Adrianus_II_cps2, Epistola et decreta, 872aHOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 872a'
hide dictionary links

(PL 122 1318B) XLI. AD CAROLUM CALVUM REGEM. (Anno 872.) Regem asperioribus litteris offensum, multa de eius laudibus praedicans, placare studet. De Actardo ad sedem Turonicam translato. Imperium Carolo post Ludovici obitum promittit. Et de Hincmaro Laudunensi.

(1318C)

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectissimo filio et gloriosissimo CAROLO regi, coniugique salutem in Christo.

Litteras vestrae nobilitatis per venerabilem filium et fratrem nostrum Actardum episcopum suscepimus: in quibus multa reclamatoria, resultatoria, et tumultuosa perspeximus, aliter quam optaveramus murmurantia. (1318D) Regnum Dei nullus murmurans accipit, nec murmurare poterit accipiens. Audiens enim sapiens sapientior erit, et intelligens gubernacula possidebit (Prov. I) . Nos vero, licet indigni, tamen sumus illius vicarii, cui commisit Deus Ecclesiam suam, dans ei potestatem ligandi atque solvendi: et qualescunque simus, illius primi sessoris meritis, quandiu merita eius in coelis non moriuntur, quod operandum est in Ecclesia sibi commissa, ab ipso repletur. Et quidem quia quasi tumores et laesiones vestras palpitare sensimus, has oleo consolationis per melos dulcissimae charitatis, et sanctae dilectionis unguentum fovere, lenire, et ad integritatis sanitatem perducere medicamento quo valemus optamus. (1319A) Cum noverimus omne donum optimum, et omne datum perfectum desursum esse descendens a Patre luminum, procul dubio donum sapientiae diligimus divinitus tibi collatum. (1319B) Praedicatur enim de te, et longe lateque diffunditur, quod sis sapiens et Deum timens, Scriptum est enim: Principium sapientiae timor Domini (Prov. I) . Narratur etiam quod sis iustus quod congruit regiae potestati, cunctisque iudicibus, divina praedicante sapientia: Diligite iustitiam qui iudicatis terram (Sap. I) . Annuntiatur etiam a pluribus probis, permaxime a comministro et fratre verbotenus nostro, vestroque, et fratrum nostrorum regni vestri, Duziacensis synodi archepiscoporum et episcoporum legato, archiepiscopo iam a nobis constituto Turonensibus Actardo, quod sis amator, exaltator, et illustrator specialis in orbe terrarum, et permavimus ecclesiarum Dei: ita ut nullus sit episcopus, nullumque monasterium in regno tuo, quod non auxeris rebus propriis, et restitueris suis perplurimum, optaresque ferventer et desiderares hanc principis apostolorum Petri primam sedem exaltare, honorare, multisque muneribus vicarium eius, et clerum sibi commissum ditare, et ab omnibus hostibus, prout posse et tempus dictaverit, defensare, Deumque totis visceribus in hoc glorificare, monente propheta ex persona Domini: Qui glorificant me, gloriabor in eis (I Reg. II) . Quocirca sapientia praecellentem cum timore Dei, et diligentem iustitiam, et glorificantem Deum, quis non diligat? quis non ambiat? quis non desideret? quis non optet revera, sicut regem praecellentem, sicut iustitiam moderantem, sicut Deum glorificantem? In veritate credite nobis, quia tales virtutes sic diligo in vobis, sicut animam meam. Scriptum est enim: Diliges proximum tuum sicut teipsum (Levit. XVIII) . Et talem intelligo proximum, quem constat talibus virtutibus repletum: et a die illa, qua vobis per praefatum fratrem nostrum mandavi fideles orationes et certissimas amicitia, nunquam aliorsum declinavi. (1319C) Et si quaedam litterae delatae vobis sunt aliter se habentes in superficie, vel subreptae, vel a nobis infirmantibus extortae, vel a qualibet persona confictae, durius aut acrius mordaciter sonantes: id tamen nobis fixum semper mansit in mente, quod vobis significavimus devote. Nec alienum iudicavimus, iudicamus, et iudicabimus a nostra communione mentis devotione quem diligimus tota animi intentione, iudicantes dignum laude, propheta monente: Rectos decet laudare (Psal. XXII) . Quem profecto speramus, si nobis superstes fuerit, nostris omnibus propinquis et amicis manum porrigere consolationis, indolem et fidem eius cernentes in affinitatem propinquorum nostri decessoris. Namque solet saepe uterque parens in prolem opprobria vel maledicta congerere, quam optat sine crimine et laesione manere. Cui simile solet saepe doctoribus et praedicatoribus contingere. Quapropter non ad sonum, sed oportet ad votum respicere. (1319D) Praefatum vestrum denique legatum, sicut significastis, et synodus et pleds expostulavit et Turonicus clerus, iam constituimus cardinalem metropolitanum et archiepiscopum Turonicae provinciae, per ferulam, pitacium, et annulum, necnon per nostrae auctoritatis litterale decretum. Sic tamen, ut Namneticae ecclesiae, cui fuerat destinatus: et coetera, ut in epistola, usque ad Caroli donum in perpetuum. (1320A) Igitur ergo integra fide, et sincera mente, devotaque voluntate, ut fermo sit secretior, et litterae clandestinae, nullique nisi fidelissimis publicandae, vobis confitemur devovendo, et notescimus affirmando, salva fidelitate imperatoris nostri, quia si superstes ei fuerit vestra nobilitas, vita nobis comite, si dederit nobis quislibet multorum modiorum auri cumulum, nunquam acquiescemus, exposcemus, aut sponte suscipiemus alium in regnum et imperium Romanum, nisi teipsum. Quem, quia praedicaris sapientia et iustitia, religione et virtute, nobilitate et forma, videlicet prudentia, temperantia, fortitudine atque pietate refertus, si contigerit te imperatorem nostrum vivendo supergredi, te optamus omnis clerus et plebs et nobilitas totius orbis et urbis, non solum ducem et regem, patritium et imperatorem, sed in praesenti Ecclesia defensorem, et in aeterna cum omnibus sanctis participem fore. (1320B) De pontifice Laudunensi Hincmaro a praesulibus decem provinciarum deposito, et a metropolitano suo venerabili fratre Hincmaro archiepiscopo, reservato per omnia huius primae sedis privilegii iudicio, cumulata in synodalibus litteris, et praefati metropolitani, et vestris, nec non in libello reclamationis cleri et plebis Laudunensis, seu in libello continenti seriem gestorum synodi, tanta dictu nefanda, tantaque exsecranda, et auctorem suum damnantia referuntur, ut incredibilia ab ignorantibus videantur. Sed de his nihil audemus iudicare, quod possit Nicaeno concilio, et quinque caeterorum conciliorum regulis, vel decretis nostrorum antecessorum obviare. At de his quod praefati canones et decreta decernunt, ipsique cum ipsis una vobiscum congregati cum nostro spiritu similiter decernimus, et quod statuunt, statuimus; et quod iudicant, iudicamus. (1320C) Nec in ullo deviantes a tenore canonico, servantes omnibus sua iura metropolitanis, et ut verbis loquamur beati papae Leonis (epist. 1 ad episcopos Italiae) : Aliter enim, inquit, nobis commissos regere non possumus, nisi hos qui sunt perditores et perditi persequamur zelo Dominicae fidei, et a sanis mentibus, ne pestis haec latius divulgetur, severitate qua possumus abscindamus, et quae male pullulasse noscuntur, radicitus evellantur, et messem Dominicam nulla zizania corrumpant (epist. 1 episcopis, Campaniae) . Ita enim fructum uberem quae sunt sincera praestabunt, si ea quae natam segetem enecare consuerunt, diligentius amputentur. Sed quia non satis idonea videntur et matura nostris, et huic sanctae sedi condigna, donec ad hanc sanctissimam et apostolicam, quam appellavit, sedem spatium habeat veniendi: ideo veniat, et ostensis sibi litteris, quas nobis misistis, et libello continenti seriem synodi, libellulo etiam cleri et plebis Laudunensis proclamationem, afferens te iniuste damnatum: tunc electis iudicibus, non tamen eo prius in gradu restituto, aut ex latere nostro directis legatis, cum auctoritate nostra refricentur quae gesta sunt, et negotia in qua orta sunt provincia canonice terminentur. Quod si venire detrectaverit, clareat quod idem ipse dederit locum damnationis in semetipsum, nec sacer ordo differendo moram patiatur vel detrimentum. (1320D) Qualiter autem, aut quomodo, vel quando veniat, vel adducatur, seu interim custodiatur, praefato confratri nostro communi legato Actardo archiepiscopo vobis in mandatis et alia clandestina commisimus manifestanda. Sanctum apostolorum Petri et Pauli intercessione, nostraque supplicatione, et pro ordine nobis a Deo collato, benedictionem mereamini, vitae praesentis prosperitatem, regiam et imperialem dignitatem, nostramque et bonorum omnium communionem et societatem, peccatorum omnium remissionem, et aeternae vitae gloriosissimam resurrectionis felicitatem. Amen.


HOME > 'multa' in 'Adrianus_II, Epistola et decreta, 872a'

1108w 3.6489100456238 s