Adrianus_IV_cps2, Epistolae et privilegia, 18aHOME > 'multa' in 'Adrianus_IV, Epistolae et privilegia, 18a'
Adrianus IV, Epistolae et privilegia, XXXIV. Ecclesiae S. Mariae Czerwinskensis protectionem suscipit bonaque confirmat . (Romae, ap. S. Petrum, April. 18.)[RZYSZCZEWSKI, Cod. diplom. Polon., I, 8.] <<<     >>> LXXXIX. Ad rectores Romanae fraternitatis. - Arnaldus haeresiarcha, Eugenii III tempore, praeter alia exsecranda quae adversus Romanam Ecclesiam praesumpserat, clericos cardinalibus subditos ab iis divellere laboravit. Ad eiusmodi ergo inventum diabolicum, quod invaluerat, auferendum, decernit Adrianus papa, ut capellani promittant obedientiam rectoribus titulorum. (Beneventi, Mart. 18.)[MANSI, Concil., XXI, 804.]hide dictionary links

(PL 188 1451D) LXXXVII. Ioanni archiepiscopo Toletano mandat ut in crimina episcopi Pampilonensis inquirat. (Beneventi, Febr. 18.)[MANSI, ibid., col. 818.]

Ad hoc apostolorum Principis in cathedra, licet non suffragantibus meritis, auctore Domino, residemus, ut de singularum statu Ecclesiarum debeamus esse solliciti, et earum pastores, quoties a via veritatis exorbitant, ad statum rectitudinis nos conveniat revocare. (1452A) Hac itaque consideratione inducti, fraternitati tuae per apostolicam sententiam mandamus, quatenus Pampilonensem episcopum, de cuius vita indita sinistra [multa] nostris auribus referuntur, congruo loco et tempore ante tuam praesentiam studeas convocare; vel tu ipse ad civitatem eius, vel ad loca vicina, festinanter accedas: et tam Pampilonensibus canonicis, quam supra . . . . . . latore praesentium, et ipso episcopo in tua praesentia constitutis, crimina super quibus ipsi canonici, et homicidium . . . . . . quo idem supra secundum tenorem litterarum praedecessoris nostri felicis memoriae papae Eugenii, quas eidem episcopo destinavit, eum impetierunt. (1452B) Depositiones quoque testium, remoto appellationis obstaculo, diligenter audias et cognoscas: cognita vero, litteris tuis nobis studeas indicare, et ipsorum depositiones testium sub sigillo tuo nobis transmittere; ut qualiter postea super ipso tibi sit procedendum, per nos plenius instruaris. Quod si ad vocationem tuam venire, et iudicio stare contempserit: eum tam a spiritualium, quam temporalium administratione suspendas.

Datum Beneventi, XII Kal. Martii.


195w 1.4284360408783 s