Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 22HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 22'
Ado Viennensis, Martyrologium, E. XII KAL. IANUARII. (21 Dec. ) <<<     >>> D. VIII KAL. MARTII. (22 Febr. )hide dictionary links

(PL 123 0219B) A. XI KAL. FEBRUARII. (22 Ian. )

(0219C)

In Hispaniis, natale sancti Vincentii diaconi et martyris, qui cum sancto Valerio episcopo suo a Caesaraugusta civitate Valentiam usque gravibus nexus catenis, iubente Daciano, perductus est; ibique fame et squalore carceris diu maceratus, tormentis equulei et ungularum horrenda laceratione vexatus, a grabato etiam ferreo diutissime ustulatus, arvinae guttis, et crepitanti sale respersus est. Post hoc in teterrimo carcere missus est, divaricatisque in nervo cruribus, super acutissima testarum fragmenta proiectus est. Ubi nocte lux ingens apparuit, et virtute Dei solutus martyr, inter angelos, a quibus visitari meruit, hymnum canebat, ita ut ipse custos carceris crederet Christo. Mane autem facto, cum iussisset eum Dacianus in lecto mollissimo reclinari, ut aliquantulum recreatus acrius denuo torqueretur, infatigabilem spiritum Christo reddidit. (0219D) Tunc Dacianus corpus eius in campum proiici, et feris atque avibus iussit exponi. Sed mox corvus divinitus ad custodiam eius datus, non solum alias aves arcebat, sed mox et immanem lupum a sancto corpore repulit. Quod cum Daciano nuntiatum esset, iussit eum insutum culeo, in profundum maris cum gravissimo saxi pondere immergi. Sed prius virtute Dei super undas innatans ad littus delatus et arenis conditus est, quam remiges portum tangere potuissent. Inde autem cum se sanctus martyr cuidam fideli anui revelasset, cessante persecutionis rabie, a Christianis reverenter sublatus, et in basilica conditus est. (0220A)

Ad aquas Salvias natale sancti Anastasii martyris et monachi de Perside, qui post plurima tormenta carceris, verberum et vinculorum, quae in Caesarea Palaestinae perpessus fuerat, a Persis postremo in Perside multa poena affectus, atque ad ultimum decollatus est a rege eorum Chosroe cum aliis septuaginta. Reliquiae corporis eius primo Hierosolymis ad monasterium suum, deinde Romam delatae, venerantur in monasterio beati Pauli apostoli quod dicitur ad aquas Salvias.


281w 1.6956539154053 s