominis instituit. (0094A) Qui cum ex omnibus provinciis collecti, nova templi fundamenta iacerent, subito nocte oborto, terraemotu saxa ab imo fundamentorum excussa, longe lateque sparsa sunt; igneus quoque globus ab interiore aede templi egressus, plurimos eorum suo prostravit incendio. (0094C) Iovianus lapsu Constantii praedecessoris admonitus, honorificis et officiosissimis litteris Athanasium requirit, ab ipso formam fidei ecclesiarumque disponendarum suscepit modum; sed huius pia laetaque principia mors immatura corripuit. (0094D) Photinus quoque et Eunomius eo tempore haeretici agnoscuntur. (0094A) Quo terrore reliqui pavefacti, Christum confitebantur inviti. (0094D)

Hilarius urbis Pictavorum Aquitanicae episcopus, factione Saturnini Arelatensis episcopi de synodo Biterrensi in Phrygiam relegatur sub Constantio, ubi duodecim libros adversum Arianos confecit, et librum de synodis ad Galliarum episcopos scripsit; et alia reversus ab exsilio catholica et nimis praeclara opera. (0095A) Gothi apud Histrum bifariae inter Frigidernum et Ataricum divisi sunt. (0094A) Et ne hoc casu crederent factum, sequenti nocte in vestimentis cunctorum crucis apparuit signum. (0094D) Serapion Thaneos episcopus, elegantis ingenii, sub Constantio etiam in confessione fidei inclytus moritur. (0095A) Sed Frigidernus Ataricum Valentis auxilio superans, huius beneficii gratia ex catholico Arianus cum ommi gente Gothorum affectus est. (0094A) Iulianus efferri ossa venerabilis Iacobi Nizibeni episcopi foras civitatem iubet, invidens ipsius miraculis; quae non longe post ditioni Persarum subiicitur. (0095A) Tunc Vulfila eorum episcopus Gothicas litteras reperit, et utrumque Testamentum in linguam propriam transtulit. (0094B) Iulianus, incertum a quo, cum exercitus acies contra Persas ordinaret, perimitur, ac intestina sua in aera proiiciens, insano ore Christum Dominum blasphemans, Vicisti, Galilaee, vicisti, vitam cum regno perdidit: cuius interitum per revelationem illico per universam Ecclesiam plurimi agnoscunt. (0095A) Damasus Romae episcopus fecit basilicam iuxta atrium sancto Laurentio, et aliam in catacumbis, ubi iacuerunt corpora sanctorum apostolorum Petri et Pauli, in quo loco platomam ipsam, ubi iacuerant sancta corpora, versibus adornavit. (0094B) Lucifer Calaritanus episcopus a Constantio cum Nicaenam fidem damnare nollet, in Palaestinam relegatus ab exsilio revertitur, a quo postea Luciferianum schisma. (0095A) Valens ab Eudoxio Arianorum episcopo baptizatus nostros persequitur. (0094B) Eusebius natione Sardus, Versellensis episcopus similiter a Constantio pro confessione fidei, Scythopolim et inde Cappadociam relegatus, ab exsilio reversus, factione Arianorum interficitur. (0095A) Gratianus Valentiniani filius tertio eius anno, Ambiani imperator est factus. (0094B) Fornacius Aquilegensis Ecclesiae episcopus, in hoc maxime detestabilis quod Liberium Romanae urbis episcopum pro fide ad exsilium pergentem primus sollicitavit, et fregit, et ad suscriptionem haereseos compulit. (0095A) Constantinopoli apostolorum martyrium dedicatur. (0094C) Acacius Luscus Caesareae episcopus, in tantum sub Constantio claruit, ut felicem Romae pro Liberio episcopum consecraret. (0095B) Post Auxentii Mediolanensis episcopi seram mortem, Mediolani Ambrosio episcopo facto, omnis ad fidem rectam Italia convertitur. Nectarus Viennensis et Hilarius Pictaviensis episcopi moriuntur.

Valens cum Gratiano et Valentiniano Valentiniani fratris sui filiis, annos quatuor. Valens lege data ut monachi militarent, nolentes fustibus iussit occidi. (0095D)

[379] Gratianus cum fratre Valentiniano, annos (0095B) Gens Hunnorum diu inaccessis seclusa montibus, repentina rabie percita, exarsit in Gothos, eosque sparsim conturbatos, ab antiquis sedibus expulit. (0096A) septem.(0095C) Gothi transito Danubio fugientes, a Valente sine armorum depositione suscepti per avaritiam Maximi ducis; fame ad rebellandum coacti sunt, victoque Valentis exercitu, per Thraciam sese miscentes, simul omnia caedibus, incendiis, rapinisque impleverunt. (0096A) Theodosius vir strenuus a Gratiano imperator creatus, maximas Scythicas gentes, hoc est Alanos, Hunnos, et Gothos, magnis multisque praeliis vicit. (0095C) Valentiniani, et Valentis tempore rebellantes Alamannos, Franci inter Danubium et Maeotides paludes iuncti Romanis, superaverunt. (0096A) Cuius studium fidei non ferentes Ariani, post quadraginta annos ecclesias quas vi tenuerant, reliquerunt. (0095C) Francos lingua Attica Valentinianus imperator a feritate et duritia atque audacia appellari primus voluit. (0096A) Quo tempore Viennensem Ecclesiam regebat Niceta praeclarissimus in dogmate fidei episcopus. Sed et Lugdunensis episcopus Iustus, mirae sanctitatis vir, qui postmodum relicta sede sui episcopatus, inter sanctissimos patres anachoritas mira humilitate latens, moritur in Aegypto; cuius ossa pio amore solliciti Lugdunenses ad urbem suam reportant, ossa quoque Viatoris sanctissimi comministri ipsius. (0095C) Qui post paululum cum tributa Romanis negarent, et Romanorum impetum ferre non possent, egressi a Sicambria, pervenerunt in extremas partes Rheni fluminis in Germanorum oppida, ibique aliquot annos cum principibus suis Marcomiro et Sunnone resederunt. (0096B) Constat autem hunc venerabilem episcopum Iustum sub Paschasio Viennensi episcopo nutritum, Claudii eiusdem urbis episcopi diaconum, postmodum ad sanctam Lugdunensem Ecclesiam regendam translatum. (0096D)

[385] Theodosius, Gratiano adhuc vivente, annis (0095C) Ubi primum regem Pharamundum sibi postmodum statuunt, legibusque se subdunt, quas priores eorum Wisovastus et Wisogastus, Artogastus, Salegastus invenerunt. (0096B) Synodus centum quinquaginta patrum in urbe regia Constantinopoli congregatur, adversus Macedonium. (0096D) sex Orientem tenuit; illo mortuo imperavit annis undecim.(0095D) Victorinus natione Afer sub Constantino principe rhetoricam docens, in extrema senectute Christi se tradidit fidei. (0096B) Damaso Romae episcopo, Ambrosius Mediolanensis Ecclesiae episcopus, in catholicorum dogmate claruit. (0097A) Ipse et Valentinianus, quem Italia expulsum benigne susceperat, ac simul Maximum tyrannum