Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 14HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 14'
Ado Viennensis, Martyrologium, D. IDIBUS DECEMBRIS. (13 Dec. ) <<<     >>> C. XVI KAL. MARTII. (14 Febr. )hide dictionary links

(PL 123 0214B) G. XIX KAL. FEBRUARII. (14 Ian. )

Apud Nolam Campaniae, natale beati Felicis presbyteri. Hic a Maximo Nolanae urbis episcopo presbyterii honore praeditus est. Cum autem imperatorum decreta Christianos insequi praecepissent, maximus pontifex iam senio praegravatus, putans se non posse ferre supplicia, silvarum saltus adiit. (0214C) Quos dum turbidus de persecutione pererrasset, affectus fame, gelu attritus, solo corruit semivivus. At beatus Felix presbyter captus, et vinculis astrictus, ante praesidem Draccum adductus, cum multa de portentis deorum, quod nihil essent, disputaret, eumque praefectus immolare impelleret, respondit: Inimici estis deorum vestrorum. Ad quaecunque enim me deorum vestrorum templa duxeritis, hoc eis eveniet quod evenit illis ad quae meum fratrem Felicem vos duxisse poenituit. Sed si vultis probare virtutem Domini mei Iesu Christi, me ad Capitolium ire iubete, ut ipsum Iovem, principem daemoniorum vestrorum, ruere faciam. (0215A) Mox impius iudex compressis auribus suis, iussit eum fustibus caedi, deinde equulei tormentis applicari; inde carceri includitur, in quo non mediocribus vinculis astrictus, cochleis ac testulis suppositis extenditur. Et ecce nocte media angelus Domini, confractis catenis, scissaque trabe qua pedes eius conclusi tenebantur, ait illi: Surge et egredere, ac require sacerdotem tuum, inventumque reduc ad urbem, et absconde, ne inedia ac fame depereat, donec desinat persecutio. Dumque beatus Felix egressus sacerdotem et episcopum suum requireret, invenit illum solo prostratum, clausis oculis, strictisque dentibus vix spirantem. (0215B) Et cum anxie requireret quid alimenti defecto seni porrigeret, ecce subito de sentibus uvam pendere miratur: de qua aliquibus granis in os confessoris Christi expressis, paululum senior refocillatus surrexit. Quem humeris impositum Felix ad civitatem detulit, et sub tugurio cuiusdam viduae commendatum, alimentis pavit. Deinde captus, in exsilium deportatur beatus martyr, in monte qui vocatur Circeis, ubi lapides excidebantur, ut ipse cum damnatis pari modo lapidum caesor esset. Ubi Probi cuiusdam tribuni filiam a daemonio liberavit, uxoremque eius ab hydropisi morbo curavit, ipsumque Probum cum uxore et filia, et pluribus aliis, in Christo baptizavit. Post deinde cum regressus esset, crescente persecutione, iterum mittitur persecutor ex numero apparitorum, qui beatum Felicem teneret. (0215C) Quem cum sollicite requireret, et eumdem Felicem interrogaret si nosset ubi Felix presbyter lateret: Hac, inquit, Felix parte abiit. Persecutore discedente, Felix latebram petiit. Sed nec mora, persecutor ipse subsequitur. At martyr inter parietes dirutos occulebatur, ubi in ipso primo domus introitu araneorum telae dependentes, intus neminem tunc intrasse, fidem fecerunt. Qua visione delusus inimicus abscessit. Sic martyr ad alium locum demigrans, a muliere quadam per tres menses pastus est; cuius tamen faciem, dum iisdem latibulis celaretur, nullo modo vidit. Postmodum vero apud Nolam pontificem daemoniorum ad Christum convertens, templum Apollonis, prius daemone qui responsa dabat expulso, divina virtute deiecit. (0215D) Virtutibus itaque adeo illustris, cum vellet universus populus Nolanus ut levaretur episcopus, non consensit, sed alterum in sede pontificali eligens, ipse post duodecim annos, quos apud Nolam cessante persecutione fecerat, Dominica die mysteriis confectis, data pace omnibus, se in pavimentum oraturus proiecit: moxque beati viri anima de carnis ergastulo egressa, post gravia tormenta, quae patienter tulerat pro Christo, felicia regna, ipse vere Felix conscendit. Sepultusque iuxta urbem in loco qui dicitur Pincis, ubi claris semper fulget virtutibus, ab Helpidio, venerabili et sancto presbytero. Hic etiam beatissimus martyr et confessor haereticis invictissime restitit. (0216A)

Apud Viennam sancti Caeldi episcopi (Ado in Chron. anno 686.)


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 14'
527w 2.3303408622742 s