Adrevaldus_Floriacensis_cps2, Miracula S. Benedicti, p2, 26HOME > 'multa' in 'Adrevaldus_Floriacensis, Miracula S. Benedicti, p2, 26'
Adrevaldus Floriacensis, Miracula S. Benedicti, p2, CAPUT XXV. Item alius linguae officio. - Duellum. <<<     >>> CAPUT XXVII. Ludovico Pio imperante Francia turbatur. - Militi vaccam monasterii caedere volenti brachium rigescit. hide dictionary links

(PL 124 0929A) CAPUT XXVI. Custos ecclesiae Christianus, vir pius, armillas furto sublatas recuperat.

Excubitorum officium sacris templis dicatum non modo modernis temporibus constat, verum prisca aetate sub B. Moyse a Domino legimus tabernaculo sacrato ex Levitarum genere, custodum munia subrogata: quae processu temporis, a sancto propheta necnon rege mirabili David, ampliori dispositione ordinata, morem nobis nostraeque religioni, ut ita dixero, suggessere. (0929B) Et quidem vetusta aetas idem officium per successionem prolis excipiebat, nostra vero non propagatione prolis, sed magis puritate vitae morumque probitate officiales admittit. Hac denique sacra consuetudine passim summa celebritate vigente, praesentis quoque loci basilica in honore sanctae Dei genitricis [Mariae omniumque Christi virginum Deo dicata, in qua venerabile etiam corpus sanctissimi Benedicti decenti honore servatur: omni religione atque honestate praestantem Christianum nomine, monachum custodem sortitur. Qui cuius meriti, cuiusque sanctitatis exstiterit, luce his clarius eminet, qui eius vitam sinceramque novere innocentiam. (0929C) Huic solitum erat summa fiducia sacrum adire tumulum, atque vulgari mortalium more si quid adversi extrinsecus huic loco accideret, adversus sanctum causari Benedictum, ea utique utens confidentia, qua sciebat se haudquaquam ab illo velle contemni. Quod et in hoc quod scribimus satis liquebit opere. In eadem basilica ob honorem, simulque utilitatem, opere caelatorio ex aere deformato armillae atque apprime deauratae funibus dependebant, quibus campanae secundum morem statutis horis celebrandi officii pulsabantur. Quadam vero die immisti populo ecclesiam ingressi latrones conspiciunt armillas funibus pendere, putantesque auri optimi pondus, cupiditate sibi familiari, pessimum facinus meditantes, communi decreto suffossionem parietis moliuntur. (0929D) Quod noctu ut decreverant explentes, ecclesiam ingressi, armillas cum calamis fabre adiunctis exportant, eodemque foramine egrediuntur, oppilantes humo aditum fossae: tantoque silentio id a furibus patratum, ut nemo excubantium persentiscere quiverit, quonam pacto tale completum fuerit facinus. Hora praeterea surgendi adveniente, cum tantum scelus venerando custodi Christiano innotuisset, qui dolor pectori eius irrepserit, quae oculis lacrymae profluxerint, fateor non facile dictu. Cumque huiusmodi lamentis solito perveniens ad tumbam, acriter causari ac conqueri coepit, cur latronibus se spoliandum tradiderit. Et quia fiduciam sese a B. Benedicto audiendi cum simplicitate nimia ceperat, etiam peregrino sermone rusticitatem causandi exsequebatur (nam natura Germanus erat), ita inquiens: S. Benedicte, ut quid pigrescendo dormitas? (0930A) quamobrem domum tuam tam negligenter provides, ut quod in honorem operando confero, tu latronibus furto subducere permittas? Certe mihi non est curae si etiam tibi braccas auferant, qui armillas non defendisti. Crede mihi si armillas tuas non restituerint mihi, nec unam tibi candelam accendam. Haec et alia multa in hunc comminans modum, simulque baculo petram ante sepulcrum positam percutiens, tristis abscessit; sed omnipotens Deus nequaquam diutius contristari passus est servum suum, quin potius meritis et interventu beati Patris, cum quo fiducialius conqueri solitus erat, celerrime moestitia relevatum, gaudio competenti replevit. (0930B) Si quidem praefati latrones scelus semel attentatum iterato repetentes, foramen suffossi parietis quod pridem tellure oppleverant, paucis diebus interiectis expetunt: egestaque humo ingressum moliuntur. Confestim vero a custodibus capti, quaestioni subduntur: fatentur facinus, seque ob id ecclesiam ea hora ingressos, ut omne aurum atque argentum cum gemmis a S. Benedicti lecto extrahentes auferrent. Requisiti autem quomodo tantum scelus nudis patrarent manibus, praesertim cum neque subulas maiores, neque malleos margulos, nec aliquid officinae fabrilis secum haberent, quo tam fabrefactam destruerent opus, cultros ex manicis protulerunt, quibus se actutum omnia perpetrare confessi sunt. (0930C) Servati igitur usque ad tempus diurnae lucis, venerabili praesentantur Christiano, qui sciscitatus ab eis quid ex armillis quas furto abstulerant egissent, responsum accepit, eas reconditas secum haberi. Graviter itaque redarguens acriterque in eos invectus, quare tantum nefas aggredi ausi fuissent, quod Deo hominibusque exsecrabile foret: porro leges humanae absque ullo misericordiae respectu vita eos carere, suspendio iuberent; postremo Elisaei prophetae exemplo qui regis Syriae latrunculos, quos ad se interficiendum direxerat, captos oculis, in medium deduxit Samariae, atque rege Israel requirente a propheta, utrumne eos gladio percuteret, prohibuit, quin potius pane et aqua refocillatos suis remisit: misertus latronum labori, cibo potuque refici iussit, atque incolumes ad propria remeare, interdicens nequando ad talia audenda prorumperent.


HOME > 'multa' in 'Adrevaldus_Floriacensis, Miracula S. Benedicti, p2, 26'
641w 5.7582309246063 s