Adrevaldus_Floriacensis_cps2, De corpore et sanguine ChristiHOME > 'multa' in 'Adrevaldus_Floriacensis, De corpore et sanguine Christi'
hide dictionary links

De corpore et sanguine Christi

(PL 124 0947D)

Beatus Hieronymus in Commentario Matthaei evangelistae cum mysteria Dominici corporis exponeret, taliter intulit: « Coenantibus autem (Matth. XXVI, 26) , etc., postquam typicum Pascha fuerat impletum, et agni carnes cum apostolis comederat, assumit panem qui confortabat cor hominis, et ad verum Paschae transgreditur sacramentum ut quomodo in praefigurationem eius Melchisedech summi Dei sacerdos panem et vinum offerens fecerat, ipse quoque in veritate sui corporis et sanguinis repraesentaret. (0949B) »

Item ad Edibiam, quid sit in Matthaeo scriptum: Dico vobis: Non bibam amodo de hoc genimine vitis (Matth. XXVI, 29) : « Nos audiamus panem quem fregit Dominus deditque discipulis, esse corpus Domini Salvatoris, ipso dicente ad eos: Accipite et comedite, hoc est corpus meum (Ibid., 26) ; et calicem illum esse, de quo iterum locutus est: Bibite ex hoc omnes; hic est enim sanguis meus Novi Testamenti, qui pro multis effundetur in remissionem peccatorum (Ibid., 27, 28) . Iste est calix de quo in propheta legimus: Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo (Psal. CXV, 4) . Et alibi: Calix tuus inebrians, quam praeclarus est (Psal. XXII, 5) . Si enim panis qui de coelo descendit, corpus est Domini, et vinum quod discipulis dedit, sanguis illius est Novi Testamenti, qui pro multis effusus est in remissionem peccatorum, Iudaicas fabulas repellamus, et ascendamus cum Domino coenaculum magnum, stratum, atque mundatum, et accipiamus ab eo sursum calicem Novi Testamenti, ibique cum eo Pascha celebrantes, inebriemur vino sobrietatis. (0949C) Non est enim regnum Dei cibus et potus, sed iustitia et gaudium, et pax in Spiritu sancto (Rom. XIV, 17) ; nec Moyses dedit nobis panem verum, sed Dominus Iesus, ipse conviva et convivium, ipse comedens et qui comeditur; illius bibimus sanguinem, et sine ipso potare non possumus, et quotidie in sacrificiis eius de genimine vitis verae, et vineae Sorech, quae interpretatur electa, rubentia musta calcamus, et novum ex his vinum bibimus in regno Patris, nequaquam in vetustate litterae, sed in novitate spiritus cantantes canticum novum, quod nemo potest canere, nisi in regno Ecclesiae, quae regnum Patris est. (0949D) »

In Expositione autem Epistolae ad Ephesios in eo loco ubi sententiam Apostoli exponit: In quo habemus redemptionem per sanguinem ipsius (Ephes. I, 7) , ita dicit: « Dupliciter sanguis Christi et caro intelligitur, vel spiritalis illa atque divina, de qua ipse dicit: Caro mea vere est cibus, et sanguis meus vere est potus (Ioan. VI, 56) ; et: Nisi manducaveritis carnem meam, et biberitis sanguinem meum, non habebitis vitam aeternam (Ibid., 34) : vel caro et sanguis quae crucifixa est, et qui militis effusus est lancea. Iuxta hanc divisionem et in sanctis eius diversitas sanguinis et carnis accipitur; ut alia sit caro quae visura est salutare Dei, alia caro et sanguis quae regnum Dei nequeant possidere. »

Idem quod in tractatu Isaiae prophetae, ubi dicitur: Quo mihi multitudinem victimarum vestrarum? Et post pauca: Quis enim quaesivit haec de manibus vestris? (Isa. I, 11, 12) ait: « Audiant Ebionitae, qui post passionem Christi abolitam legem putant esse servandam. Audiant Ebionitarum socii, qui Iudaeis tantum et de stirpe Israelitici generis haec custodienda decernunt. (0950A) Hostiae ergo et victimarum immolationes non principaliter a Deo quaesita sunt, sed ne idolis fierent, et ut de carnalibus victimis quasi per typum et imaginem ad spiritales hostias transiremus. Dicendo autem se hostias non quaesisse, ostendit quia lex spiritalis sit, omniaque quae Iudaei carnaliter faciunt, a nobis spiritaliter impleri. »

At vero in explanatione Malachiae prophetae, eo capitulo, quo dicitur: Non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus exercituum. Et paulo post: In omni loco sacrificatur, et offertur nomini meo oblatio munda (Malach. I, 10, 11) , post multa ita dicitur: « Quidam putant hoc quod ad Iudaeos dicitur specialiter, eo quod victimae eorum immundae sint atque pollutae, et sacrificium transferatur ad gentes, intelligi debere super Ecclesiae sacerdotibus qui negligenter offerunt victimas Domino. (0950B) Quod si recipimus, ergo ab Ecclesia ad aliam rursum religionem victimae transferendae sunt; et quomodo legi Evangelium, sic rursum Evangelio ea quae non sunt futura, succedent. »

Sanctus Augustinus in expositione Evangelii Ioannis (tract. 26) , in eodem loco ubi dicitur Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Ioan. VI, 51) , ita sentit; et unde inquiens illi superbiebant, subiicit dicens: « Patres vestri manducaverunt manna, et mortui sunt (Ibid., 49) . Quid est unde superbitis? Manducaverunt et mortui sunt. Quare manducaverunt et mortui sunt? quia quod videbant credebant, et quod non videbant non intelligebant. » Et post paululum: « Manducaverunt, inquit, manna et Moyses, manducaverunt et alii sancti, et mortui non sunt morte spiritali. Quare? (0950C) quia visibilem cibum spiritaliter intellexerunt, etc. , ut spiritaliter satiarentur. Nam et nos hodie accipimus visibilem cibum, sed aliud est sacramentum, aliud virtus sacramenti. Quam multi accipiunt de altare et moriuntur, et accipiendo moriuntur! Unde dicit Apostolus: iudicium sibi manducat et bibit (I Cor. XI, 27) . Nonne buccella Dominica venenum fuit Iudae? et tamen accipit, et cum accepit, in eum inimicus intravit; non quia malum accepit, sed quia bonum malus accepit. Videte ergo, fratres, panem coelestem spiritaliter manducate. (0950D) » Et post multa: « Hic est ergo panis qui de coelo descendit, ut si quis ex ipso manducaverit, non moriatur (Ioan. VI, 50) ; sed quod pertinet ad virtutem sacramenti, non quod pertinet ad visibile sacramentum; qui manducat intus, non foris; qui manducat in corde, non qui premit dente. Ego sum panis vivus qui de coelo descendi (Ibid., 51) . Ideo vivus, quia de coelo descendit. De coelo descendit et manna; sed manna umbra erat, iste veritas est. Si quis manducaverit ex hoc pane, vivet in aeternum. Et panis quem ego dabo pro mundi vita, caro mea est (Ibid., 52) . Hoc quando caperet caro; quod dixit panem, carnem? Vocatur caro, quod non capit caro: et ideo magis non capit caro, quia vocatur caro: hoc enim exhorruerunt, hoc ad se multum esse dixerunt; hoc enim fieri non posse putaverunt. Caro mea est, inquit, pro mundi vita. (0951A) »

Item in positionem buccellae quam Iudas accepit, post multa ita dicit (tract. 62) : « Recordamini unde sit scriptum: Quicunque manducaverit panem, aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini (I Cor. XI, 27) . Et de his erat sermo, cum hoc Apostolus diceret, qui Domini corpus velut quemlibet alium cibum indiscrete negligenterque sumebant. Hic ergo si corripitur qui non diiudicat, hoc est, non discernit a caeteris cibis Dominicum corpus; qui ad Dei mensam fingens amicum, accedit inimicus . . . si reprehensione tangitur negligentia convivantis, qua poena percutitur venditor invitantis? Quid autem erat panis traditori datus, nisi demonstratio cui gratiae fuisset ingratus? Intravit ergo post hunc panem Satanas in Domini traditorem, ut sibi iam traditum plenus possideret, in quem prius intraverat ut deciperet. (0951B) Neque enim cum illo erat quando ad Iudaeos perrexit, et de pretio tradendi Domini pactus est; cum apertissime Lucas evangelista testetur, et dicat: Intravit autem Satanas in Iudam, qui cognominatur Iscarioth, unum de duodecim; et abiit, et locutus est cum principibus sacerdotum (Luc. XXII, 3, 4) . Ecce ubi ostenditur, quod iam intraverat Satanas in Iudam. Prius ergo intraverat immittendo in cor eius cogitationem quo traderet Christum: talis enim iam venerat ad coenandum. Nunc autem post panem intravit in eum, non adhuc ut alienum tentaret, sed ut proprium possideret. (0951C) Non autem, ut putant quidam negligenter legentes, tunc Iudas Christi corpus accepit: intelligendum est enim quod iam omnibus eis distribuerat Dominus sacramentum corporis et sanguinis sui, ubi et ipse Iudas erat, ut sanctus Lucas narrat (Ibid., 19, 21) . Ac deinde ad hoc ventum est ubi secundum narrationem Ioannis apertissime per buccellam tinctam atque porrectam, suum exprimit traditorem. »

Homiliam quoque de sacramento corporis et sanguinis Domini diebus resurrectionis parvam peregit his verbis: « Hoc quod videtis in altare Dei, etiam transacta nocte vidistis; sed quid esset, quam magnae rei sacramentum contineret nondum audistis: ad hoc videtis, panis est et calix, quod vobis etiam oculi vestri renuntiant; quod autem fides vestra postulat instruenda, panis est corpus Christi, calix est sanguinis Christi. (0951D) » In Quaestionibus etiam suis quas de Veteri et Novo Testamento composuit, ubi de Pascha veteri sermonem agit, ita de sacramento corporis et sanguinis Domini ait: « Purgatis enim solis, et lavacro indulgentiae coelestis expiatis percipiendi Christi corporis sacra [tibi] facultas porrigitur; ita quae figurata Israelitis fuerant, in nobis corroborata sunt, et quae in illis imagines, in nobis ipsae sunt veritates: imitabantur illi facere Pascha dum in similitudinibus exercerentur, solis discipulis Christi verum Pascha facturis. (0952A) » Sed et psalmus trigesimus nonus in eo versiculo cum dicitur: Sacrificium et oblationem noluisti, optime et lucide qualiter corpus Dominicum sit accipiendum declarat, ita inquiens (Enarr. in psalm.): « Cum datum est quod promissum est, ablata sunt verba promissiva, data sunt completiva. Sacrificia ergo illa tanquam verba promissiva ablata sunt. Quid est quod datum est completivum? Corpus quod nostis, quod non omnes nostis, quod utinam qui nostis, omnes non ad iudicium noveritis. » Et post pauca: « Quid ergo? Nos iam hoc tempore sine sacrificio dimissi sumus? Absit: Corpus autem perfecisti mihi. Ideo illa noluisti ut hoc perficeres: illa voluisti antequam hoc perficeres. Perfectio promissorum abstulit verba promittentia; nam si adhuc sunt promittentia, nondum impletum est quod promissum est. Hoc promittebatur quibusdam signis: ablata sunt signa promittentia, quia exhibita est veritas promissa. (0952B) In hoc corpore sumus, huius corporis participes sumus; quod accipimus novimus, et qui non nostis noveritis, et cum didiceritis, utinam non ad iudicium accipiatis. Qui enim manducat et bibit indigne, iudicium sibi manducat et bibit (I Cor., XI, 29) . Perfectum est nobis corpus, perficiamur in corpore. » Et longe post. « Iudaei in umbra remanserunt, solem gloriae ferre non possunt; iam nos in luce sumus, tenemus corpus Christi, tenemus sanguinem Christi. »

Porro S. Gregorius in homiliis suis exponens sententias Exodi de sanguine Agni, poste ac superliminaribus sic dicit (Homil. 22 in Evang., lib. II) : « Quid namque sit sanguis Agni non iam audiendo, sed bibendo didicistis. (0952C) Qui sanguis super utrumque postem ponitur, quando non solum ore corporis, sed etiam ore cordis hauritur; in utroque etenim poste agni sanguis est positus, quando sacramentum passionis illius cum ore ad redemptionem sumitur, ad imitationem quoque intenta mente cogitatur. Nam qui sic Redemptoris sui sanguinem accipit ut imitari passionem illius necdum velit, in uno poste sanguinem ponit. » Necnon Dialog. lib. , de virtute ac mysterio victimae salutaris dicit (lib. IV, cap. 58) : « Inter haec autem pensandum est quod tutior via sit, ut bonum quod quisque post mortem suam sperat agi per alios, agat dum vivit ipse per se: beatius quippe est liberum exire, quam post vincula libertatem quaerere. Debemus itaque praesens saeculum, vel quia iam conspicimus defluxisse, tota mente contemnere, quotidiana Deo lacrymarum sacrificia, quotidianas carnis eius hostias immolare. (0952D) Haec namque singulariter victima ab aeterno interitu animam quae illam . . . nobis mortem congenitam per mysterium reparat; qui licet resurgens a mortuis iam non moritur, et mors ei ultra non dominabitur (Rom. VI, 9); tamen in seipso immortaliter atque incorruptibiliter vivens, pro nobis iterum in hoc mysterio sacrae oblationis immolatur. Eius quippe ibi corpus sumitur, eius caro in populi salutem partitur, eius sanguis non iam in manus infidelium, sed in ora fidelium funditur. Hinc ergo pensemus quale sit pro nobis hoc sacrificium, quod pro absolutione nostra passionem unigenti Filii semper imitatur. (0953A) Quis enim fidelium habere dubium possit, in ipsa immolationis hora ad sacerdotis vocem coelos aperiri, in illo Iesu Christi mysterio angelorum choros adesse, summis ima sociari, terrena coelestibus iungi, unum quoque ex visibilibus atque invisibilibus fieri. » Sane clarissimae memoriae Cyprianus cum orationem Dominicam exponeret, ventumque esset ad id quod dicitur: Panem nostrum quotidianum (Matth. VI, 11): « Potest, inquit, dupliciter accipi, et spiritaliter et simpliciter, quia et uterque intellectus utilitate divina proficit ad salutem: nam panis vitae Christus est, et panis omnium non est, sed noster est; et quomodo dicimus: Pater noster (Ibid., 9) , quia intelligentium et credentium Pater est; sic et panem nostrum vocamus, quia Christus noster, qui corpus eius contigimus, panis est. (0953B) Hunc autem panem dari nobis quotidie postulamus; ne qui in Christo sumus, et Eucharistiam quotidie ad cibum salutis accipimus, intercedente aliquo graviore delicto dum abstenti et non communicantes a coelesti pane prohibemur, a Christi corpore separemur, ipso praedicante et monente: Ego sum panis vitae qui de coelo descendi; si quis ederit de meo pane, vivet in aeternum: panis autem quem ego de lero pro vita saeculi, caro mea est (Ioan. VI, 51, 52) . Quando ergo dicit in aeternum vivere, si quis ederit de eius pane; ut manifestum est eos vivere, qui corpus eius attingunt, et Eucharistiam iure communicationis accipiunt: ita contra timendum et orandum est, ne dum quis abstentus separatur a Christi corpore, remaneat a salute . . . , comminante ipso et dicente: Nisi manducaveritis carnem Filii hominis, et biberitis eius sanguinem, non habebitis vitam in vobis (Ioan. V, 54) . Et ideo panem nostrum, id est Christum, dari nobis quotidie petimus, ut qui in Christo manemus et vivimus, a sanctificatione eius et corpore non recedamus. »


HOME > 'multa' in 'Adrevaldus_Floriacensis, De corpore et sanguine Christi'

2063w 7.4051339626312 s