Ado_Viennensis_cps2, Martyrologium, 31fHOME > 'multa' in 'Ado_Viennensis, Martyrologium, 31f'
Ado Viennensis, Martyrologium, LITANIAE INDICENDAE. MENSIS MAIUS HABET DIES XXXI; LUNA VERO, XXX. <<<     >>> B. PRIDIE KAL. AUGUSTI. (31 Iulii. )hide dictionary links

(PL 123 0272C) D. PRIDIE KAL. IUNII. (31 Maii. )

Romae, S. Petronillae virginis. (0272D) Haec fuit filia beatissimi Petri apostoli, quae post multa miracula sanitatum, cum eam Flaccus comes suo vellet coniugio sociare, tridui, inducias postulans, et cum sancta virgine Felicula collectanea sua continuis ieiuniis atque orationibus vacans, tertio celebratis Dominicae oblationis mysteriis, mox ut Christi sacramentum accepit, reclinans se in lectulo, emisit spiritum.

Eodem die apud Aquileiam, natalis sanctorum martyrum Cantii, Cantiani, et Cantianillae fratrum.

Turribus Sardiniae, natalis sancti Crescentiani.


76w 0.50424480438232 s