Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 23jHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 23j'
Ado Viennensis, Martyrologium, E. IX KAL. DECEMB. (23 Nov. ) <<<     >>> C. IX KAL. FEBRUARII. (24 Ian. )hide dictionary links

(PL 123 0417B) G. X KAL. IANUARII. (23 Dec. )

Romae, natalis sanctae Victoriae, virginis et martyris, persecutione Decii imperatoris. (0417C) Haec desponsata Eugenio viro pagano, rogante Tito Aureliano, qui sponsam Anatoliam virginem habebat, ad suadendam eam ut ei nuberet, perrexit. Cui et dixit: Audi me, domina soror Anatolia; et ego Christiana sum, et novi quia Deus nuptias non condemnat. Prophetae et patriarchae coniuges habuerunt, et posteritas eorum a Deo benedicta est. Nunc ergo audi me, et accipe virum qui te non prodat quod sis Christiana; sed per maritalem gratiam fiet ut ipse Christianis consentiat. Haec dicenti Victoriae virgo Anatolia respondit: O Victoria, vince diabolum et esto vera victoria. Tunc quando tota terra vacua erat, dixit Deus hominibus: Crescite et multiplicamini, et replete terram: nunc plenae terrae. (0417D) Postquam Filius Dei de coelo descendit, quotidie clamat: Crescite in fide, multiplicamini in charitate, et replete coelos; quia appropinquavit regnum coelorum. (0418A) Iterum inter alia et post alia, sancta Anatolia intulit: Ego die qua explicui pretium ornamentorum meorum in pauperes Christi, vidi per visum iuvenem auro diadematum, splendidum in vestibus purpureis atque gemmatis, qui grata facie et laeto vultu me inspiciens, ait: O virginitas, quae morte non vinceris, quae a morte perpetua liberas! O virginitas, quae non in operibus tenebrarum sed semper in lumine versaris! Haec ego audiens, evigilavi, et coepi flere, et proiiciens me in pavimento, rogavi Dominum ut is qui mihi loquebatur dulcissimos sermones iterum prosequeretur. Sic mihi oranti et prostratae idem qui ante loquebatur talia mihi subsequitur: Virginitas purpura regalis est; quam qui induit reliquis fit eminentior. Virginitas gemma est pretiosa. Virginitas thesaurus est regis immensus. Huic fures insidias tendunt. (0418B) Hanc tu evigilans sollicite custodi, quantumque te plus habere cognoscis, instantius custodi, ne perdas. His et similibus verbis et factis incitata Victoria, omne pretium ornamentorum suorum et ipsa distraxit pauperibus. Sicque factum est, ut agentibus sponsis earum Aurelio et Eugenio, quia nubere illis virgines Christi noluerunt, a Decio imperatore urbe Roma pulsae, ad praedia sponsorum ducerentur; ubi fame et inedia ita afflictae sunt, ut vix ad vesperum modicus panis cibarius eis daretur, nulloque pacto efficere sponsi potuerunt ut vel ad nubendum, vel sacrificandum animi illarum inclinarentur. (0418C) Beata igitur Victoria in virginitatis proposito invincibiliter persistens, post multa facta miracula, inter quae plurimas virgines Domino aggregaverat, percussa est gladio in corde a carnifice Taliarcho, quem rogatu Eugenii sponsi sui Iulianus pontifex Capitolii et comes templorum, ad hoc opus direxerat. Passa est autem X Kalend. Ianuarii. Corpus eius cum omni reverentia curatum. Taliarchus vero percussor eius, leprosus factus, intra sex dies consumptus a vermibus, exspiravit.

Apud Nicomediam, sanctorum martyrum viginti, quos Diocletiana persecutio gravissimis cruciatos tormentis, martyres Christo fecit, et beatos sanctorum numero in coelis coniunxit.

Item Romae, beati Servuli, de quo beatus Gregorius scribit; qui rebus pauper, meritis dives, quem longa aegritudo dissolverat: nam a primaeva aetate usque ad finem vitae, paralyticus iacebat. (0418D) Hic non modo stare, sed ne unquam in lecto surgere vel ad sedendum valebat. Nunquam manum suam ad os ducere, nec se potuit in latus aliud declinare. (0419A) Quidquid ex eleemosyna potuisset accipere hoc pauperibus erogabat. Litteras non noverat, sed Scripturae sacrae sibimet codices emerat; et religiosos quosque in hospitalitate suscipiens, hos coram se legere sine intermissione faciebat. Sicque factum est ut quantum ad mensuram propriam attinet, plene sacram Scripturam disceret. (0420A) Studebat in dolore semper gratias agere, hymnis Dei et laudibus, diebus ac noctibus vacare. Hic beatissimo fine glorificatus, sepultus est in ecclesia sancti Clementis, episcopi et martyris, ubi ad commendandam eius sanctitatem, ad eius tumbam miracula creberrime fiunt.

Reliquos dies huius mensis, vide initio Martyrologii Adonis.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 23j'
580w 5.9488761425018 s