Adso_Dervensis_Incertus_cps2, De AntichristoHOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis_Incertus, De Antichristo'
hide dictionary links

De Antichristo

(PL 40 1131)

Antichristi mores. Antichristi iam multi. Antichristi origo. Ubi nasciturus, ubi et a quibus educandus sit. Illius nequitiae initia. Praedicatio. Signa. Non erunt vera. Persecutio tribus modis. Persecutionis duratio. Francorum rex ultimus Christianus. Antichristi improbitas. Antichristi finis. De Antichristo scire volentes, primo notabitis quare sic vocatus sit: ideo scilicet, quia Christo in cunctis contrarius erit, et Christo contraria faciet. Christus venit humilis: ille veniet superbus. Christus venit humiles erigere, peccatores iustificare: ille contra humiles deiiciet, peccatores magnificabit, impios exaltabit, semperque vitia quae sunt contraria virtutibus docebit, legem evangelicam dissipabit, daemonum culturam in mundo revocabit, gloriam vanam quaerens omnipotentem Deum se nominabit. Hic itaque Antichristus multos habet suae infidelitatis ministros ex quibus multi in mundo iam praecesserunt, qualis fuit Antiochus, Nero, Domitianus: nunc quoque nostro tempore antichristos multos esse novimus. Quicumque enim sive laicus, sive canonicus, sive monachus contra iustitiam vivit, et ordinis sui regulam impugnat, et quod bonum est blasphemat, antichristus est, et minister satanae.

Sed iam de exordio Antichristi videamus. Non autem quod dico, ex proprio sensu fingo, vel excogito; in libris authenticis diligenter relegendo haec omnia scripta invenio. Sicut ergo auctores nostri dicunt, antichristus ex populo Iudaeorum nascetur de tribu Dan, secundum prophetam dicentem: Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita (Gen. XLIX, 17) . Sicut enim serpens in via sedebit, et in semita erit, ut eos qui per semitam iustitiae ambulant feriat, et veneno suae malitiae occidat. Nascetur autem ex copulatione patris et matris, sicut alii homines, non, ut aliqui dicunt, ex sola virgine: sed tamen totus in peccato concipietur, in peccato generabitur, et in peccato nascetur. In ipso vero conceptionis eius initio diabolus simul introibit in uterum matris eius, et ex virtute diaboli confovebitur et contutabitur in ventre matris, et virtus diaboli semper cum illo erit. Et sicut in matrem Domini nostri Spiritus sanctus venit, et eam virtute sua obumbravit, et divinitate replevit, ut de sancto Spiritu conciperet, et quod nasceretur divinum esset et sanctum: ita quoque diabolus in matrem Antichristi descendet, et totam eam replebit, totam circumdabit, totam tenebit, et totam interius exteriusque possidebit; ut diabolo per hominem cooperante concipiat, et quod natum fuerit, totum sit iniquum, totum perditum. Unde et ille homo, filius perditionis appellatur (II Thess. II, 3) ; quia in quantum poterit, genus humanum perdet, et ipse in novissimo perdetur.

Ecce audistis qualiter nascatur: audite iam locum ubi nasci debeat. Nam sicut Dominus ac Redemptor noster Bethlehem sibi providit, ubi pro nobis humanitatem assumeret et nasci dignaretur: sic diabolus illi homini perdito, qui Antichristus dicitur, locum novit aptum, unde radix omnium malorum oriri debeat, scilicet civitatem Babyloniae. (1132) In hac enim civitate, quae quondam inclyta et gloriosa urbs Gentilium et caput regni Persarum erat, Antichristus nascetur: et in civitatibus Bethsaida et Corozaim nutriri et conversari dicitur. Quibus civitatibus Dominus in Evangelio imprecatur, dicens: Vae tibi Bethsaida! vae tibi Corozaim (Luc. X, 13) ! Habebit autem Antichristus magos, maleficos, divinos, incantatores, qui eum diabolo inspirante nutrient, et docebunt, et imbuent omni iniquitate, et falsitate, et nefaria arte: et maligni spiritus erunt duces eius, et socii semper, et comites indivisi.

Deinde Ierosolymam veniens, omnes christianos quos ad se non poterit convertere, per varia tormenta iugulabit, et suam sedem in templo sancto ponet. Templum etiam destructum, quod Salomon Deo paravit, tunc aedificabit, in statu suo restaurabit, et circumcidet se, et filium Dei omnipotentis se esse mentietur. Reges autem et principes primum ad se convertet; deinde, per illos, caeteros populos. Loca vero per quae Christus Dominus ambulavit, prius destruet; deinde per universum mundum nuntios et praedicatores suos mittet. Praedicatio autem eius et potestas tenebit a mari usque ad mare, ab Oriente usque ad Occidentem, ab Aquilone usque ad Septentrionem. Faciet quoque signa multa, magna, mirabilia et inaudita: arbores scilicet subito florere et arescere, mare turbari et subito tranquillari, naturas in diversas figuras mutari, agitari aera ventis et multimodis commotionibus, et caetera innumerabilia et stupenda, mortuos scilicet in conspectu hominum suscitari, ita ut in errorem inducantur, si fieri potest, etiam electi (Matth. XXIV, 24) . Nam quando tanta ac talia signa viderint, etiam illi qui perfecti et electi Dei sunt, dubitabunt utrum ipse sit Christus qui in fine mundi venturus est secundum Scripturas, an non. Haec autem omnia miracula omnibus modis falsa erunt per incantationes diabolicas, sed peccatoribus et incredulis videbuntur esse vera.

Excitabit vero persecutionem sub omni coelo super Christianos et omnes electos. Eriget itaque se contra fideles tribus modis; hoc est, terrore, muneribus, et miraculis. Dabit credentibus in se abundantiam auri et argenti. Quos vero non poterit decipere muneribus, superabit terrore: et quos terrore non poterit vincere, signis et miraculis tentabit seducere. Quos autem nec signis poterit illudere, in conspectu omnium miserabili morte tentabit necare. Tunc erit tribulatio, qualis non fuit ex tempore quo gentes coeperunt, usque ad tempus illud. Tunc qui in agro sunt, fugiant in montibus; et qui supra tectum, non descendant in domum, ut tollant aliquid ex ea (Ibid., 17) . Tunc omnis christianus qui inventus fuerit, aut Deum negabit, aut sive per ferrum, sive per ignem fornacis, sive per serpentes, sive per bestias, sive per aliud quodlibet genus tormenti interire iubebit, si in fide permanserit. Haec autem tam terribilis, et timenda tribulatio, tribus annis manebit in toto et dimidium. (1133) Tunc breviabuntur dies illi propter electos: nam nisi Dominus breviasset dies, non fieret salva omnis caro.

Tempus quidem quando Antichristus veniat, vel quando dies iudicii apparere incipiat, Paulus in Epistola ad Thessalonicenses dicens, Rogamus vos per adventum Domini nostri Iesu Christi, manifestat eo loco ubi ait: Quoniam nisi venerit discessio primum, et revelatus fuerit homo peccati, filius perditionis (II Thess. II, 1, 3) , etc. Scimus enim quoniam post regnum Graecorum, sive etiam post regnum Persarum, ex quibus unumquodque suo tempore magna gloria viguit, et maxima potentia floruit, ad ultimum quoque post caetera regna regnum Romanorum coepit, quod fortissimum omnium regnorum superiorum fuit, et omnia regna terrarum sub dominatione sua habuit, omnesque populorum nationes Romanis subiacuerunt, et eis sub tributo servierunt. Inde ergo dicit apostolus Paulus, Antichristum non antea in mundum esse venturum, nisi venerit primum discessio; hoc est, nisi discesserint omnia regna a Romano imperio, cui prius subdita erant. Hoc autem tempus nondum advenit; quia licet videamus Romanum imperium ex maxima parte iam destructum, tamen quamdiu reges Francorum duraverint, qui Romanum imperium tenere debent, Romani dignitas ex toto non peribit; quia in regibus suis stabit. Quidam vero doctores nostri dicunt, quod unus ex regibus Francorum Romanum imperium ex integro tenebit, qui in novissimo tempore erit, et ipse erit maximus, et omnium regum ultimus: qui postquam regnum suum feliciter gubernaverit, ad ultimum Ierosolymam veniet, et in monte Oliveti sceptrum et coronam suam deponet (hic erit finis et consummatio Romanorum Christianorumque imperii): statimque, secundum sententiam praedictam apostoli Pauli, Antichristum dicunt adfuturum.

Et tunc quidem revelabitur homo peccati, Antichristus videlicet; qui licet sit homo, fons tamen erit omnium peccatorum: et filius perditionis, hoc est, filius diaboli; quia per omnia adimplebit voluntatem suam, quia plenitudo diabolicae potestatis et totius mali ingenii corporaliter habitabit in illo, in quo erunt omnes thesauri malitiae et iniquitatis absconditi: qui adversatur, id est, contrarius est Christo omnibusque membris eius: et extollitur, id est, in superbiam erigitur: super omne quod dicitur Deus (II Thes. II, 4) , id est, super omnes deos Gentilium, Apollinem, Iovem, Mercurium, quos Pagani deos existimant. Super omnes istos deos extollitur Antichristus, quia maiorem et fortiorem se faciet illis omnibus. Et non solum supra illos, sed etiam supra omne quod colitur, id est, supra sanctam Trinitatem, quae sola colenda et adoranda est ab omni creatura, ita se extollet, ut in templo sedeat, ostendens se tanquam sit Deus. Nam, sicut supra diximus, in civitate Babyloniae natus, Ierosolymam veniens circumcidet se, dicens Iudaeis: Ego sum Christus vobis repromissus, qui ad salutem vestram veni, ut qui dispersi estis congregem et defendam. Tunc confluent ad eum omnes Iudaei: existimantes Deum suscipere, sed suscipient diabolum. (1134)

Sive etiam in templo Dei sedebit Antichristus, id est in sancta Ecclesia, omnes Christianos cupiens facere martyres: et elevabitur et magnificabitur: quia in ipso erit caput omnium malorum diabolus, qui est rex super omnes filios superbiae. Subito autem et improvise Antichristus veniet, et totum simul humanum genus suo errore decipiet et perdet.

Ante eius exortum duo prophetae mittentur in mundum, Enoch scilicet et Elias, qui contra impium Antichristum fideles Dei divinis armis praemumient, et instruent eos, et confortabunt et praeparabunt electos ad bellum, docentes et praedicantes tribus annis et dimidium. Filios autem Israel, quicumque eo tempore fuerint inventi, hi duo maximi prophetae et doctores ad fidei gratiam convertent, et a pressura tanti turbinis in parte electorum insuperabiles reddent. Tunc implebitur quod Scriptura dicit: Si fuerit numerus filiorum Israel quasi arena maris, reliquiae salvae fient (Rom. IX, 27) . Postquam autem per tres annos et dimidium praedicaverint, mox incipient excandescere Antichristi persecutiones, et contra eos primum Antichristus sua arma arripiet, eosque interficiet, sicut in Apocalypsi dicitur: Et cum finierint, inquit, testimonium suum, bestia descendet de abysso, et faciet adversus eos bellum, et interficiet illos (Apoc. XI, 7) . Postquam ergo isti duo interfecti fuerint, inde caeteros fideles persequens, aut martyres gloriosos faciet, aut apostatas reddet. Et quicumque in eum crediderint, signum characteris eius in fronte accipient.

Sed quia de principio eius diximus, quem finem habebit dicamus. Hic itaque Antichristus diaboli filius, totius malitiae artifex pessimus, cum per tres annos et dimidium, sicut praedictum est, magna persecutione totum mundum vexaverit, et omnem populum Dei variis poenis cruciaverit, postquam Eliam et Enoch interfecerit, et caeteros in fide permanentes martyrio coronaverit; ad ultimum veniet ira Dei super illum, sicut beatus Paulus scripsit, dicens: Quem Dominus Iesus Christus interficiet spiritu oris sui (II Thess. II, 8) ; sive Dominus Iesus potentia suae visionis illum, sive archangelus Michael per virtutem Domini nostri Iesu Christi occidet, non per virtutem cuiuslibet angeli vel archangeli. Tradunt autem doctores, quod in monte Oliveti occidetur Antichristus, unde Dominus ascendit ad coelos. Debetis autem scire quia postquam fuerit Antichristus occisus, non statim erit dies iudicii, nec statim veniet Dominus ad iudicium; sed exspectabit Dominus quosdam, sicut ex libro Danielis intelleximus, qui seducti sunt, ut ad poenitentiam revertantur. Postquam vero poenitentiam expleverint ; quantum temporis sit quousque Dominus veniat, nemo est qui sciat, sed in dispositione Dei manet: quia ea hora saeculum iudicabit, qua ante saecula iudicandum esse praefixit.


HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis_Incertus, De Antichristo'

1668w 17.067140102386 s