Adso_Dervensis_cps2, Vita S. Mansueti, 1, 9HOME > 'multa' in 'Adso_Dervensis, Vita S. Mansueti, 1, 9'
Adso Dervensis, Vita S. Mansueti, 1, CAPUT VIII. Quod B. Mansuetus, triduo quaesitus, tandem invenitur, locoque sibi ostenso, factaque oratione, puer super undas reducitur, et vivus patri restituitur. <<<     >>> CAPUT X. Quod, puero baptisato, omnes idola proiiciunt, et baptismatis sacramentum in commune suscipiunt, et unanimi voto in sedem episcopalem B. Mansuetum constituunt. hide dictionary links

(PL 137 0627B) CAPUT IX. Quod ad resuscitationem pueri, omnes prae gaudio flere coeperint, et de locis poenalibus ubi fuerat deputatus.

(0627C)

Tunc universi qui ad hoc spectaculum convenerant, manifesta Dei virtute flere prae gaudio, nomen Christi in commune fateri, et illum prae omnibus esse colendum, qui cunctis mortalibus spiraculum vitae dedit, et post lethalia funera mortuorum, spiritus imperio coercet, atque iterum, cum voluerit, redivivis corporibus ad superos revocari iubet. Tunc fidelis Domini sacerdos ad resuscitatum puerum conversus: Accede, inquit, propius, et per temet enarra parentibus quid videris, vel ubi fueris, cunctis simul patenter ostende. (0627D) Tunc ille, ut recens ab inferis prodiens emerserat umbris, ad nutum antistitis ora resolvens, atque a tenero pectore alta suspiria trahens, libere coepit edicere quid in inferno positus vel senserat vel vidisset; multa videlicet et innumerabilia tormentorum genera, inter tartaraeos ignes flammivomos vigere serpentes, immensas reorum multitudines diversis suppliciis mancipatos, ac miserorum spiritus inter flammas et frigora coarctatos stridore deficere, atque ex suo defectu ad rediviva iterum incendia renovari, ubi ad vitam nulla recuperatio, sed omnium bonorum oblivio, sola praesentium poenarum inenarrabilis cruciatio; ad quam ipse quoque rex et regina, omnesque qui praesentes aderant, procul dubio essent perventuri, nisi beati antistitis dictis et factis crederent, et Christianae fidei colla subiugarent, seque ipsum ad eadem poenarum loca deductum perpetuae damnationis tenebris fuisse deputatum, nisi beati confessoris Christi citius intercessio subvenisset, quae eum a malignis spiritibus atque ab infernalibus claustris eriperet, et ad superos revocaret.


234w 0.72500586509705 s