Aegidius_Columna_Romanus_cps21, De regimine principum, 2, 10HOME > 'moleste' in 'Aegidius_Columna_Romanus, De regimine principum, 2, 10'
Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, Quod omnes cives, et maxime reges et principes, una sola uxore debent esse contenti. Cap. IX. <<<     >>> Quod decet omnes cives, et maxime omnes reges et principes non ducere coniuges sibi nimia consanguineitate coniunctas. Cap. XI.hide dictionary links

(246) Quod coniuges omnium civium, et maxime Regum,
et
principum uno viro debent esse
contentae.
Cap. X.



Quamvis apud aliquas sectas, ut apud Sarracenos, et
apud
forte aliquas alias barbaras nationes non reputetur
in
congruum unum virum etiam simul habere
plures
uxores; apud nullas tamen gentes secundum quascunque
leges
viventes nunquam hoc fuisse indultum, ut simul
una
mulier pluribus viris per coniugium copuletur;
magis
enim repugnat apparentibus, et iis ad quae coniugium
ordinatur,
unam foeminam simul pluribus nubere
viris,
quam unum virum pluribus foeminis. Immo, et
in
lege divina, ut in veteri Testamento, ex aliqua divina
dispensatione,
vel propter aliquam figuram et signationem
legimus,
unus viri plures fuisse uxores: tamen quod (247)
reperitur
in paucis, vel quod reperitur inaliquo casu, vel
ex
aliqua rationabili causa permisum, communem legem
turbare
non debet. secundum enim commune dictamen
rationis
detestabile est unum virum simul plures habere
uxores:
detestabilius tamen esset, si una foemina per coniugium
simul
pluribus copularetur viris. Coniugium
enim
ad quatuor comparari potest, ex quibus sumi
possunt
quatuor rationes, per quas investigare possumus,
omnino
detestabile esse unam foeminam nuptam esse
pluribus
viris. In coniugio enim primo reservatur ordo
naturalis:
nam nautrale est foeminam esse subiectam
viro,
eo quod vir prudentia et intellectu sit praestantior
ipsa
Secundo, ex coniugio consurgit pax et amicitia: multas
enim
guerras, et multas discordias sedari videmus eo
quod
inter partes contrahuntur coniugia. Tertio, ex coniugio
oritur
ipsa proles: ordinatur enim coniugium non
solum
ad conservationem ordinis naturalis, et ad debitam
pacem,
sed etiam ordinatur ad procreationem filiorum.
Quarto,
sicut ordinatur coniugium ad filiorum procreationem:
sic
ordinatur ad eorum debitam nutritionem inconveniens
est
ergo unam foeminam, coniugem esse plurium
virorum,
quia per hoc omnia praedicta quatuor impediuntur.
Tolletur
enim ex hoc naturalis ordo; non resultabit
inde
pax et concordia, sed magis dissensio et inimicitia;
non
erit debita ibi procreatio filiorum, non tribuetur
filiis
debitum nutrimentum. Quod autem ex hoc
tollatur
naturalis ordo, videre non est difficile. Nam secundum
ordinem
naturalem (ut patet per Philosophum in
Polit.
) semper vir debet esse praeminens, mulier vero
debet
esse subiecta. Rursus secundum ordienm naturalem
in
eisdem operibus nullus aeque per se duobus vel pluribus
potest
esse subiectus: si enim aliqua persona duobus
subiicitur,
hoc non est aeque per se, sed hoc est, quia unus
ad
alium ordinatur. ut si quis subiicitur Proposito et regi,
oportet
Propositum illum ad regem ordinari, et esse (248)
sub
ipso repugnat ergo ordini naturali eundem duobus
esse
subiectum. Quare si mulier debet esse subiecta viro;
ex
quo totam sui corporis potestatem uni viro tribuit, contra
ordinem
naturalem est, ut viro alteri sit subiecta. Nam etsi
idem
potest dominari pluribus ut plures sunt, eundem tamen
obedire
pluribus principantibus ut plures sunt, secundum
naturalem
ordinem esse non potest. Quare et si detestabile
est
plures foeminas coniuges esse unius viri, unam tamen
nubere
simul viris pluribus detestabilius esse debet. Decet
ergo
coniuges omnium civium uno viro esse contentas:
multo
magis tamen hoc decet coniuges Regum et principum,
quia
in eorum coniugio magis quam in alio decet
naturalem
ordinem conservare. Secundo hoc idem investigari
potest
ex ipsa pace et concordia, ad quam coniugium
ordinatur.
nam cum quilibet moleste ferat, si in usu suae rei
delectabilis
impeditur; absque dissensione et discordia
esse
non potest, si una foemina per coniugium pluribus copulareutr
viris.
Dum enim unus illorum in usu rei delectabilis
alterum
impediret, inter eos guerra et inimicitia oriretur.
immo
quilibet illorum virorum contra parentes et consanguineos
uxoris
ad inimicitiam moveretur, eo quod suam
coniugem
alteri viro per coniugium subiecerunt. Ex coniugio
igitur,
quod ordinatur ad pacem et ad amicitiam, lis et discordia
oriretur.
Quare decet coniuges omnium civium uno
viro
esse contentas: tanto tamen hoc magis decet coniuges
Regum
et principum, qunato lis et discordia principantium
est
periculosior, et magis cavenda quam omnium
aliorum.
Tertio hoc idem patet ex generatione prolis, ad
quam
coniugium ordinatur. Impeditur enim ipsa foecunditas
filiorum,
si una foemina pluribus coniungatur viris.
unde
et meretrices conspicimus esse magis speriles, quam
alias
mulieres. Igitur ex parte procreationis filiorum omnino
indecens
est unam foeminam plures habere viros.
Nam
etsi unus masculus potest plures foecundare foeminas:
una
tamen no sic foecundari potest a pluribus (249)
viris,
immo impeditur foecunditas eius ex pluralitate
virorum.
Quare si coniugium principaliter ordinatur
ad
bonum prolis, decet coniuges omnium civium, ne
impediatur
earum foecunditas, uno viro esse contentas.
tanto
tamen hoc magis decet Regum, et principum coniuges,
quanto
in tali coniugio periculosior est sterilis filiorum.
Diligenter
ergo advertere debent singulae mulieres,
quae
suis viris per coniugium copulantur, quanta diligentia
debeant
ad suam pudicitiam observare, et quanto
conatu
fidem suis viris observent: quia si esse non potest,
et
detestabile est etiam per coniugium foemina (vivente
viro
suo) viro alio copulari, magis detestabile est alicui
viro
fornicarie commiscere. Quarto hoc investigare
possumus
ex filiorum debito nutrimento. Nam ex hoc parentes
solicitantur
circa pueros, quia firmiter credunt eos
esse
eorum filios: quicquid ergo impedit certitudinem filiorum,
impedit
ne patres diligenter eis provideant in
haereditate
et in debito nutrimento. Sed si una foemina
pluribus
nubat viris, patres de suis filiis certi esse non poterunt,
quare
non adhibebunt illam diligentiam quam
debent
ut suis filiis debite in nutrimento et in haereditate
provideant.
Detestabile est ergo unam virum plures
habere
uxores: sed detestabilius est unam uxorem plures
habere
viros, quia per hoc magis impeditur certitudo filiorum.
Quare
si decet omnes cives certos esse de suis filiis,
ut
eis diligenter provideant in haereditate et in
nutrimento:
decet coniuges omnium civium
uno
viro esse contentas. tanto tamen hoc
magis
decet coniuges Regum, et
principum,
in quantum incuria
circa
eorum filios periculosior
est,
quam
incuria
aliorum. (250)


HOME > 'moleste' in 'Aegidius_Columna_Romanus, De regimine principum, 2, 10'
Aegidius Columna Romanus, De regimine principum, 2, Quod omnes cives, et maxime reges et principes, una sola uxore debent esse contenti. Cap. IX. <<<     >>> Quod decet omnes cives, et maxime omnes reges et principes non ducere coniuges sibi nimia consanguineitate coniunctas. Cap. XI.
917w 2.7860379219055 s