Adrianus_IV_cps2, Epistolae et privilegia, 13hHOME > 'multa' in 'Adrianus_IV, Epistolae et privilegia, 13h'
Adrianus IV, Epistolae et privilegia, CXXXIX. Episcopis, duci, populo Venetiarum Henricum patriarcham Gradensem commendat. Nuntiat eidem ab archiepiscopo Iadertino promissam obedientiam esse. (Laterani, Iun. 13.)[ Ibid., col. 825.] <<<     >>> CLVIII. Abbatibus Biterrensis dioecesis praecipit ut praesuli Biterrensi pareant. (Laterani, Nov. 13.)[ Gall. Christ., VI, Instrum., 138.]hide dictionary links

(PL 188 1537A) CLVII. Ad S. Remensem archiepiscopum et eius suffraganeos. - Pro ecclesia Ierosolymitana et pro militibus Templi. (Laterani, Nov. 13.)[MARTEN., Ampl. Coll., II, 647.]

(1537B)

ADRIANUS episcopus, servus servorum Dei, venerabili fratri S. Remorum archiepiscopo, apostolicae sedis legato, eiusque suffraganeis episcopis, salutem et apostolicam benedictionem. (1537C)

Quantum strenui et egregii domini bellatores, milites videlicet Templi, novi sub gratia Macchabaei, universae Christianitati proficiant et qualiter loca sancta, quae Salvator noster corporali praesentia illustravit, et a paganorum versutia et persecutione defendant, non solum ad eorum, qui vicini sunt, sed et qui extremum orbis axem inhabitant, non ambigimus pervenisse. Unde quanto maiora universis Christi fidelibus per eos proveniunt incrementa, tanto attentius providendum nobis imminet et agendum, ut eorum necessitates sublevare curemus, et ipsis paternae charitatis affectu in suis adversitatibus condolentes consilium et auxilium ministremus. Noviter autem, quod sine grandi moerore et exulceratione non dicimus quaedam eis infortunia emerserunt, et invalescente saevitia paganorum, peccatis exigentibus, tam rerum quam personarum non mediocre perpessi sunt dispendium et iacturam. (1537D) Cum enim filius sanguinei ad obsidendam Bellinacii, quae Christianorum erat subdita ditioni, infinita collecta perfidorum hominum multitudine, accessisset, charissimus in Christo filius noster B. illustris Ierosolymorum rex, simul cum fratribus militiae templi ad fugandos hostes velocius properavit. Cumque adversus paganos e regione castrorum idem rex consedisset, maior pars suorum, fratribus templi cum eo remanentibus, impetrata licentia recesserunt; hostes autem hoc liquido cognoscentes, sub festinatione aggressi sunt Christianos, ut eos in manu valida viriliter repugnarent. (1538A) Rex vero, et qui cum eo erant, quoniam infinitae multitudinis . . . minime poterant sustinere, suasu et nimia precum instantia eorumdem militum templi, ipsis simul cum residuis militibus regis remanentibus ad conflictum, licet invitus, multa tamen prece et postulatione devictus, illaesus tandem ad propria remeavit. Caeterum praedicti fratres pro Christi nomine et Christianorum salute, animas ponere nullatenus formidantes, et alii qui cum eis remanserant, cum innumerabili multitudine paganorum congressi sunt, et praelium ingerunt. In ipso autem praelio dilectus filius noster B. magister militiae templi ab hostibus captus est, et cum eo octoginta septem de numero fratrum, trecenti vero de aliis militibus, tum capti fuerunt, tum in ore gladii trucidati, et tam equos quam arma et alia spolia incredibiliter amiserunt. Sed post huius diversitatis caliginem et errorem temporis tenebrosi prosperitatis tempus emicuit, et dies optatus serenitatis illuxit. (1538B) Praedictus itaque filius noster rex, exercitu reparato et collecta militum ac peditum multitudine, simul cum dilectis filiis nostris nobilibus viris T. Flandriae comite et Rainaldo de Sancto Walerico et suis, quos tunc ad partes illas ex insperato contigerat applicare, superbientium hostium rabiem truculentam invasit, et nonnullis eorum captis, nonnullis interfectis, de ipsis utique feliciter triumphando exercitum procul a praedictae civitatis obsidione fugavit. (1538C) Interim ad maiorem laetitiam et ampliorem cumulum gaudiorum, ad maiorem quoque de adversitate consolationem habendam milites templi circa triginta, ducentos paganorum euntes ad nuptias verterunt in fugam, et divino praesidio comitante, omnes partim ceperunt, partim gladio trucidarunt. Nunc autem quoniam in tanta desolatione et imminentis necessitatis articulo praedictis fratribus et aliis loca illa sancta pietatis intuitu defendentibus, nec debemus, nec possumus ulla ratione deesse, fraternitatem tuam rogamus, monemus et exhortamur in Domino, quatenus commissum vobis populum studeatis diligentissime commonere, et eis in suorum veniam delictorum ex iniunctio vobis officio iniungatis, ut si qui idonei fuerint et strenui ad bellandum, ad loca illa pro eorum liberatione ac defensione festinent. (1538D) Hi vero qui in propriis personis non poterunt laborare, equos, arma bellica, quae in partibus illis sunt plurimum necessaria, et alia de facultatibus suis pro animarum suarum salute et paganorum remedio illuc studeant destinare.

Data Laterani, Id. Nov.


HOME > 'multa' in 'Adrianus_IV, Epistolae et privilegia, 13h'
573w 3.6183638572693 s