Adso_Dervensis_cps2, Vita S. Basoli, p13HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis, Vita S. Basoli, p13'
Adso Dervensis, Vita S. Basoli, Multi sanctitate illustres florent Remis. In his Aegidius Remorum episcopus. Fortunatus illius gesta metro conscripsit. <<<     >>> S. Basolus Remis ab Aegidio reverenter excipitur. hide dictionary links

(PL 137 0650B) Aegidius a parentibus S. Basoli hospitio exceptus.

(0650C)

12. Interea dum frequentibus regiis expeditionibus non deesset Aeg dius, Chilperico Francorum rege Aquitaniae partes saepe expetente, cum aliis illius regni urbibus, tum etiam Lemovico territorio clarus et notus erat episcopus pro suae bonitatis merito omnibus venerandus Et cum per multa bonorum exercitia curreret, quibus haud immerito iustorum iudicio laudari debuisset, in hoc praecipue etiam a Deo sublimari meruit, quando suo tempore Remorum urbem adventu beatissimi Basoli divina gratia illustravit. (0650D) Qui scilicet vir in omnibus Deo acceptissimus, licet egressus de terra sua his Franciae nostrae se intulerit partibus, tamen sicut ex his potest lector cognoscere, praedictus praesul in has oras beato viro adventus causa fuit, quia videlicet ab ipsius nobilissimis parentibus, regium comitatum secutus, ut traditur, officiosa liberalitate fuerit Lemovicis susceptus, atque apud eos familiaritatis gratia per aliquod tempus diversatus.


136w 1.0784368515015 s