Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 5eHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 5e'
Ado Viennensis, Martyrologium, F. III NONAS MAII. (5 Maii. ) <<<     >>> D. III NONAS IULII. (5 Iul. )hide dictionary links

(PL 123 0280A) B. NONIS IUNII. (5 Iunii. )

Apud Aegyptum, natalis sanctorum martyrum Mariani, Nicandri, et Apollonii quorum gesta habentur.

Eodem die natale S. Bonifacii martyris sub Diocletiano et Maximiano apud Tarsum civitatem passi, sed Romae, in via quae Latina nuncupatur, sepulti. (0280B) Qui cum esset procurator rerum cuiusdam nobilis matronae nomine Aglahes et cum in ea stupro misceretur, tandem utrique divino nutu compuncti, consilium habuerunt, ut ad requirendum corpora martyrum Bonifacius mitteretur, si quo modo servientes atque obsequentes eis, per eorum orationes salvari mererentur. Perveniens igitur post dies aliquot Tarsum civitatem, dicit ad eos, qui cum eo erant, Bonifacius: Viri, euntes requirite nobis hospitium, ego autem ibo videre eos, quos valde desidero, martyres certantes. (0280C) Festinans itaque ad locum, videt beatissimos, alium suspensum per pedes igne subtus posito, alium in quatuor lignis extensum, et diutissime afflictum; alium ungulis exaratum; alium manibus abscisum; alium stipitem in collo habentem infixum, et a terra elevatum: et sic per diversa supplicia, martyria ab impio carnifice disposita. Cum eminus fervens amore Christi et ipse respiceret, magnum Deum sanctorum martyrum clamare coepit. Et accurrens consedit pedibus eorum deosculans vincula, et dicens: Certate, martyres Christi, calcate diabolum, modicum perseverate; parvus quidem labor, sed multa requies, et ineffabilis postmodum satietas. Aspiciens autem Simplicius iudex, iussit eum applicari ad tribunal, cui et dixit: Quis es tu? Sanctus Bonifacius dixit: Christianus sum, et Bonifacius vocor. Tunc iratus iudex, iussit eum suspendi, et tandiu corpus eius ungulis radi donec ossa eius apparerent? (0280D) deinde calamos acutos sub ungulis manuum eius affigi. Cumque sanctus Dei martyr in coelum aspiciens alacriter dolores toleraret, videns impius iudex, iussit aperiri os eius, et plumbum bulliens infundi. Sanctus autem martyr dicebat: Gratias tibi ago, Domine Iesu Christe, fili Dei. Deinde iudex iussit afferri ollam, et eam pice impleri, atque sanctum martyrem verso capite in bullientem picem mitti. Sed cum nihil laesus esset, iussit impius iudex, ut gladio caput eius abscideretur. Quo facto, terraemotus magnus factus est, ita ut multi infideles virtutem Christi in martyre cernentes, crederent. (0281A) Conservi vero martyris Bonifacii circuibant ubique requirentes eum, et non invenientes, ad invicem dicebant: Ille modo in adulterio, aut in taberna positus epulatur. Cum ergo inter se colloquerentur, contigit ut obviaret eis unus de commentariensibus, quem interrogaverunt: Vidisti aliquem virum peregrinum Romanum? Ille ait eis: Hesterno die vir peregrinus abscisus est capite in stadio. Et iterum interrogant: Qualis erat aspectus eius? At ille dixit: Vir quadratus et crassus, robusto capillo, coccinea armelausia indutus. Et dicit eis: Ille quem quaeritis, apud nos hesterno die martyrio est finitus. Aiunt illi: Homo, quem nos quaerimus, adulter est et ebriosus. Dicit eis ille: Venite, videte eum. Cumque ostendisset eis corpus, et pretiosum caput eius, dixerunt ei: Iste est quem quaerimus; petimus ut des nobis eum. (0281B) Qui respondit: Ego gratis corpus eius dare vobis non possum. Illi autem dantes ei solidos quingentos, acceperunt corpus sancti martyris, et ungentes aromatibus, involventesque linteaminibus pretiosis, posuerunt illud in basterna, et sic revertebantur gaudentes et glorificantes Deum. Angelus autem Domini apparens dominae quondam ipsius, rem factam beati martyris indicavit. Quae confestim cum omni veneratione obviavit sancto corpori, et aedificans ei domum dignam, reposuit illud in ea, ab urbe Roma stadiorum quinque. Martyrizatus est autem sanctus martyr Bonifacius quarto decimo die mensis Maii apud Tarsum metropolim Ciliciae, et sepultus est Romae Nonis Iunii. (0281C) Beata vero Aglahes abrenuntiavit mundo et pompis eius, distribuens universa quae possidebat egenis ac monasteriis, relaxans universam familiam suam a iugo servitutis, et tantam gratiam a Domino promeruit ut in eius nomine virtutum signis claresceret. Supervixit autem in habitu sanctimoniali annos tredecim, et sepulta est apud praefatum martyrem, operibus piis consummata.

Eodem die, sancti Bonifacii qui de Britanniis veniens, et fidem Christi gentibus evangelizans, cum maximam multitudinem in Frisia Christianae religioni subiugasset, novissime a paganis, qui supererant, gladio peremptus, martyrium consummavit cum Eoban coepiscopo, et aliis servis Dei.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 5e'
625w 7.4683349132538 s