Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 25fHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 25f'
Ado Viennensis, Martyrologium, E. VIII KAL. IUNII. (25 Maii. ) <<<     >>> C. VIII KAL. AUGUSTI. (25 Iul. )hide dictionary links

(PL 123 0290C) A. VII KALEND. IULII. (25 Iun. )

Apud Pyrrhiberoeam, sancti Sosipatris discipuli sancti Pauli apostoli. (0290D)

Item apud Alexandriam, natale sancti Gallicani martyris. Qui cum triumphalibus infulis sublimatus acceptus esset Augusto Constantino et charissimus, filiam eius sacratissimam virginem Constantiam sibi poscebat uxorem. Constantinus vero Augustus contristari coepit sciens filiam suam positam in sancto proposito facilius occidi posse, quam vinci. (0291A) Quae cum patris sollicitudinem studio sanctitatis conaretur excludere, certa de Deo, dixit patri: Depone omnem sollicitudinem tuam, et te daturum illi coniugem repromitte, ut si Scytharum superaverit gentem, victor simul et coniugem me accipiat. Facta sunt omnia sicut virgo disposuit; et veluti subarrationis loco dantur duo fratres eunuchi Ioannes et Paulus ex latere Augustae Gallicano, et duae sorores, Gallicani filiae, Attica et Artemia ipsi Augustae traduntur: quas virgo ad Dominum convertit. Igitur Gallicanus a Scythca gente in Thraciarum Philippopoli urbe conclusus, metuens confligere cum eis, quod exigua illi esset militum manus, hostium vero esset innumerabilis multitudo, insistebat sacrificiis, et Martianas victimas offerebat. Quid multa? Ad ultimum crevit obsidio, et universi tribuni eius ac milites se hostibus tradiderunt. (0291B) Cumque cuperet fugiendi aditum reperire, Paulus et Ioannes, ex quibus praepositus unus, alter primicerius erat Constantiae Augustae, dixerunt ei: Fac votum Deo coeli, quod si te liberaverit, Christianus fias et eris victor melius quam fuisti. Mox ut votum ore prolatum est apparuit illi iuvenis statura excelsus, ferens in humeris crucem, dicens: Sume gladium tuum, et sequere me. Quem dum sequeretur, apparuerunt ei hinc et inde milites armati, confirmantes eum, et dicentes: Nos tibi praebemus officium, tu ingredere hostium castra, et dextra laevaque gladium tenens evaginatum, respice quousque pervenias ad regem ipsorum. Quo cum pervenisset cum eis prostratus rex pedibus ipsius, postulavit nullum penitus ex suis occidi gladio. Quod Gallicanus nec fecit, nec iussit ita universae Thraciae liberatae, et gens Scytharum tributaria facta est. Ipse vero ita Deo se devovit, ut etiam coniugio se promiserit abstinere. (0291C) Revertens itaque Gallicanus, non prius ingressus est Romam, quam ad sacra beati Petri apostoli limina perrexisset. Constantinus vero imperator misit se in amplexus eius postquam cognovit omnia quae Christi pietate circa illum perfecta sunt, referens ei universa quae gesta sunt circa filias eius, quomodo sunt virgines Christo utiliter consecratae. Tunc cum Augusto intrante palatium Gallicano, occurit Helena cum filia Constantia, et filiabus ipsius Gallicani. Fundebantur lacrymae gaudiis plenae. Qui cum vellet privatus abscedere, rogatus ab Augusto consul processit: et in fascibus positus, quinque millia servorum liberos civesque Romanos fecit. Quibus praedia domosque donavit: cunctasque facultates suas, excepto iure filiarum, distrahi ac donari pauperibus iussit. (0291D) Et se in Ostiensi urbe manenti cuidam sancto viro, Hilarino nomine, sociavit. Cuius habitaculum ampliari fecit ad peregrinorum susceptionem, quam ipse plurimis impendebat. Huic adhaeserunt multi ex servis suis, quos liberos fecit. Et divulgata est fama eius per totum orbem, ita ut ab Oriente et Occidente venientes, viderent virum ex patricio, ex consule, qui erat amicissimus Augusto, lavantem pedes, ponentem memsam, aquam manibus effundentem, languentibus sollicite ministrantem, et exhibentem caetera sanctae servitutis officia. Hic primus in Ostiensi urbe exstruxit ecclesiam et ditavit officia clericorum. (0292A) Huic se sanctus Levita Laurentius revelavit, adhortans eum, ut in eius nomine ecclesiam fabricaret in porta, quae nunc usque Laurentia nuncupatur. Rogatus autem ut ibi levaretur episcopus non consensit, sex ex sua voluntate ipse qui ordinaretur elegit. Tantam namque ei gratiam contulit Deus, ut daemonibus pleni, mox ut visi fuissent ab oculis eius, protinus mundarentur: multaque in eo erant sanctitatis insignia. Sed cum a Constantio Iulianus Caesar factus esset, dedit legem ut Christiani nihil in hoc saeculo possiderent. Tunc Gallicanus habens in Ostiensi pago quatuor casas, quarum pensiones his operibus quibus diximus, ministrabat; ita habere Deum meruit defensorem ut quicunque ingrediebatur in eas malitiose aut ponere titulos fisci, aut exigere pensiones, statim a diabolo repiebatur. Et quicunque actorum eius esset exactor, leprosus fiebat. (0292B) Tunc interrogata daemonia dederunt responsum, quod, nisi sacrificare coactus fuisset Gallicanus, exactores reddituum eius ista pericula non vitarent. Et quoniam nullus audebat convenire Gallicanum de hoc scelere, mandavit ei Iulianus Caesar, dicens: Aut sacrifica diis, aut discede a finibus Italiae. Qui statim relictis omnibus Alexandriam petiit, et ibi iunctus est confessoribus Christi per continuum annum. Post etiam secessit in eremum, ibique a Rauciano comite templorum, cum cogeretur sacrificare, et contemneret, percussus gladio in corpore, Christi martyrem fecit, atque ita perrexit ad Dominum gaudens cum triumpho. Cui statim basilicam construxerunt sui nominis: in qua exuberant beneficia martyris ex eo, et nunc usque in saeculum. (0292C)

Item Romae, sanctae Luciae virginis, cum aliis triginta duobus.


HOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 25f'
731w 3.0216829776764 s