Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 18gHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 18g'
Ado Viennensis, Martyrologium, C. XV KAL. AUGUSTI. (18 Iul. ) <<<     >>> B. XIV KAL. OCTOBRIS. (18 Sept. )hide dictionary links

(PL 123 0332D) F. XV KAL. SEPTEMBRIS. (18 Aug. )

(0333A)

Apud Praenestinam civitatem, milliario ab urbe trigesimo tertio, natalis sancti Agapiti martyris, sub Aureliano imperatore, praeside Antiocho. Cum esset annorum quindecim, et amore Christi martyrio ferveret, iussu imperatoris tentus, et primo nervis crudis diu caesus est, deinde praesidi ut impelleretur sacrificare traditus. Qui in durissimo atque obscurissimo carcere eum reclusit, et per quatuor dies cibum omnem negavit; inde de carcere exhibitus est praesidi, qui prunas ardentes super caput eius iussit imponi. Et cum gratias Deo martyr ageret, flagellis est caesus, et nudus suspensus, capite deorsum verso, acri subter fumo facto. (0333B) Et cum diceret praesidi: Sapientia tua et vanitas tua in fumo laborat, iterum flagellis caeditur a quatuor sibi invicem succedentibus; deinde bullientem aquam super ventrem eius ministri diaboli effuderunt, et maxillas eius confregerunt. Interea iudex de tribunali suo cadens, collectus a ministris in lecto reclinatur, et sentiens Dei virtutem in martyre, post modicum tristem animam emisit. De beato vero Agapito renuntiatum est imperatori, qui beatum virum iussit leonibus subiici; sed mansuetae factae ferae, pedibus martyris ad lambendum se inclinaverunt. Hoc videntes sceleris ministri, tulerunt de medio sanctum martyrem, et venerunt contra civitatem Praenestinam, ubi sunt duae columnae, et ibi eum gladio percusserunt, sub die XV Kalendas Septembris. (0333C) Corpus eius noctu sublatum est a Christianis, et positum milliario primo a civitate in agro, in sarcophago novo nutu divino ibi invento.

Eodem die Romae, in Sexto Philippi, natalis beatorum presbyterorum Ioannis et Crispi, qui persecutione Diocletiani et Maximiani multa sanctorum corpora officiosissime sepelierunt. Quorum meritis et ipsi postmodum sociati, gaudia vitae meruerunt.


255w 0.75600981712341 s