Adrianus_IV_cps2, Epistolae et privilegia, 1cHOME > 'multa' in 'Adrianus_IV, Epistolae et privilegia, 1c'
Adrianus IV, Epistolae et privilegia, LVIII. [ Wibaldo] abbati Stabulensi suos ad imperatorem legatos commendat. (Sutrii, Iun. 1.)[ Ibid. ] <<<     >>> CXLVI. Privilegium pro parthenone S. Spiritus Paraclitensi (Laterani, Dec. 1.)[Opp. Abaelardi, 353.]hide dictionary links

(PL 188 1465A) XCVIII. Monasterium S. Afrae Augustensis protectionem suscipit, possessionesque ac privilegia confirmat. (Beneventi Iunii 1.)[ Mon. Boic. XXII, 176.]

(1465B)

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis HEZITONI abbati monasterii sanctae Afrae, eiusque fratribus, tam praesentibus quam futuris, monasticam vitam professis, in perpetuum.

Quae mater omnium Ecclesiarum et caput esse dignoscitur sacrosancta Romana Ecclesia membris suis ita debet gratiam suae provisionis conferre et ea clypeo apostolicae protectionis munire, ut possint in statu religionis et honestatis semper consistere, et perversis viriliter repugnare. (1465C) Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris iustis postulationibus gratum impertientes assensum et commissae vobis ecclesiae benigne providere volentes, ecclesiam ipsam sub beati Petri principis apostolorum protectione suscipimus, et praesentis scripti patrocinio communimus. Statuentes ut quascunque possessiones, quaecunque bona, eadem ecclesia inpraesentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum rationabilibus modis, praestante Domino, poterit adipisci, firma vobis vestrisque successoribus et illibata permaneant. Verum quoniam praelatorum ignavia multa solent damna et gravamina ecclesiis provenire, statuimus et praesentis decreti assertione sancimus; ut nulli episcopo liceat praedia vel bona commissae vobis ecclesiae alienare aut inbeneficiare, seu aliquo modo distrahere. (1465D) Decimationes praeterea frugum seu porcorum, quorumdam episcoporum vobis pia largitione concessas in via quae Straza dicitur, et in suburbio quod vocatur Harena. Si tamen ad ius eorumdem episcoporum pertinebant, vobis et per vos ecclesiae ipsi auctoritate apostolica confirmamus. Oblationes vero altarium, tibi, fili Hezilon abbas, et per te monasterio tuo a venerabili fratre nostro Conrado Augustensi episcopo in praesentia nostra concessas nihilominus confirmamus, et confirmationem ipsam ratam et inconvulsam futuris temporibus decernimus permanere.

Nulli ergo omnino hominum liceat monasterium ipsum temere perturbare, aut eius possessiones auferre, vel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet vexationibus fatigare. (1466A)

Si qua igitur, etc. Monog. Orbicul. Ego Adrianus catholicae Ecclesiae episcopus. Ego Guido presb. card. tit. Sancti Chrysogoni Ego Iulius presb. card. til. Sancti Marcelli. Ego Octavianus presb. card. tit. S. Ceciliae Ego Gerardus presb. card. tit. S. Stephani in Coelio Monte.

Datum Beneventi per manum Rolandi, sanctae Romanae Ecclesiae presbyteri cardinalis et cancellari, Kal. Iunii, indict. IV, Incarnationis Dominicae anno 1156, pontificatus vero domni Adriani papae IV, anno secundo.


335w 5.6586899757385 s