Adrianus_II_cps2, Epistola et decreta, 871eHOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 871e'
Adrianus II, Epistola et decreta, XXXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI ET QUONDAM LOTHARII CONSTITUTOS. (Anno 871.) Prohibet ne Carlomannum excommunicent. <<<     >>> XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros tentare debuisset. Corripitur propter ordinationes repentinas laicorum in diaconos. hide dictionary links

(PL 122 1309C) XXXVI. AD BASILIUM, CONSTANTINUM ET LEONEM IMPERATORES. (Anno 871.) Quod missi sedis apostolicae, post multa pericula, nudi vix evaserint. Conqueritur quod Ignatius episcopum apud Bulgaros consecrare praesumpserit de tribus capitulis nihil immutandum.

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimis ac spiritualibus filiis BASILIO, CONSTANTINO et LEONI, piissimis et tranquillissimis imperatoribus. (1309D)

Lectis excellentis imperii vestri litteris, dilectionis vestrae quae erga nos flagrat indicia et pietatis solita studia non tam cognovimus quam recognovimus; unde gratiarum multimodas actiones summae Divinitati referimus, et multiplices laudes eius concinere non cessamus, ob id maxime quia circa religionis cultum accensi, postpositis caeteris saecularibus curis, ante omnia ecclesiasticae paci consuluistis; et quia sedis apostolicae decreta, sana priscaque lege super exortis controversiis exquisistis; et in colligendo magno sanctoque collegio pium studium et desiderium ostendistis; in quo, abdicato pravitatis auctore, definitio rectae fidei et catholicae ac paternae traditionis, atque iura Ecclesiae perpetuis saeculis profutura, et satis idonea, fixa sunt et firmata: in quo etiam illud mirabilius et laudabilius sublimitatis vestrae praedicatur insigne quod non iudicium vel assertorum, sed consciorum tantum et obsecundatorum persona usi fuisse dignoscimini: ita ut per humilitatis arcem ad culmem virtutum pervenire dilexeritis potius quam per imperialis altitudinis fastum ad inanis gloriae ima delabi consenseritis. Praeterea nostri habitus qualitas, quam scire se velle benignitas vestra pio designat affectu, ita se habet, ut superna providentia, quae cuncta creavit et continua provisione gubernat, expedire nobis perspicit, et quod expedierit consulte dispensat. (1310B) Apocrisiarios quoque nostros, super quorum nihilominus reversione scripsistis, licet sero, post multa tamen pericula, depraedationes atque propriorum hominum trucidationem, nudos tandem recepimus non cuiuslibet hominis fretos auxilio, sed Dei solius praeditos adminiculo: unde audientes haec universi gemunt, et quia isti pertulerunt quae sub nullo piorum principum quemquam sedis apostolicae missum pertulisse recolunt, omnes stupefacti mirantur, fitque continui clamoris ab Ecclesia nostra murmur, quod ita dispositionis vestrae constitutio improvide prodire potuerit, ut in barbarorum gladios, nullo imperii vestri fulti praesidio, miseranter inciderint. (1310C) Praesertim cum hos quos ab apostolica sede toto desiderio postulaveritis, et ab ipsis apostolorum principum tectis per legatos vestros salvos acceperitis, salvos rursus, dispositis rite propter quae missi fuerant ad propria remittere summa diligentia procurare debueritis, exemplo saltem provocati Michaelis decedentis imperatoris, qui quos ab apostolica sede suscipere meruit, idoneo sociatu praevio, ut nostrae illaesi praesentarentur ecclesiae solerti cura sategit. Et praeterea et aliud quod prima pietatis vestrae opera, vel circa sedis apostolicae prioris benignitatis indicia contra spem nostram decolorasse convincitur, imo funditus destruxisse probatur: videlicet quia favore vestro frater et coepiscopus noster Ignatius in Bulgarorum regione consecrare praesumpsit antistitem, unde mirati sumus, et quia a pia intentione vestra retro reversi sitis, admodum obstupuimus. (1310D) Verumtamen saltem nunc iam dictum reverendissimum praesulem ab illius regionis dispositione salubribus monitis, quaesumus, coercete: alioquin nec ipse canonicam effugiet ultionem, nec ii qui praesulatus vel alterius officii sibi nomen illic usurpant, cum excommunicatione, qua iam tenentur astricti, etiam proprii gradus iactura carebunt.

Porro de tribus capitulis, super quibus, praefato postulante sanctissimo fratre et coepiscopo nostro Ignatio, divinitus protectum imperium vestrum nos deprecatum esse dignoscitur, nil possumus ab eo quod iam constitutum est, ordinare diversum vel disponere, maxime de Photii consecratione aliquantisper versum: nisi forte nos, quibusdam ex utraque parte in praesentia nostra repertis, contigerit scire, quae usque huc nescimus: vel discere quae nunc penitus ignoramus. (1311A) Non enim est in nobis est et non est. Et si quae destruximus, eadem reaedificaverimus, praevaricatores nos legis esse constituemus. Satis enim nota sunt quae cum suo auctore destruximus, et quae construenda mandavimus. Ab illis quippe sacratissimis constitutis, quae vel apostolicae memoriae praedecessor noster papa Nicolaus antea salubriter sanxit, vel nos postea dispensatorie protulimus, nulla motione vel mutatione discedemus, aut ad dextram vel sinistram quoquo modo declinabimus. Quae videlicet iam dudum probavit Ecclesia, et immutilata servanda nuper gestum universale concilium statuit. (1311B) Neque enim nobis moris est ut pro libitu proprio paternis sanctionibus abutamur, quemadmodum quibusdam, qui apud vos summa rerum ecclesiasticarum gubernacula moderantes, tunc synodorum statuta, vel etiam apostolicae sedis decreta proferunt, cum vel alios laedere, vel se iuvare cupiunt: et haec tunc sub silentio tegunt, quando fortasse contra se, vel pro aliis proponerentur. (1311C) Si nostra, more priorum, aequitas in vestrae urbis praesules, maiorum regulis obviantes, commoveri severius voluisset, quamvis multa instantia, et certamen viri prudentissimi et religiosissimi hegumeni ac sacrorum vasorum custodis Theognosti, qui de pietatis vestrae virtutibus, et probabilium morum insignibus, et trophaeorum triumphis, atque de beneficiorum vestrorum pie sibi praestitorum multitudine, nos plurimum relatione sua laetificavit, et qualiter diebus vestris, superno brachio, atque studio, et solertia, vestra Christianitas prosperetur, enarrans, ad multimodas laudes sanctae Trinitati reddendas, et gratias, alacriores exhibuit, ad postulata divinitus muniendo imperio vestro concedenda, nos supra modum efflagitaverit, et ultra quam dici possit solito et prisco more, ac pro ecclesiasticis utilitatibus frequenter impenso, crebris suggestionibus investigarit. Super quibus tamen propter iam designatam causam, nec annuere possumus, nec quidquam praeter id quod iam evangelizatum est, ullo modo definire. (1311D)

Deus autem omnipotens, per quem reges regnant, et in cuius manu omnia iura regnorum consistunt, imperium vestrum ad Ecclesiae suae sanctae pacificam constitutionem et populi Christiani perpetuam libertatem magis ac magis corroboret, eiusque potentibus plantis cunctarum infidelium nationum cervices inflectat, dilectissimi et desiderabilissimi filii. Data IV Idus Novembris, indictione V.


HOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 871e'
Adrianus II, Epistola et decreta, XXXV. AD EPISCOPOS IN REGNO CAROLI ET QUONDAM LOTHARII CONSTITUTOS. (Anno 871.) Prohibet ne Carlomannum excommunicent. <<<     >>> XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros tentare debuisset. Corripitur propter ordinationes repentinas laicorum in diaconos.
844w 2.3353409767151 s