Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 2dHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 2d'
Ado Viennensis, Martyrologium, A. IV NONAS APRILIS. (2 Apr. ) <<<     >>> F. IV NONAS IUNII. (2 Iunii. )hide dictionary links

(PL 123 0255B) C. VI NONAS MAII. (2 Maii. )

(Hieron. de Script. eccl., c. 15. Ruff. l. I, c. 14.) Natalis sancti patris nostri Athanasii, Alexandrinae urbis episcopi et confessoris. Qui multa Arianorum perpessus insidiis, quadragesimo et sexto anno sacerdotii sui, post multos agones, multasque patientiae coronas, quievit in pace. Hic vir acris ingenii, et ecclesiasticis negotiis apprime vigilans fuit. (0255C) Huius origo et a puero institutio, tali modo narratur: Tempore quo apud Alexandriam Petri martyris diem Alexander episcopus agebat, cum post expleta solemnia conventuros ad convivium suum clericos exspectaret, in loco mari vicino videt eminus puerorum super oram maris ludum, imitantium (ut fieri solet) episcopum, atque ea quae in ecclesiis geri mos est. Sed cum intentus diutino pueros inspectaret, videt ab his geri etiam secretiora quaedam et mystica. Perturbatus, illico vocari ad se clericos iubet, atque eis quid eminus ipse videret ostendit. Tum abire eos, et comprehensos ad se adducere omnes pueros imperat. (0255D) Cumque adessent, quis eis ludus, et quid egissent, vel quomodo percontatur. Illi (ut talis habet aetas) pavidi negare primo. Dein rem gestam per ordinem pandunt, et baptizatos a se quosdam catechumenos confitentur, per Athanasium, qui ludi illius puerilis episcopus fuerat simulatus. Tum ille diligenter inquirens ab his qui baptizati dicebantur, quid interrogati fuerint, quidve responderint, simul et ab eo qui interrogaverat: ubi videt, secundum religionis nostrae ritum cuncta constare. collocutus cum concilio clericorum statuisse traditur illis quibus integris interrogationibus et responsionibus aqua fuerat infusa, iterari baptismum non debere, sed adimpleri ea quae a sacerdotibus mos est. Athanasium vero atque eos quos ludus iste vel presbyteros visus fuerat vel ministros, convocatis parentibus, sub Dei obtestatione eos tradit Ecclesiae nutriendos. (0256A) Parvo autem exacto tempore, cum a notario integre, et a grammatico sufficienter Athanasius fuisset instructus, continuo tanquam fidele Domini commendatum, a parentibus restituitur sacerdoti, ac veluti Samuel quidam in templo Domini nutritur; et ab eo pergente ad patres in senectute bona, ad portandum post se Ephod sacerdotale deligitur. Huius tanti in Ecclesia pro fidei integritate agones fuerunt, ut etiam de hoc videatur dictum esse illud quod scriptum est, Ego enim ostendam ei quantum pro nomine meo eum pati oporteat (I Reg. I; Act. IX) . In huius etenim persecutiones universus coniuravit orbis, et commoti sunt principes terrae: gentes, regna, exercitus coierunt adversus eum; multasque Arianorum perpessus insidias, toto orbe profugus agitur; nullus tutus ad latendum supererat locus. (0256B) Tribuni, praepositi, comites, exercitus quoque ad investigandum eum moventur. (Ruff. lib. I, c. 18 et 19.) Edictis imperialibus praemia delatoribus proponuntur, si quis vivum maxime, sin minus certe caput Athanasii detulisset. Ita totis regni viribus frustra adversus eum (cui Deus aderat) certabatur. Interea sex continuis annis ita latuisse fertur in lacu cisternae non habentis aquam, ut solem nunquam viderit. Sed cum iam sibi nullum locum tutum videret (proditus siquidem fuerat per ancillam, quae sola conscia erat dominorum officiis, qui ei latebras praebuerant), ad Constantem Galliarum principem fugit; a quo satis honorifice religioseque susceptus est. (0256C) Quique causa eius, quam fama compererat, diligentius cognita, scribit ad fratrem, pro certo comperisse quod sacerdos Dei summi Athanasius iniuste fugatus, exsilia pateretur. Reversus itaque ad Constantium cum litteris, ad Ecclesiam suam permittitur ire. Et rursus post mortem illius fugatus, usque ad Ioviniani imperium latuit; a quo honorifice et officiosissimis litteris requisitus ecclesiarum disponendarum, iam statutus in sede sua accepit potestatem. Moritur Valentiniani et Valentis imperatorum tempore.

Eodem die, natalis sanctorum Saturnini et Neopolis, qui in carcere requieverunt.


551w 2.201868057251 s