Adrianus_II_cps2, Epistola et decreta, 871HOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 871'
Adrianus II, Epistola et decreta, XXX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 870.) De causa Herlefridi presbyteri. <<<     >>> XXXII. AD HINCMARUM LAUDUNENSEM EPISCOPUM (Anno 871.) Sedem apostolicam quantocius, ut promisit, adeat. hide dictionary links

(PL 122 1306B) XXXI. AD HINCMARUM ARCHIEPISCOPUM RHEMENSEM. (Anno 871.) Ut erga comprovinciales suos non agat negligenter.

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimo confratri nostro HINCMARO archiepiscopo.

Fidelium relatione comperimus quod tua fraternitas debitum vigorem in provincia Rhemensi non agitans, multa reprehensione dignissima a tuis comprovincialibus convalescant. (1306C) Cuius rei gratia negligentiam vestram his apostolicis affatibus excitamus, ut secundum venerandorum canonum regulas ita omnium omnino comprovincialium tuorum synodice, salvo sanctae Romanae Ecclesiae privilegio reseces vitia, ut privilegii tui coram Deo, nostroque iudicio non merearis sustinere iacturam. Optamus fraternitatem tuam in Christo bene valere. Data VIII Kal. April.


92w 1.3924810886383 s