Adrianus_II_cps2, Epistola et decreta, 871gHOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 871g'
Adrianus II, Epistola et decreta, XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros tentare debuisset. Corripitur propter ordinationes repentinas laicorum in diaconos. <<<     >>> XXXIX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Dolet regem sedis apostolicae monita aegrius tulisse. Hincmari Laudunensis depositionem non probat, eumque Romam ad retractandum iudicium mitti iubet. Actardum vero ad Ecclesiam transfert Turonensem. hide dictionary links

(PL 122 1312C) XXXVIII. AD EPISCOPOS SYNODI DUZIACENSIS. (Anno 871.) Actardum episcopum a Namnetica sede transfert ad Turonicam. Hincmari Laudunensis depositionem improbat, eumque Romam cum adversario ad renovandum iudicium venire iubet.

(1312D)

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, reverentissimis et sanctissimis confratribus nostris, archiepiscopis et episcopis qui apud Duziacensem Rhemensis provinciae synodum convenerunt.

Charitatis vestrae litteras per Actardum venerabilem coepiscopum, et gloriosi regis Caroli legatum, suscepimus, et quid de eo ad suggestionem et deprecationem nostram egeritis, non solum in eis, verum et per ipsum cognovimus. (1313A) Egistis enim ut decebat, ostendentes in ipso verae fraternitatis fervorem, et in nobis Ecclesiae, cui, licet indigni, vicarii tamen dignissimi principis apostolorum praesidemus, debitum cum reverentia honorem. De quo prout significastis, peregimus. Nam sicut synodus expostulavit, plebs et Turonicus clerus eum concorditer elegit, per nostrae apostolicae auctoritatis decretum constituimus cardinalem metropolitanum, et archiepiscopum Turonicae Ecclesiae, atque provinciae: quoniam dicente Antero papa in epistola sua ( epist. unica, in princip. ), quibusdam eum de mutatione episcoporum de civitate in civitatem consulentibus: Scitote eam communi utilitate atque necessitate fieri licere, sed non libitu cuiusquam, aut dominatione. Petrus namque sanctus magister noster et princeps apostolorum de Antiochia utilitatis causa translatus est Romam, ut ibidem potius proficere posset. (1313B) Eusebius quoque de quadam parva civitate apostolica auctoritate mutatus est Alexandriam. Similiter et Felix de civitate, qua ordinatus erat electione civium, propter doctrinam et bonam vitam quam habebat, communi episcoporum et reliquorum sacerdotum ac populorum consilio, translatus est Ephesum. Non enim transit de civitate in civitatem, qui non suo libitu hoc facit, aut ambitu, sed utilitate quadam, aut necessitate, aliorum hortatu et consilio potiorum transfertur: nec transfertur de minore civitate ad maiorem, qui hoc non ambitu, non propria voluntate facit; sed aut vi a propria sede pulsus, aut necessitate coactus, aut utilitate loci aut populi, non superbe, sed humiliter ab aliis translatus et inthronizatus est, quia homo videt in facie, Deus autem in corde. (1313C) Et alios nonnullos, sicut tripartitae historiae series prodit, legimus (lib. XII, cap. 8) pro temporis necessitate de una ecclesia fuisse mutatos in aliam: quae aliter tractanda est necessitatis ratio, aliter voluntatis. Unde sancti patres Nicaeni capitulo secundo dicunt, quoniam plura aut per necessitatem, aut alias cogentibus hominibus, adversus ecclesiasticam facta sunt regulam. Et sanctus Leo papa ( epist. ad Nicetam Aquileien. ) cap. 44 decretalium suorum dicit omittendum esse, et inculpabile iudicandum, quod necessitas intulit. Ita tamen hoc permittentes, ut Namneticae Ecclesiae, cui fuerat ordinatus, in eo quod remansit, quod destructa habetur, iura potestatemve nullo modo subtrahamus. (1313D) Interponentes pastoralis vigoris censuram, ut si quandocunque, vel quicunque alium, ipso superstite, in praefata metropoli, et in ista, vel in earum pertinentiis, locare tentaverit, aut ordinare locare praesumpserit, ecclesiasticae duntaxat communionis consortio careat. Sane post eius decessum, electio canonica, et ordinatio a suffraganeis episcopis eiusdem metropoleos Turonicae canonico celebretur ex more. Quod si Namneticae contigerit Ecclesiae ad priorem, Christo auxiliante, statum redire, nihil officiat ei haec necessitatis unitio, quam videlicet exigit paganorum vastatio, quominus proprium valeat habere pontificem. Sed vidimus eum valde tristissimum propter persecutionem paganorum. (1314A) Et cum omnes sint pene res ipsius Ecclesiae depopulatae, vestrae dirigimus fraternitati, ut fraterna eum charitate commoti viribus totis adiuvare, apud excellentissimum regem vestrum humiliter intercedendo, viriliter satagaris: quatenus vestro ingenti certamine Christi Ecclesia quieta et secura, et propriis rebus ditata gloriosaque consistat. Igitur de Hincmari Laudunensis episcopi depositione pontificio nostro scripsistis, quatenus de eo secundum quod canonicum est vobis rescribere iuberemus. Primo denique vestrae respondemus charitati, quia cum clamaret in synodo se ad sedem apostolicam velle incunctanter venire, atque in praesentia eius pro obiectis sibi ab adversario criminibus respondere, damnationis in eum non erat proferenda sententia. (1314B) Tamen, sicut ipsius concilii actionibus legitur, quoniam salvo in omnibus iudicio sedis apostolicae, illum ab episcopis fuisse iudicatum asseritis, nos, non aliqua contra quoslibet commoti invidia, nec alterius culpam in alterum retorquere cupientes, volumus et auctoritate apostolica, nullius partis favorem aut obsequium, sed rei gestae veritatem magis invenire cupientes, iubemus ipsum Hincmarum Laudunensem episcopum vestra fretum potentia ad limina sanctorum apostolorum, nostramque venire praesentiam. Quo sane veniente, veniat pariter accusator idoneus, qui nulla possit auctoritate legitima respui. (1314C) Et tunc in praesentia nostra, et totius sedis Romanae synodali collegio, causa illius prudenti ventilata examine, ac diligenter inquisita, secundum Deum et sacrorum canonum constitutiones Spiritu Dei prolatas, sine protelatione aliqua finietur: quoniam gesta synodalia quae nobis mandastis, et illius iudicantur damnatione, dicente nobis beato Gregorio (lib. VIII, epist. 30) ad Constantium Mediolanensem episcopum de quodam ab eo damnato episcopo, idonee satisfacere non videntur. « Ideo temere aliquid de episcopi persona decernere nec debemus, nec possumus, ne (quod absit) reprehensibiles inveniamur in nostris, quibus aliorum iure competit retractare sententias. » Item in alia epistola sua Felici Siciliensi (lib. VII, indict. II, epist. 43) : « Nec nos, inquit, contra inauditam partem aliquid possumus definire. (1314D) » Hinc etiam ad Marinum quemdam scholasticum (lib. eod., epist. 61) scripsit dicens: « Quia, sicut praefati sumus, causarum origo et qualitas omnino nobis ignota est, pronuntiare aliquid definitive non possumus: ne, quod reprehensibile nimis est, de rebus non bene cognitis proferre sententiam videamur. » Unde et sanctus Leo, sedis et doctrinae apostolicae decus, dicit in epistola sua Flaviano Constantinopolitano pro Eutychete presbytero haeretico (epist. 10) : « Quoniam nos, qui sacerdotum Domini matura volumus esse iudicia, nihil possumus incognitis rebus in cuiusquam partis praeiudicium definire, priusquam universa quae gesta sunt, veraciter audiamus. (1315A) » Hinc et beatus Iob dicit: Causam quam nesciebam, diligentissime investigabam (Iob XXIX) . Inde etiam in Pentateucho Dominus dicit: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatus est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam et videbe, utrum clamorem qui venit, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII) . Ecce Dominus omnipotens, cui nihil absconditum est, sed omnia ei manifesta sunt etiam antequam fiant, cur haec et alia multa per se inquirere dignatus est, nisi ut nobis exemplum daret, ne praecipites in discutiendis seu iudicandis negotiis essemus, et ne mala quorumquam prius quisquam praesumat credere, quam probare? Cuius exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam unquam praecipites simus, aut temere quoquo modo iudicemus. Quibus nimirum exemplis admoniti, aliter in praesenti de praedicto Hincmaro, nisi eum Romam vieniendi, vobis mandare distulimus. (1315B) Nam grave mentibus vestris videri non debet, in praesentia sedis apostolicae ut illius retractetur iudicium; quia veritas exagitata saepius magis splendescit in lucem, et pernicies revocata in iudicium gravius et sine poenitentia condemnatur. Nam fructus divinus est, iustitiam saepius recenseri; nullumuque bonum est, quod non pulchrius elucescat, si plurimorum fuerit sententia comprobatum. Unde quousque causa illius, sicut praetulimus, fuerit iterum refricata atque finita, episcopus in ipsa Laudunensi Ecclesia nullatenus ordinetur. Quapropter quae vobis salubri et apostolica praeceptione facienda mandamus, toto annisu et fideli devotione, sicut filii charissimi, adimplere facereque debetis, si nostro illibate frui apostolico semper desideratis consortio. (1315C) Generalitatem vestram optamus in Christo bene valere. Data VII Kal. Ianuarii, indictione V.


HOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 871g'
Adrianus II, Epistola et decreta, XXXVII. AD IGNATIUM CONSTANTINOPOLITANUM ARCHIEPISCOPUM. (Anno 871.) Nihil apud Bulgaros tentare debuisset. Corripitur propter ordinationes repentinas laicorum in diaconos. <<<     >>> XXXIX. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 871.) Dolet regem sedis apostolicae monita aegrius tulisse. Hincmari Laudunensis depositionem non probat, eumque Romam ad retractandum iudicium mitti iubet. Actardum vero ad Ecclesiam transfert Turonensem.
1098w 0.65182590484619 s