Adrevaldus_Floriacensis_cps2, Vita S. Aigulfi, p25HOME > 'multa' in 'Adrevaldus_Floriacensis, Vita S. Aigulfi, p25'
Adrevaldus Floriacensis, Vita S. Aigulfi, Per Ricoinum declaratur Rigomiro Aigulfi successori et Angarissimae. <<<     >>> Caeca visum recipit. hide dictionary links

(PL 124 0965A) Corpora sacra revehuntur. Angarisma S. Aigulfi corpus postulat. Caput cum brachio impetrat.

(0965B)

25. Igitur communi consilio et ope naves praeparant, comites delegant, et ei qui locum noverat adiungunt: qui Deo prosperante, secundis flatibus, blandaque aurarum temperie usi, devecti sunt ad locum in quo martyrum gloriosae iacebant exuviae, hominum quidem destitutae custodia, sed manus divinae protectione defensae. (0965C) Quibus ut optaverant repertis, cum maxima alacritate et summa reverentia, utpote martyribus digna, navi imponunt, et concito itinere redeunt; eisque Deo duce et reduce, secundis potientibus effectibus, et corpora sanctorum monasterio Lirinensi inferre parantibus, obviam se tulit dicta abbatissa Angarisma, cum multa prece obsecrans, ut sibi facultas attribueretur magistri corpus humandi in monasterio suo, cuius est vocabulum Oratorium: cuius devota petitio, et filiorum erga Patrem incomparabilis affectio, huius solum (ut sic dicam) amicabile fuit iurgii seminarium. Nam femina venerabilis desiderio flagrans corpus petebat; discipuli autem nec modicum ab illius praesentia secerni volebant. Sed inter haec mediam se obicemque interposuit charitas, quae talia dirimere consuevit. Namque et feminae repressit avidiorem voluntatem, et istorum devotiorem ampliavit tenacitatem: adeo ut illi attributum caput sancti corporis cum brachio dextro sufficeret: reliquum autem corporis cum reliquiis sanctorum caeterorum ad monasterium Lirinense a B. Rigomiro et fratribus transferretur humandum.


198w 1.6519100666046 s