Adrianus_IV_cps2, Epistolae et privilegia, 10eHOME > 'multa' in 'Adrianus_IV, Epistolae et privilegia, 10e'
Adrianus IV, Epistolae et privilegia, CL. Canonicis Calvimontensibus interdicit ne ecclesiae bona alienent; iampridem enim decretum esse, ut in eorum ecclesia fratres monasterii S. Dionysii collocarentur. (Romae, ap. S. Petrum, Ian. 10.)[DOUBLET, Hist. de S. Denys, 502.] <<<     >>> CLXXV. Ecclesiam Ferrariensem tuendam suscipit canonicorumque possessiones confirmat. (Romae, ap. S. Petrum, Ian. 10.)[UGHELLI, Italia Sacra, II, 536.]hide dictionary links

(PL 188 1534A) CLI. Henrico Belvacensi episcopo quemdam D. commendat. (Romae, ap. S. Petrum, Ian. 10.)[MARTEN., Ampl. Collect., II, 638.]

(1534B)

ADRIANUS episcopus, etc. venerabili fratri HENRICO Belvacensi episcopo, etc.

Quia plurimum de tua devotione et animi sinceritate confidimus pro his quos charos habemus preces tibi porrigere minime dubitamus. Inde est quod dilectum filium nostrum D. latorem praesentium, qui multa nobis tam super dilectione circa eum quam super aliis pluribus de tua fraternitate retulit commendanda, charitati tuae attentius commendamus, per apostolica scripta rogantes, quatenus eum pro B. Petri ac nostra reverentia diligas et honores, et eum cum interventu nostro et pro devotione sua de charo habeas chariorem, ipsum quoque in negotiis suis, si qua emerserint, prudentia tua studeat viriliter defensare. (1534C)

Data Romae, apud Sanctum Petrum, IV Kal. Februarii


123w 1.2766010761261 s