Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 3iHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 3i'
Ado Viennensis, Martyrologium, A. III NONAS SEPTEMBRIS. (3 Sept. ) <<<     >>> F. III NONAS NOVEMBRIS. (3 Nov. )hide dictionary links

(PL 123 0374A) C. V NONAS OCTOBRIS. (3 Oct. )

(0374B)

Natalis sancti Dionysii Areopagitae, qui ab apostolo Paulo instructus credidit Christo, et primus apud Athenas ab eodem apostolo episcopus est ordinatus, et sub Adriano principe, post clarissimam confessionem fidei, post gravissima tormentorum genera, glorioso martyrio coronatur, ut Aristides Atheniensis, vir fide sapientiaque mirabilis, testis est in eo opere quod de Christiana religione composuit. Hoc opus apud Athenienses summo genere colitur, et inter antiquorum monumenta clarissimum tenetur, ut peritiores Graecorum affirmant.

Apud antiquos Saxones, natalis sanctorum Ewaldorum duorum presbyterorum, qui cum sancto Willibrordo episcopo venientes in Germaniam, transierunt ad Saxones, et cum praedicare ibi Christum coepissent, comprehensi a paganis occisi sunt. Ad quorum corpora noctu multa diu lux apparens, et ubi essent, et cuius essent meriti declaravit.


121w 1.9389719963074 s