Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 2eHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 2e'
Ado Viennensis, Martyrologium, C. VI NONAS MAII. (2 Maii. ) <<<     >>> A. VI NONAS IULII. (2 Iul. )hide dictionary links

(PL 123 0273B) F. IV NONAS IUNII. (2 Iunii. )

Romae, Marcellini presbyteri et Petri exorcistae, sub Diocletiano, iudice Sereno. Factum est dum teneretur beatus Petrus in obscurissimo carcere vinculis ferreis astrictus, ut custos carceris nomine Artemius haberet filiam daemoniacam, quam unice diligebat. Cui vir Dei Petrus dixit: Audi consilium meum, Artemi, et crede unigenitum Filium Dei vivi Dominum nostrum Iesum Christum, qui est liberator omnium in se credentium. Si credideris, salvabitur filia tua. (0273C) Cui Artemius: Miror imprudentiam consilii tui. Te Deus tuus liberare non potest, cum illi credas, et quotidie pro eius nomine plagas et vincula perferas, quomodo poterit filiam meam liberare si ei credidero? Si me vis credere Deo tuo, ecce ego duplicabo super te catenas, et claustra omnia carceris muniam; te autem ipsum in ipsa ima tenebrosa solum includam. Si de his omnibus liberaverit te Deus tuus, credam ei. Cui beatus Petrus assensum dedit, promittens ad domum illius se venturum: Hoc, inquam, faciam non ad libitum tenta tionis tuae, sed ad declarationem divinitatis Domini mei Iesu Christi. Agitans caput Artemius: Iste, inquit, homo nimiis passionibus fatigatus aliena loquitur, et haec dicens abscessit. (0273D) Narravitque gesta et dicta uxori suae Candidae. Et ecce subito noctis initio adest homo Dei Petrus Artemio et Candidae, indutus vestibus candidis, tenens in manu sua triumphum crucis. (0274A) In cuius vestigia corruentes illi clamabant: Vere unus Deus est, et verus Dominus noster Iesus Christus. Statimque filia eorum, nomine et corpore virgo Paulina, a spiritu immundo vexata, curata est. Et cum hoc fieret, omnes qui in domo Artemii erant, crediderunt. Convenitque multitudo vicinorum amplius quam trecentorum, mulierum vero abundantior numerus, clamantium: Praeter Christum non est alius Deus. Cumque omnes cuperent fieri Christiani, adduxit vir Dei Petrus Marcellinum presbyterum, qui omnes unanimiter baptizavit. Sed Artemius omnes qui in vinculis erant absolvit, qui et omnes baptismi gratiam perceperunt. Audiens hoc iudex Serenus, iussit Marcellinum presbyterum et Petrum exorcistam praesentiae exhiberi. Et auditum beatum Marcellinum iussit pugnis caedi in ambabus arteriis. (0274B) At ubi defecerunt caedentes, eo Petro separato, iussit ut nudus super vitri fragmenta sterneretur in custodia, et victus ei et lumen negaretur. Petrus conversus ad Serenum dixit: Cum sis nomine Serenus, totum te nubilum et tenebrosum factis ostendis. Tunc et ipsum Serenus iussit in vinculis recipi, et pedes in cippo arctissimo constringi. Factum est dum separati essent, apparuit angelus Domini Marcellino presbytero oranti nudo, et induit eum vestimentis suis, et adduxit eum ubi beatus Petrus erat in cippo et ferro. Sed et ipsum solvit, et ambos perduxit ad domum ubi nuper baptizati orabant. (0274C) Non post multum vero, cum beatus Artemius cum uxore et filia sententiam capitalem suscepissent, comprehensi et illi ab his qui sanctos Dei martyres punituri erant, alligati sunt manibus retro ad arborem, usque dum nuntiaretur iudici Sereno de eis. Ille iussit eos duci in Silvam Nigram quae hodie in honore sanctorum Silva Candida appellatur, et in eadem ambos pariter decollari. Cumque ventum fuisset in media silva, ipsi sibi manibus suis mundaverunt locum ab spinis, ubi orantes simul, et dantes sibi pacis osculum, genu posito decollati sunt; et qui eos decollavit, vidit animas eorum splendide ornatas ab angelis ferri ad coelos; et poenitentiam agens, sub Iulio papa baptizatus est in senectute sua nomine Dorotheus. Quorum, corpora revelantibus se beatis martyribus, tulerunt postmodum Lucilla et Firmina christianissimae feminae, et iuxta sanctum Tiburtium in inferiori parte cryptae sepelierunt quinto Kalend. Septemb. (0274D)

Ipso die Lugduni, sanctae Blandinae cum quadraginta octo martyribus, temporibus Marci Aurelii Veri et Antonini atque Lucii filiorum, eius, quando per multas Romani orbis provincias ex acclamatione, et seditione vulgi, persecutiones adversus Christianos durissimae concitatae sunt, ita ut millia multa martyrum per loca singula fierent. Quo tempore apud Lugdunum et Viennam, urbes Galliae, erga Dei servos, supra omne narrationis genus, suppliciorum et cruciatuum modus exhibitus est: ita ut primo domorum illis prohiberetur habitatio; tum deinde usus balnearum: post etiam processus ad publicum: ad ultimum, ne omnino in quolibet loco, domi forisque, publico privatoque, viderentur. Denique quodam astante tribuno et primoribus civitatis pro solis acclamationibus populi correpti, et in carcerem trusi sunt Christiani, usque ad praesentiam praesidis: cuique advenienti offeruntur. (0275B) In quos ille tanta crudelitate usus est, ut saevitiae eius species singulas nemo possit exponere.

Vectus igitur Epagatus, unus e fratribus, zelo divino et fervore spiritus plenus, cum crudelia servis Dei supplicia videret inferri, et contra ius fasque tot poenas humanis visceribus excogitari indignitatem rei ultra non ferens, poposcit se audiri. Erat enim inter suos nobilissimus et eruditissimus. Verum cum defensionem eius non reciperet obstinatio iudicis, inquirit tantum ab eo si et ipse Christianus esset. Utque Christianum se esse clarissima et libera voce testatus est: Tanquam advocatus. inquit, Christianorum et ipse vinctorum numero societur. (0275C) Ille vero habens in se advocatum pro nobis Iesum, hoc nomine meruit honorari: sancti presbyteri Zachariae (qui erga sanctos plenitudinem charitatis ostenderat) secutus exemplum. Qui et ipse dum fratribus adest, defensionem libertatis, quae in nostra religione consistit, exsequitur, Dominicum secutus exemplum, animam suam pro ovibus suis posuit, et pro amicis.

Verum beatus Photinus Lugdunensium episcopus, cum nonagenario maior esset aetate, et corpore, ut pote illius aevi, invalidus, caetera iam pene mortuus, solo martyrii amore vivebat; ducitur ad tribunalia, imo potius defertur, senio et languore resolutus. Impiae plebis undique clamor attollitur, hunc ipsum esse insonant Christum. Tum vero a praeside interrogatur, quisnam esset Christianorum Deus. Respondit: Si dignus fueris, scies. (0275D) Hinc vero cunctos velut rabies immensi cuiusdam furoris invasit, ita ut qui prope astabant, pugnis, alii calcibus subigerent senem. Illi vero qui longius erant, quidquid furentibus telis venisset in manibus, eminus iaciebant. In hoc etenim vindicandos deos suos esse credebant. Quem cum seminecem proiecissent in carcerem, incontaminatum paulo post reddidit spiritum.

Diaconus quoque Sanctus nomine, etiam ipse supra quam dici potest, et supra quam humanam fas est ferre naturam, acrius insistentibus ministris daemonum, nova genera poenarum pertulit. (0276A) At ille vir Deo plenus intantum crudelitates eorum risit, et ferinam in quaestione saevitiam, ut nunquam dignatus sit vel quis esset genere, unde domo, vel patria, vel nomen saltem suum eis fateri. Sed de his singulis interrogatus, nihil aliud in omnibus tormentis, nisi Christianum se esse respondit. Hoc mihi nomen, hoc genus et patria est. Aliud, inquit, omnino nihil sum quam Christianus. Ad ultimum candentes laminas aeris et ferri circa inguinis loca et delicatiora quaeque membrorum instauratis ignibus adhihent. Ex quo carnes quidem eius adustae igne, defluebant, ipse vero permanebat immobilis, inconcussus, intrepidus; omnibus membris martyr erat, et toto corpore unum vulnus horrebat. Perit in eo formae humanae agnitio, et non solum quis esset; sed et quid esset, tormentorum crudelitas, ne agnosci posset, abstulerat. Christus tamen in eo solus per martyrii gloriam recognoscebatur. (0276B) Sed artifices scelerum nequaquam martyris erubuere virtutem. Post paucos etenim dies tormenta rursus inferunt, et denuo iam membra putrefacta vexari incipiunt. Verum (quod vix credi potest) restitutum est in primam speciem corpus per secunda tormenta, ita ut iterata supplicia non ei iam poenam contulerint, sed medelam.

Attalus quoque Pergamenus civis, populi vocibus postulatur. Erat enim valde nobilis, et quod cunctis nobilius est, vir optimae conscientiae, et in fide Christi per omnia exercitia semper martyr. Cumque circumactus fuisset in amphitheatro, titulo se praecedente, in quo scriptum erat, Attalus Christianus: fremere in eum vulgi insanientis furor vehementius coepit. (0276C) Sed cum praesidi indicatum fuisset, esse eum Romanae civitatis virum, iubet eum cum caeteris in carcerem recipi. Simul et ad Caesarem refert, eiusque sententiam, quid de eo iuberet, exspectat. Ex utraque autem ecclesia, Lugdunensi scilicet et Viennensi, omnes qui studiosi et magni videbantur, et quorum labore et industria regebantur ecclesiae, universi pariter tenebantur. Talibus deinque diabolus machinis oppugnare parabat famulos Dei, quo scilicet afflictione, carceris, et poenalis squalore consumpti, ac septimo (ut dicunt) puncto in nervo pedes, contra quam credi fas est, distenti, in intimo tenebrarum loco, per omnia poenarum genera, quae furentium saevitia excogitare poterat, deperirent. (0276D) Quam plurimi ergo hoc genere in ergastulis consumuntur, Domino suscipiente eorum huiuscemodi exitum.

Alcibiades quidam erat in numero eorum, qui pro Christi vincti tenebantur. Hic vitam satis arduam et austeram gerebat, nihil cibi volens accipere, sed tantum sale et pane cum aqua utebatur. Cumque hunc vitae rigorem vellet etiam in carcere positus obtinere, Attalo (post primam confessionem suam, quam in amphitheatro confessus est) revelatur, quia non recte faceret Alcibiades, creaturis Dei et ipse non uti, et aliis formam scandali derelinquere. Quibus cognitis Alcibiades coepit omnia cum gratiarum actione percipere. (0277A) Igitur cum a Caesare rescriptum fuisset, ut persistentes quidem punirentur, negantes autem dimitterentur; die quodam celeberrimo tribunal ascendens, praesentari sibi iudex Christianos, et introduci ad suppliciorum pompam praebendam cunctis qui aderant, iubet. Rursum itaque cruces, rursum poenae, rursum tormenta reparantur. Producebantur autem beatissimi martyres de suppliciis laeti, et divinum nescio quid in ipsis vultibus praeferentes, vincula sua sicut monilia pretiosa ducebant. Per squalorem carceris, Christi bonus odor effecti (II Cor. II) , ita ut viderentur sibi non in ergastulo, sed in myrothecio conclusi. (0277B) Ingensque ab omnibus gloria Christo conferebatur, pro his qui ante negaverant, et dimitti neque negantes potuerant: siquidem decem ferme numero fuerant, qui lapsu suo luctum illis et ingentem tristitiam reliquerant: nunc vero (cum negantibus venia non praestaretur) in confessione persisterent, et de perditionis grege revocati in numero martyrum iungerentur. Decernit ergo iudex, ut si qui forte cives Romani reperirentur, capite plecterentur: caeteri vero bestiis traderentur.

Igitur cum erga supradictos quaestio haberetur, Alexander quidem genere Phryx, medicus diciplina, VI religiosus, et prudens, et vitae ac morum probitate cunctis charus acceptusque, amore Dei concitatus, cum assisteret tribunali, nutibus hortabatur ad confessionem, in quos quaestio agitabatur; ita ut omnibus qui astabant palam fieret quid animo gereret. Cumque id populi notavissent, indignantes clamaverunt adversus Alexandrum. (0277C) Qui iussus a praeside in medium statui, et quis esset interrogatus, Christianum se esse libera professione testatur. Quem continuo praeparandum bestiis condemnavit: et postera die simul cum Attalo producitur. Quem contra praeceptum Caesaris, gratificari populis volens, etiam ipsum tradi bestiis iussit. Sed cum ferarum nulla sanctorum corpora contigisset, omnibus eos verberum caeterarumque poenarum suppliciis cruciari iubet, beato Alexandro in omnibus quae perpessus est poenis, ne unum quidem penitus proferente sermonem. (0277D)

Attalus vero, cum prunis subteriectis in sella ferrea torreretur, cumque nidor adustae carnis ad nares et ora inspectantis populi perferretur, voce magna clamat ad plebem: Ecce hoc est homines comedere, quod vos facitis. Nos enim neque comedimus homines, neque aliud quid mali agimus. Siquidem servi eorum comprehensi cum tormenta pertimescerent, daemoniis instinctu, hoc ipsum adversus dominos commentati sunt. Et cum interrogaretur quod nomen haberet Deus, respondit: Qui plures sunt, nominibus discernuntur; qui unus est, non indiget nomine. His igitur optimis et fidelissimis ducibus usus omnis reliquus sanctorum chorus, prompti et alacres, animas suas pro fidei libertate ponebant. (0278A)

Inter hos Blandina femina beatissima (per quam Christus ostendit, quia ea quae apud homines despecta sunt, et in contemptu habentur, in magna gloria apud Dominum ducuntur) gloriosissime coronatur. Cui a prima luce ad vesperam tormenta semper innovantes, ad ultimum victos se tortores confitentur. Quae et secundo die pulsata cruciatibus, non superatur. Tertio quoque die religata ad stipitem, atque in crucis modum distenta, bestiis pabulum praeparatur. Quam cum nulla ex bestiis auderet attingere, rursum revocatur ad carcerem. Quarto etiam, verberibus acta, craticulis exusta, et multa alia perpessa, ad ultimum gladio iugulatur.

Tunc et Ponticus puer annorum quindecim, per omnia tormentorum genera cum ipsa circumactus eius cohortatione roboratus, ante illam martyrium consummavit. (0278B)

Verum Mathurus, et Sanctus, et Attalus munerum diebus, innumeris millibus gentium diversarum ad spectaculum congregatis, statuuntur in medio arenae. Et rursum Mathurus, neophytus quidem, sed in fide et patientia robustissimus, cum sancto diacono, quasi nihil prius passi fuissent, ad omnia tormentorum genera renovantur. Certantibus omnimodis adversariis, quatenus eorum patientiam frangerent, et ab ipso (ut ita dicam) vertice coronas eorum diriperent. Sed illis eo magis animas roborabat spes vicinae iam gloriae, quam sibi iamiamque manu contingere, et contrectare dextris videbantur. (0278C) Cumque et suppliciorum genera, et spectaculorum pene iam tempus esset assumptum, nec moveri ullatenus a sententia potuissent, cum etiam sellae ferreae superpositi, consumptam verberibus carnem ignis subter ministratus exureret, ad ultimum infatigabiles martyrum spiritus, ferro caesis cervicibus effugarunt. Igitur inaudito saevitiae genere, eorum, qui necabantur in carcere, corpora canibus iubebantur exponi, adhibita simul custodia die noctuque, ne quis collectas reliquias humanitatis intuitu traderet sepulturae. Sed et si quid forte vel bestiis vel igni reliquum ex corporibus martyrum fuerat, ipsaque cum truncis suis capita punitorum, insepulta per custodiam militum servabantur. Neque vero muneribus suadere custodes, neque precibus, aut ullo alio genere copia erat: ita attente et sollicite curabant, ne daretur extremis ossibus sepultura. (0278D) Haec scripta, in Historia ecclesiastica, libro quinto.

Nomina vero quadraginta octo martyrum haec sunt: Photinus episcopus, Zacharias presbyter, Epagatus, Macarius, Alcibiades, Silvius, Primus, Ulpius, Vitalis, Cominus, Octuber, Philuminus, Geminus, Iulia, Albina, Grata, Rogata, Aemilia, Potamia, Pompeia, Rhodana Biblis, Quartia, Materna, Helpes, quae et Amnas. Hi sunt autem qui bestiis traditi sunt: Sanctus, Mathurus, Attalus Alexander, Ponticus, Blandina. Hi vero qui in carcere spiritum reddiderunt: Aristaeus, Cornelius, Zosimus, Titus, Iulius, Zoticus, Apollonius, Germinianus, Iulia, Ausonia, Aemilia, Iamnica, Pompeia, Domna, Iusta, Trophima, Antonia. (0279A) Hi omnes famuli Christi sub praefatis imperatoribus pariter coronati sunt. Reliquiae, eorum a persecutoribus incensae, et in Rhodanum fluvium dispersae. Sed cum Christiani maximum moerorem haberent, quasi deperissent sacrae reliquiae, nocte apparuerunt sancti viris fidelibus, in eo loco quo igni traditi sunt, stantes integri et illaesi. Et conversi ad viros dixerunt eis: Reliquiae nostrae ab hoc colligantur loco, quia nullus periit e nobis. Sed ex hoc translati sumus ad requiem, quam nobis promisit rex coelorum Christus, pro cuius nomine passi sumus. Haec renuntiantes viri illi, gratias egerunt Deo, et confortati sunt in fide; colligentesque sacros cineres, condigno honore sub sancto altari condiderunt. Ubi semper virtutibus manifestis se cum Deo habitare declarant. (0279B) Harum festivitatem cives Lugdunensis urbis omnibus undequaque laetanter accurrentibus, per descensum fluminis, cum hymnis et canticis gratulationis concelebrantes, missarumque solemnia in apostolorum ecclesia (ubi sancti cineres eorum conditi servantur) festive Domino reddentes, ex antiquorum traditione, ipsam diem miraculorum appellant. Locus in quo passi sunt, Athanacho vocatur: ideoque dicuntur martyres Athanacenses.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 2e'
Ado Viennensis, Martyrologium, C. VI NONAS MAII. (2 Maii. ) <<<     >>> A. VI NONAS IULII. (2 Iul. )
2274w 8.567058801651 s