Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 14aHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 14a'
Ado Viennensis, Martyrologium, G. XIX KAL. FEBRUARII. (14 Ian. ) <<<     >>> C. PRIDIE IDUS MARTII. (14 Mart. )hide dictionary links

(PL 123 0228D) C. XVI KAL. MARTII. (14 Febr. )

(0229A)

Romae, natalis S. Valentini presbyteri, qui post multa sanitatum et doctrinae insignia, fustibus caesus, et sic decollatus est, sub Claudio Caesare.

Eodem die, natalis sancti Valentini Interamnensis episcopi, qui tentus a paganis, ac virgis caesus, et post diuturnam caedem, custodiae mancipatus, cum superari non posset, mediae noctis silentio eiectus de carcere, decollatus est iussu furiosi Placidi, Urbis praefecti. Tunc Proculus, Ephybus et Apollonius discipuli eius, transferentes corpus eius ad suam ecclesiam Interamnae urbis, noctu sepelierunt. Ubi cum quotidianis vigiliis incubarent, tenti a gentilibus custodiae sunt traditi, consulante Leontio: quos ille iussit noctis medio suis tribunalibus praesentari; et cum a fide revocari nec blandimentis nec minis possent, iussit capite caedi. (0229B) Qui non longe sunt a corpore S. Valentini sepulti.

Item apud Alexandriam, natalis sanctorum martyrum Bassi, Antonii, Protolici, qui in mare mersi sunt.

Item Cyrionis presbyteri, Moyseos, Bassiani lectoris, et Agathonis exorcistae, qui omnes igne combusti sunt.

Item Dionysii et Ammonii, decollatorum.

Eodem die Romae, sanctorum martyrum Vitalis, Feliculae et Zenonis.


165w 1.7019898891449 s