Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, p2HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, p2'
Ado Viennensis, Martyrologium, MENSIS DECEMBER. <<<     >>> D. KAL. FEBRUARII. (1 Febr. )hide dictionary links

(PL 123 0205) B. KAL. IANUARII. Octavae Domini.

(0205D)

Romae, natalis sancti Almachii martyris: qui iubente Alippio Urbis praefecto, cum diceret, Hodie octavae Dominici diei sunt, cessate a superstitionibus idolorum et sacrificiis pollutis; a gladiatoribus hac de causa occisus est.

Item Romae, natale S. Martinae virginis et martyris: quae cum esset sublimis genere, et patre consule nata, dives nimis rerum, quas misericorditer indigentibus erogabat, tenta ab Alexandro imperatore, iussa est sacrificare Apollini. Sed mox ut orationem fudit beata virgo, terrae motus factus est magnus, ut civitas concuteretur. Ac sic pars templi ipsius Apollinis destructa est, simulacrum comminutum, et multitudo magna cum sacerdotibus fani oppressa. Iratus valde Alexander imperator, iussit alapis faciem eius caedi, et uncinis palpebras eius disrumpi. (0207B) Carnifices autem qui ad caedendum eam deputati fuerant, deficientes, clamare coeperunt videre se quatuor viros splendidos, qui eam confortarent, sibique potius poenam inferrent. Inde testarum fragmentis caesa, cum invictissima durasset, illi, quibus hoc impium officium delegatum fuerat, tandem pietate divina circumdati lumine (erant enim octo), crudele illico ministerium exsecrantes, crediderunt, ac Dominum verum Christum Iesum confessi sunt. In quos accensus valde imperator, suspensis fecit carnes eorum spathis lacerari. Deinde capitibus amputatis, saeculi huius vitam finiere, decimo septimo die, mense Novembrio: sicque felicia regna martyres Christi facti petierunt. (0207C) Iterum facta Martina poenis pulsatur: nam exspoliata vestibus, incisa est toto corpore ac deinde quatuor palis extensa; a duobus centurionibus fustibus caesa. Cumque in confessione perseveraret, mutati sunt qui per vices eam caederent septem centuriones. Sed illa sibi supplicia illata forti animo risit. Inde recepta in carcerem. Inde adipibus et pinguedine superuncta, et ad imperatorem iterum adducta, et iubente eo in fanum deorum intromissa. (0208A) Sed mox oratione facta ab illa, ignis de coelo cecidit, et idolum in favillam redegit; sacerdotes templi exussit, et multitudinem populi occidit. Tunc perculsus terrore imperator, tradidit eam cuidam Iustino praefecto, ut impelleret eam ad sacrificandum. Qui mox extendi eam iussit in conto, et spathis membra eius incidi, et circa mamillas ungulis attrectari, usque dum centum et octodecim incisiones ab uncinis fierent. Sed cum adhuc ut ille speraverat non exspirasset, deposita de conto recipitur in carcerem. Quae et iterum in amphitheatrum a Iustino praefecto praesentata imperatori, feris est iniecta. Sed leo immanissimus de cavea laxatus, rugiendo usque ad pedes sanctae martyris pervenit, ubi statim ferocitatem deposuit, eamque nullo pacto attigit. Sed cum reduceretur in caveam, Eumenium imperatoris cognatum interfecit. (0208B) Et iterum recepta est, iubente imperatore, in carcerem. Exinde post duos dies cum iret ad sacrificandum imperator, exhibita martyr, cum fixa in Domino maneret, suspensa iterum, ungulis rasa: rasisque capillis, in quibus credebant quod magica ars consisteret, videntes eam insuperabilem, in templo Dianae tribus diebus et tribus noctibus eam includunt. Cumque precibus suis in pulverem redegisset simulacrum, educta de fano, ad ultimum gladio ferienda ab imperatore destinatur. Huiusmodi fine martyr venerabilis coeli regnum meruit.

Eodem die apud Spoletum civitatem Tusciae, natalis sancti Concordii martyris temporibus Antonini imperatoris. (0208C) Hic ortus est Romae, cuius pater Gordianus dicebatur, sanctissima conversatione presbyter, de titulo pastoris, ordinatus subdiaconus a sancto Pio urbis Romae episcopo. Qui nihil aliud cum patre suo, nisi ieiuniis et orationibus die noctuque vacabat, eleemosynis pauperum semper inserviens. (0209A) Factum est, ut cum consilio patris sui apud beatum Eutychen, qui tunc morabatur in praediolo suo, via Salaria iuxta civitatem habitaret, audiens famam eorum Torquatus comes Tusciae, qui versabatur in civitate Spoleti, mittens accersivit sanctum Concordium, et dixit ei: Quo nomine vocaris? Respondit sanctus Concordius: Christianus sum. Dicit ei comes: De nomine requiro, non de Christo tuo. Sanctus Concordius respondit: Christianus sum, et Christum confiteor. Cumque impelleretur ad sacrificandum, et ille in fide Christi fortiter perduraret, iussus est fustibus caedi. Sequenti nocte venit ad eum beatus Eutyches cum Anthimo episcopo, et rogaverunt comitem ut aliquot diebus cum eis permitteretur morari. Erat namque Anthimus episcopus amicus comitis, quique beatum virum Concordium fecit illis diebus presbyterum. Peractis aliquibus diebus, revocatus est beatus Concordius, et venit ad comitem. Cui et dixit comes: Quid tractasti circa salutem tuam? (0209B) Sanctus vir respondit: Salus mea Christus est, cui quotidie sacrifico sacrificium laudis. Iratus comes, iussit eum suspendi in equuleo. Cruciatus diu, revocatur arctatus ferro in carcerem: ubi meruit consolationem angelicam. Post tres noctes missi sunt ad eum, qui eum aut sacrificantem laxarent, aut nolentem punirent. Venientes autem missi, dixerunt ei: Aut sacrifica Iovi, aut capitalem sententiam accipies. Ferebant autem statunculam Iovis. Beatus Concordius dixit: Gratias tibi, Domine Iesu Christe. Et exspuit in faciem Iovis. Tunc unus de satellitibus evaginato gladio amputavit caput eius: atque ita in confessione Domini emisit spiritum. (0209C) Venientes autem duo clerici, cum religiosis viris, tulerunt corpus eius, et sepelierunt non longe a Spoleto, in loco ubi aquae multae emanant.

Item Romae via Appia, coronae militum triginta, has sub Diocletiano pro confessione verae fidei percipere meruerunt.

Apud Africam, natalis sancti Fulgentii, Ecclesiae Ruspensis episcopi et confessoris, qui tempore Vandalicae persecutionis, ob catholicam fidem et eximiam doctrinam, ab Arianis multa perpessus, et diu apud Sardiniam exsilio relegatus, tandem ad Ecclesiam suam redire permissus, et vita et triumpho clarus, sancto fine quievit, annum sui episcopatus agens vigesimum quintum, vitae autem totius sexagesimum quintum. (0209D)

Apud Alexandriam, sanctae Euphrosynae virginis, quae orationibus patris sui Paphnutii de sterili matre progenita, in puerili aetate constituta, clam se tonderi fecit, et monasticam vitam expetiit; Smaragdi sibi nomen imponens. Post etiam in reclusione viginti et octo annis in omni sanctitate perdurans, tacta aegrotationis incommodo, et mortem sibi adesse cognoscens, manifestavit se religioso et lacrymis multoties quaerenti eam patri.

In territorio Lugdunensi monasterio Iurensium, S. Eugendi abbatis, cuius virtutibus et miraculis plena refulsit.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, p2'
Ado Viennensis, Martyrologium, MENSIS DECEMBER. <<<     >>> D. KAL. FEBRUARII. (1 Febr. )
900w 12.119698047638 s