Adso_Dervensis_cps2, Vita S. Frodoberti, p27HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis, Vita S. Frodoberti, p27'
Adso Dervensis, Vita S. Frodoberti, Sepelitur ab episcopo post ecclesiae novae dedicationem. <<<     >>> Sancti cultus unde neglectus. Prudentius novam ecclesiam remotis prius corporibus dedicat. hide dictionary links

(PL 137 0612D) Miraculis fulget.

(0613A)

25. Requievit itaque in eadem basilica per quamplura annorum volumina, multo confluentium undique populorum agmine frequentatus, et pene assiduis miraculorum successibus sedulo declaratus. Quis enim ad sanctam eius memoriam fideliter oraturus accessit, quem non continuo affectus devotae orationis adiuverit? Varia denique ibi tam animarum quam corporum remedia praestabantur, dum et debilibus optata sospitas, scelerum immanitate depressis felix indulgentia proveniret. Sed et si quis capitali qualibet afflictione detentus, ad sancti se praesidium contulit, eius consolatus beneficio, celere mox levamen invenit. Ita benignus Conditor per electissimum sui nominis confessorem multa et mirifica peragebat; quemque viventem copiosis bonorum operum stipendiis cumulaverat, mortuum quoque indefessis miraculorum titulis sublimabat. (0613B) Quocirca universorum pectora mirus erga sanctum fervor accenderat, ita ut plurimi contiguorum nobilium, sed et sanctimonialium feminarum, non modica locum ipsum praediorum quantitate ditarent, tam pro adipiscenda sepultura quam omnes ibidem quam maxime expetebant; quam etiam ut his qui sacro famulabantur corpori, competens alimonia non deesset, utque ii, quos ex remotis regionibus sancti fama sedulo contrahebat, impensae humanitatis officio iuvarentur.


165w 1.654571056366 s