Adrianus_I_cps2, Epistola, 6aHOME > 'multa' in 'Adrianus_I, Epistola, 6a'
Adrianus I, Epistola, IN SEXTA ACTIONE. <<<     >>> IN ACTIONE SEXTA. In tomo primo. hide dictionary links

(PL 98 1257B) IN ACTIONE SEXTA.

CAP. XX. - Reprehensio. Quomodo intelligendum est quod in Canticis canticorum scribitur: Ostende mihi faciem tuam: auditam fac mihi vocem tuam, quoniam vox tua suavis est, et facies tua speciosa (Cant. II); quod quidem capitulum illi impudentissime ad imaginum visionem protulerunt.

Responsio. Recte illud protulerunt, quia visio sacrarum imaginum ad speciosam formam Domini et Salvatoris nostri Iesu Christi secundum carnem, sanctaeque eius genitricis, et sanctorum pertinet. (1257C) In persona enim Christi et Ecclesiae diversa sanctorum Patrum opuscula in Cantica canticorum explanata sunt: et si, quomodo intelligendum est, scire velint, sancti Epiphanii episcopi Cypri proferimus expositionem, in qua inter multa diversa inquit: « Ostende mihi faciem tuam, et auditam fac mihi vocem tuam; hoc est, per legem et prophetas non mihi loquaris, sed temetipsum totum mihi demonstra: sicut et Moyses tali desiderio comprehensus, fiducialiter dicebat ad Deum: Ostende mihi teipsum, ut te videam (Exod. XXXV) . Sed tunc equidem dixit Moysi: Nullus videbit faciem meam, et vivet. Sponsae autem suae volens semetipsum ostendere, incarnatus ei se induto corpore demonstravit, per virtutis modum, per sustentationem et innocentiam, tradens ei pietatis aspectum. (1257D) Ostendit igitur ei faciem suam conceptus in Dei genitrice virgine (Matth. V) , et audire eam fecit vocem suam, cum doceret in Oliveti monte discipulos, et rursus dum per eos in universum orbem terrarum praedicationis dogmata destinasset. Quoniam vox tua suavis, et facies tua speciosa (Cant. II) . Vox eius vere suavis est, quae dicit: Venite, benedicti Patris mei, etc. (Matth. XXV) . Vox tua suavis, hoc est quae caecos videre fecit, cum diceret: Secundum fidem vestram fiat vobis (Matth. IX) . Vox tua suavis, id est dicendo: Venite ad me omnes qui laboratis, etc. (Matth. XI) . Vox tua suavis est dicens paralytico: Surge, tolle grabatum tuum, et ambula (Marc. II) . Vox suavis est, dicens: Confide, fili, remittuntur peccata tua (Matth. IX) . Vox tua suavis est, dicens: Confide, filia, fides tua te salvam fecit; vade in pace (Luc. VII) . Et alia plura quae per ordinem exarare longum est. »


324w 1.8760900497437 s