Adso_Dervensis_cps2, Vita S. Bercharii, p26HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis, Vita S. Bercharii, p26'
Adso Dervensis, Vita S. Bercharii, Dies obitus. <<<    hide dictionary links

(PL 137 0685C) Translationis dies et modus.

(0686C)

23. Sed cum iam Dominus ulterius sanctum suum occultare nollet, ex praefato cultelli miraculo caeterisque ad tumulum sancti viri ostensis, servis Dei visum est inde corpus beati patris debere transferri. Habita itaque collatione cum plurimo collegio sacerdotum ob hoc in unum convenientium, decretum id fieri sexto decimo Kalendas Martii. (0686D) Nullam tamen capessunt audaciam tangendi glebam sanctissimi corporis; neque fatigandi longa baiulatione lapidei quo tegebatur sarcophagi, sed humillimam quam potuerunt, deliberant transferendi facilitatem. (0687A) Nam decenti fornice perforata orientali maceria ipsius ecclesiae quae proxima eius sepulturae erat, inde eo aditu infra cum sarcophago translatum, secundo tumulaverunt retro altare in ipsa basilica sanctorum apostolorum Petri et Pauli quam ipse vivens aedificaverat, ubi suffragantibus eius meritis multa tribuuntur dona populis. (0688A) Quando Deo disponente domni Adsonis tempore hoc coenobium coepit germinare, etc. , ut infra num. 15.


133w 1.7901639938354 s