Adso_Dervensis_cps2, De translatione et miraculis S. Basoli, p2, 1HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, p2, 1'
>>> Adso Dervensis, De translatione et miraculis S. Basoli, p2, CAP. II. De illo qui irreverenter sancti baculum accepit, cuius pes emarcuit. hide dictionary links

CAP. I. Monasterii S. Basoli instauratio, eiusdemque sancti translatio.

(PL 137 0659A)

Postquam autem beatissimus Pater Basolus hinc ad superna coelorum transierat regna, in illo duodecim monachorum coenobio, quod ad radices montis statutum olim fuisse diximus, longo defluenti tempore partim propter incursus barbaricos, partim vero propter frequentes et perpetes in regno principum discordias, omnis antiquorum Patrum deperit instituta traditio. Tunc etiam et alia monasteria sunt suo honore privata, nudatae rebus ecclesiae, et plurimae subversae. (0659B)

Post multos igitur dies redeunte Ecclesiis pace, rursus in diverso montis latere, eo in loco ubi sanctus Domini egregiae conversatus fuerat, ob miraculorum assiduitatem, quae Dominus dignabatur operari per eum, aliud est monasterium a B. Nivardo Remensi archiepiscopo congruo satis et decenti opere fabricatum, habitaculis in circuitu iuxta cultum religionis convenienter dispositis. Quando vero totum eius loci ad laudem et gloriam divini nominis esset consummatum opus, sed et post multa annorum curricula venerabilis Hincmarus Remorum archiepiscopus sanctissimi Basoli corpus a loco, in quo erat venerabiliter humatum, decrevit transferendum. (0659C) Hic igitur convocato omni clero suo atque maxima multitudine populi, prout tanto negotio dignum fuerat, effodiens sacri corporis thesaurum, de loco in quo prius iacuerat, composito quoque ecclesiasticae dignitatis plurimo competenter apparatu, cum canticis et hymnis in ipsa ecclesia multo nobilius quam ante fuerat repositum, collocavit. In eadem vero die, qua honorificentissimum translatum est eius corpus, ipsa etiam dedicatur ecclesia in honore beati Martini, Christi Domini confessoris, ac sanctissimi Basoli nostri per saecula patroni specialis. Haec vero translatio simul et ecclesiae sacrae dedicatio Idus Octobris facta est a praefato Hincmaro, magnae auctoritatis archiepiscopo; qua scilicet die ipsius sancti solemnitas recolitur celebrior, quia propter populorum (ut diximus) ex diversis et longinquis partibus confluentiam contigit ut haberetur famosior. Ex eo denique tempore multis et intercessionibus sancti huius, multa sunt signa ostensa virtutum, quae non sunt comprehensa litteris ad memoriam posterorum. (0660B) Nos autem quantum nostra aetate aut fieri vidimus, aut certe vera fidelium relatione iam olim facta cognovimus, sive ea quae a prudentioribus historiis breviter notata ipsi perspeximus, ad utilitatem legentium palam exsecuti sumus.


330w 2.1064300537109 s