Agatho_papa_cps2, Epistolae, 1HOME > '������������������������' in 'Agatho_papa, Epistolae, 1'
Agatho papa, Epistolae, ΙΣΟΤΥΠΑ ΤΩΝ ΣΤΑΛΛΕΝΤΩΝ γραμμάτων παρὰ τῆς ἁγίας καὶ οἰκουμενικῆς ἕκτης συνόδου πρὸς Ἀγάθωνα τὸν ἁγιώτατον καὶ μακαριώτατον πάπαν τῆς πρεσβυτέρας Ῥώμης. <<<     >>> EPISTOLA III. Epistola Agathonis et Romanae synodi centum viginti quinque episcoporum, quae fuit velut instructio legatorum, qui missi sunt ad synodum sextam celebrandam. hide dictionary links

EPISTOLA PRIMA AD AUGUSTOS IMPERATORES.[Ex Mansi, ibid.]

(PL 87 1161)

(1161A) Dominis piissimis et serenissimis victoribus ac triumphatoribus, charissimis filiis amatoribus Dei et Domini nostri Iesu Christi Constantino maiori imperatori, Heraclio et Tiberio Augustis, Agatho episcopus servus servorum Dei.

Consideranti mihi humanae vitae diversos angores, et ante Deum qui unus et verus est, cum vehementia fletuum ingementi, ut consolationem animae fluctuanti divinae miserationis impertiret instinctu, et de profundo moeroris et angustiae potentia suae dexterae sublevaret, magnam atque mirabilem cum indesinenti gratiarum actione, serenissimi domini filii, confiteor, consolationis opportunitatem exhibere dignatus est, piissimum tranquillae mansuetudinis vestrae propositum, quod ad stabilitatem divinitus commissae (1161B) reipublicae Christianae eius concessit dignatio, ut imperialis virtus atque clementia de Deo, per quem reges regnant, qui Rex regum et Dominus dominantium est, et curet et quaeret eius immaculatae fidei veritatem, ut ab apostolis atque apostolicis est Patribus tradita, inquirere vigilanter, atque ut vera traditio continet, instantissime desideret in omnibus Ecclesiis obtinere, et ne quemquam tam pia lateret intentio audientium, humanave suspicio perterreret aestimantium potestate nos esse compulsos, et non plena serenitate ad satisfaciendum super evangelicae nostrae fidei praedicatione commonitos divales apices ad apostolicae memoriae Donum pontificem nostrae pusillitatis praedecessorem, cunctis populis ac gentibus per nostrum ministerium (1161C) patefecerunt ac satisfaciunt, quos gratia sancti Spiritus imperialis linguae calamo de puro cordis thesauro dictavit, commonentis, non opprimentis; satisfacientis, non perterrentis; non affligentis, sed exhortantis, et ad ea quae Dei sunt, secundum Deum invitantis, quia et ipse conditor omnium ac redemptor, cum posset in suae divinitatis maiestate in saeculum veniendo, mortales perterrere, humanitate magis inaestimabilis clementiae humiliter ad nostra descendens, quos creavit, dignatus est et redimere: qui et spontaneam de nobis verae de se fidei confessionem exspectat. (1161B) Et quod beatus Petrus apostolorum princeps commonet: Pascite qui in vobis est gregem Christi, non coacte, sed spontanee, secundum Deum exhortantes (I Petr. V) . His itaque, mansuetissimi (1161D) rerum domini, divalibus apicibus animatus, (1164A) et ad spem consolationis de profundis angoribus alleviatus, orsus sum meliori refectus confidentia paulatim, iis quae per mansuetissimae fortitudinis vestrae sacram dudum praecepta sunt, efficaciter promptam obsequentiam exhibere, ut personas quales secundum temporis huius defectum ac servilis provinciae qualitatem poterant inveniri, pro obedientiae satisfactione inquirerem, et cum consilio confamulorum meorum episcoporum, tam de propinqua huius apostolicae sedis synodo, quamque de familiari clero amatores Christiani imperii, et sequenter de religiosis servis Dei, ut ad piissimae tranquillitatis vestrae vestigia properarent, hortarer. Et nisi longus provinciarum ambitus in quibus humilitatis nostrae concilium constitutum est, tanti (1164B) temporis protelationem ingereret, olim hoc, quod vix tandem nunc fieri potuit, studiosa obedientia, noster famulatus impleret. Sed dum de diversis provinciis familiare nobiscum concilium congregatur, et dum personas, quasdam quidem de hac servili vestri serenissimi principatus Romana urbe, vel de proximo dirigere procuramus, quasdam de longe positis provinciis, in quibus verbum Christianae fidei ab apostolicis exiguitatis meae praedecessoribus missi praedicabant, remeare praestolamur, non parvus temporum cursus elapsus est: corporales aegritudines mei famulatus silentio transeam, quibus nec vivere licet, nec libet assiduis aegrimoniis laborantem. Ideoque Christianissimi domini et filii, secundum piissimam iussionem a Deo protegendae mansuetudinis (1164C) vestrae pro obedientia quam debuimus, non pro confidentia eorum scientiae [superabundantis] quos dirigimus, praesentes confamulos nostros, Abundantium, Ioannem, et Ioannem, reverendissimos fratres nostros episcopos, Theodorum et Georgium dilectissimos filios nostros presbyteros, cum dilectissimo filio nostro Ioanne diacono, et Constantino subdiacono sanctae huius spiritualis matris apostolicae sedis, nec non et Theodorum presbyterum legatum sanctae Ravennatis Ecclesiae, et religiosos servos Dei monachos, cum supplici cordis devotione curavimus demandare. Nam apud homines in medio gentium positos, et de labore corporis quotidianum victum cum summa haesitatione conquirentes, quomodo ad plenum poterit inveniri Scripturarum (1164D) scientia, nisi quod quae regulariter a sanctis atque apostolicis praedecessoribus, et venerabilibus quinque conciliis definita sunt, cum simplicitate cordis et sine ambiguitate a Patribus traditae fidei conservamus, unum ac praecipuum bonum habere semper optantes atque studentes, ut nihil de eis quae regulariter definita sunt minuatur, nihil mutetur vel augeatur, sed eadem et verbis et sensibus illibata custodiantur? Quibus portitoribus et testimonia aliquorum sanctorum Patrum, quos haec apostolica Christi Ecclesia suscipit, cum eorum libris tradidimus, ut facultatem suggerendi a benignissimo vestrae Christianitatis imperio consecuti, ex his duntaxat satisfacere studeant, dum imperialis mansuetudo (1165A) praeceperit quid haec spiritalis mater eorum ac a Deo propagati imperii apostolica Christi Ecclesia credat et praedicet, non per eloquentiam saecularem, quae nec suppetit idiotis hominibus, sed per sinceritatem apostolicae fidei, in qua et ab incunabulis edocti usque in finem propagatori vestri Christiani imperii, coeli Domino, omnes nobiscum deprecamur servire atque obedire. Licentiam proinde eis sive auctoritatem dedimus apud tranquillissimum vestrum imperium, dum iusserit eius clementia simpliciter satisfaciendi, in quantum eis duntaxat iniunctum est, ut nihil profecto praesumant augere, minuere vel mutare, sed traditionem huius apostolicae sedis, ut a praedecessoribus apostolicis pontificibus instituta est, sinceriter enarrare. Pro quibus flexo mentis (1165B) poplite, suppliciter vestram ad mansuetudinem semper intentam clementiam deprecamur, ut iuxta benignissimam atque augustissimam imperialis sacrae promissionem, acceptione eos dignos efficiat Christo imitabilis vestra tranquillitas, atque placabiles auditus eorum humillimis suggestionibus accommodare dignetur. Sic aures Dei omnipotentis suis precibus ad exaudiendum inveniat vestra mansuetissima pietas reseratas, illaesosque tam in rectitudine nostrae apostolicae fidei, quamque corporum sospitate in propriis restituere iubeat; sic restituat superna Maiestas per fortissimos atque invictissimos labores vestrae a Deo corroboratae clementiae sub benigni vestri principatus regimine totam Christianam rempublicam, et fortissimis vestris sceptris adversas (1165C) subigat nationes, ut ex hoc omni animae atque omnibus gentibus satisfiat, quia quod per augustissimos apices de immunitate atque illaesione euntium, Deo sibi aspirante, polliceri dignata est, adimplevit in omnibus. Non enim nobis eorum scientia confidentiam dedit, ut ad pia vestra vestigia eos auderemus dirigere; sed hoc imperialis vestra benignitas clementer iubens hortata est, et nostra pusillitas, quod iussum est, obsequenter implevit. Ut autem vestrae divinitus instructae pietati, quid apostolicae nostrae fidei vigor contineat, breviter intimemus, quam percepimus per apostolicam apostolicorumque pontificum traditionem, et sanctarum quinque generalium synodorum, per quas fundamenta catholicae (1165D) Christi Ecclesiae firmata atque stabilita sunt; hic igitur status est evangelicae atque apostolicae fidei regularisque traditio, ut confitentes sanctam et inseparabilem Trinitatem, id est, Patrem et Filium et sanctum Spiritum, unius esse deitatis, unius naturae et substantiae sive essentiae, unius eam praedicemus et naturalis voluntatis, virtutis, operationis, dominationis, maiestatis, potestatis et gloriae. Et quidquid de eadem sancta Trinitate essentialiter dicitur, singulari numero, tanquam de una natura trium consubstantialium personarum, comprehendamus regulari ratione hoc instituti. Cum vero de uno earumdem trium personarum ipsius sanctae Trinitatis, Filio Dei, Deo Verbo, et de mysterio adorandae eius secundum carnem dispensationis confitemur, (1168A) omnia duplicia unius eiusdemque Domini Salvatoris nostri Iesu Christi secundum evangelicam traditionem asserimus, id est, duas eius naturas praedicamus, divinam scilicet et humanam, ex quibus et in quibus etiam post admirabilem atque inseparabilem unitionem subsistit. Et unamquamque eius naturam, proprietatem naturalem habere confitemur, et habere divinam omnia quae divina sunt, absque ullo peccato. Et utrasque unius eiusdem Dei Verbi incarnati, id est, humanati, inconfuse, inseparabiliter, immutabiliter esse cognoscimus, sola intelligentia quae unitas sunt discernente, propter confusionis duntaxat errorem. Aequaliter enim et divisionis, et commistionis detestamur blasphemiam. Cum duas autem naturas duasque naturales voluntates, et duas (1168B) naturales operationes confitemur in uno Domino nostro Iesu Christo, non contrarias eas, nec adversas ad alterutrum dicimus (sicut a via veritatis errantes, apostolicam traditionem accusant, absit haec impietas a fidelium cordibus), nec tanquam separatas [per se separatas] in duabus personis, vel subsistentiis, sed duas dicimus eumdemque Dominum nostrum Iesum Christum, sicut naturas, ita et naturales in se voluntates et operationes habere, divinam scilicet et humanam: divinam quidem voluntatem et operationem, habere ex aeterno cum coessentiali Patre communem: humanam, temporaliter ex nobis cum nostra natura susceptam. Haec est apostolica atque evangelica traditio, quam tenet spiritalis vestri felicissimi imperii mater apostolica Christi Ecclesia. Haec (1168C) est mera confessio pietatis. Haec est Christianae religionis vera atque immaculata professio, quam non humana adinvenit versutia, sed Spiritus sanctus per apostolorum principes docuit. Haec est firma et irreprehensibilis sanctorum apostolorum doctrina, cuius sincerae pietatis integritas quoadusque libere praedicatur, in republica Christiana vestrae tranquillitatis imperium tuetur stabilitur, et exsultat [tuebitur, stabiliet; et exsultans], et felix (ut perfecte confidimus) demonstrabit. Credite humillimo mihi, Christianissimi domini filii, quia pro stabilitate et exsultatione eius, has cum fletibus preces effundo. Et haec (licet indignus et exiguus) sinceriter diligendo [dirigendo], praesumo consulere, quia vestra a Deo (1168D) concedenda victoria nostra salus est, vestrae tranquillitatis felicitas nostra laetitia est, vestrae mansuetudinis sospitas nostrae parvitatis securitas est. Et ideo cum corde contrito et profluentibus lacrymis, mente prostratus exoro, porrigere dignemini clementissimam dexteram apostolicae doctrinae, quam cooperator piorum laborum vestrorum beatus Petrus apostolus tradidit, ut non sub modio condatur, sed tuba clarius in toto orbe praedicetur: quia eius vera confessio a Patre de coelis est revelata, pro qua a Domino omnium beatus esse pronuntiatus est (1169A) Petrus: qui et spirituales oves Ecclesiae ab ipso Redemptore omnium, terna commendatione pascendas suscepit; cuius annitente praesidio, haec apostolica eius Ecclesia nunquam a via veritatis in qualibet erroris parte deflexa est, cuius auctoritatem, utpote apostolorum omnium principis, semper omnis catholica Christi Ecclesia, et universales synodi fideliter amplectentes, in cunctis secutae sunt, omnesque venerabiles Patres apostolicam eius doctrinam amplexi, per quam et probatissima Ecclesiae Christi luminaria claruerunt: et sancti quidem doctores orthodoxi venerati atque secuti sunt, haeretici autem falsis criminationibus ac derogationum odiis insecuti. Haec est apostolorum Christi viva traditio, quam ubique eius tenet Ecclesia, quae praecipue diligenda (1169B) atque fovenda, et fiducialiter praedicanda est, quae per veridicam confessionem Deo conciliat, quae et Christo Domino commendabilem facit, quae clementiae vestrae Christianum conservat imperium, quae a coeli Domino largas victorias vestrae piissimae fortitudini confert, quae comitatur in praeliis, et expugnat adversos; quae vestrum a Deo propagatum imperium ubique ut murus inexpugnabilis protegat [protegit], quae terrorem in contrarias nationes immittat, et ira divina percellat, quae et in bellis triumphales palmas de hostium deiectione atque subiectione coelitus tribuat, et in pace securum et hilarem vestrum fidelissimum principatum semper custodiat. Haec est enim verae fidei regula, quam et in prosperis, et in adversis vivaciter tenuit ac defendit haec spiritalis (1169C) mater vestri tranquillissimi imperii, apostolica Christi Ecclesia: quae per Dei omnipotentis gratiam a tramite apostolicae traditionis nunquam errasse probabitur, nec haereticis novitatibus depravata succubuit, sed ut ab exordio fidei Christianae, percepit ab auctoribus suis apostolorum Christi principibus, illibata fine tenus permanet, secundum ipsius Domini Salvatoris divinam pollicitationem, quam suorum discipulorum principi in sacris Evangeliis fatus est: Petre, Petre, inquiens, ecce Satan expetivit ut cribraret vos, sicut qui cribrat triticum; ego autem pro te rogavi, ut non deficiat fides tua. Et tu aliquando conversus, confirma fratres tuos (Luc. XXII) . Consideret itaque vestra tranquilla clementia, quoniam Dominus (1169D) et Salvator omnium, cuius fides est, qui fidem Petri non defecturam promisit, confirmare eum fratres suos admonuit, quod apostolicos pontifices, meae exiguitatis praedecessores, confidenter fecisse semper, cunctis est cognitum: quorum et pusillitas mea, licet impar et minima, pro suscepto tamen divina dignatione ministerio, pedisequa cupit existere. Vae enim mihi erit, si veritatem Domini mei, quam illi sinceriter praedicarunt, praedicare neglexero. Vae mihi erit, si silentio texero veritatem, quam erogare nummulariis iussus sum, id est, Christianum populum imbuere et docere. Quid dicam in ipsius Christi futuro examine, si hic (quod absit) praedicare eius sermonum veritatem confundor? Quid de meipso, quid de commissis animabus satisfaciam, (1172A) dum de officio suscepto rationem districtam exegerit? Quis igitur, clementissimi atque piissimi domini et filii (quod tremens et consternatus spiritu dico) non provocetur illa admirabili pollicitatione, quae fidelibus repromittit: Qui me confessus fuerit coram hominibus, inquiens, confitebor et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est (Matth. XX; Luc. XII) ? Et quem infidelium saltem non perterreat illa severissima comminatio, qua indignaturum se protestatur, et asserit, inquiens: Qui me negaverit coram hominibus, negabo et ego eum coram Patre meo, qui in coelis est? Unde et beatus Paulus apostolus gentium commonet et dicit: Sed licet nos, aut angelus de coelo evangelizet vobis praeter quod evangelizavimus vobis, anathema sit. Ubi itaque talis imminet depravantibus, (1172B) vel tacentibus veritatem poena supplicii, quomodo non est fugienda de fidei Dominicae veritate subtractio? Unde et apostolicae memoriae meae parvitatis praedecessores, dominicis doctrinis instructi, ex quo novitatem haereticam in Christi immaculatam Ecclesiam Constantinopolitanae Ecclesiae praesules introducere conabantur, nunquam neglexerunt eos hortari, atque obsecrando commonere, ut a pravi dogmatis haeretico errore, saltem tacendo desisterent, ne ex hoc exordium dissidii in unitate Ecclesiae facerent, unam voluntatem, unamque operationem duarum naturarum asserentes in uno Domino nostro Iesu Christo: quod Ariani et Apollinaristae, Eutychianistae, Timotheani, Acephali, Theodosiani et Gaianitae, et omnis omnino haereticus furor, sive (1172C) confundentium, seu dividentium Incarnationis Christi mysterium, docuit. Confundentes quidem sanctae Incarnationis mysterium, eo quod deitatis et humanitatis Christi unam naturam dicant, unam eum, sicut unius, voluntatem et operationem personalem habere contendunt. Dividentes autem inseparabilem unitionem duas naturas, quas Salvatorem habere cognoscunt, non per unitionem, quae secundum subsistentiam facta cognoscitur, uniunt: sed blasphemantes, per affectum voluntatis, tanquam duas subsistentias, id est, duos quosdam, per concordiam iungunt. Porro apostolica Christi Ecclesia, spiritalis mater a Deo fundati vestri imperii, et unum Dominum nostrum Iesum Christum confitetur ex duabus et in duabus existentem naturis, et duas eius naturas, (1172D) divinam scilicet et humanam, etiam post inseparabilem unitionem inconfusas, in eo esse defendit, et ex proprietatibus naturalibus unamquamque harum Christi naturarum perfectam esse cognoscit, et quidquid ad proprietates naturarum pertinet, duplicia omnia confitetur, quia ipse idem Dominus noster Iesus Christus, et Deus perfectus est, et homo perfectus est, ex duabus, et in duabus naturis: et post admirabilem Incarnationem existens, nec deitas eius sine humanitate, nec humanitas eius sine deitate potest intelligi. Consequenter itaque, iuxta regulam sanctae catholicae atque apostolicae Christi Ecclesiae, duas etiam naturales voluntates in eo, et duas naturales operationes esse confitetur et praedicat. Nam si personalem (1173A) quisquam intelligat voluntatem, dum tres personae in sancta Trinitate dicuntur, necesse est, ut et tres voluntates personales, et tres personales operationes (quod absurdum est et nimis profanum) dicerentur. Sin autem, quod fidei Christianae veritas continet, naturalis voluntas est, ubi una haec natura dicitur sanctae et inseparabilis Trinitatis, consequenter et una naturalis voluntas, et una naturalis operatio intelligenda est. Ubi vero in una persona Domini nostri Iesu Christi mediatoris Dei et hominum, duas naturas (id est, divinam et humanam) confitemur, in quibus et post admirabilem adunationem consistit, sicut duas unius eiusdemque naturas, ita et duas naturales voluntates, duasque naturales operationes eius regulariter confitemur. Ut autem huius (1173B) veridicae confessionis intelligentia ex Veteris Novique Testamenti a Deo inspirata doctrina, pietatis vestrae mentibus clareat (plus enim et incomparabiliter vestra poterit clementia sensum sanctarum Scripturarum penetrare, quam nostra pusillitas verbis defluentibus explanare), ipse Dominus noster Iesus Christus, qui verus et perfectus Deus, verus et perfectus homo est, in sacris suis Evangeliis protestatur in aliquibus humana, in aliquibus divina, et simul utraque in aliis de se patefaciens, ut se verum Deum, verumque hominem credere ac praedicare fideles suos instrueret. Orat quidem ad Patrem ut homo, ut calicem passionis transageret, quia in eo nostrae humanitatis natura absque solo peccato perfecta est: Pater, inquiens, si possibile (1173C) est, transeat a me calix iste; verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI) . Et in alio loco: Non mea voluntas, sed tua fiat (Marc. XII; Luc. XXII) . Cuius testimonii sensum si a sanctis et probabilibus Patribus explanatum, cognoscere cupimus, et, quid mea voluntas, quid tua significet, veraciter intelligere, beatus Ambrosius in secundo libro ad beatae memoriae Gratianum Augustum his verbis de hoc loco nos intelligere commonet, inquiens: « Suscipit ergo voluntatem meam, suscipit tristitiam meam, confidenter tristitiam nomino, quia crucem praedico, mea est voluntas, quam suam dixit, quia ut homo suscepit tristitiam meam, ut homo locutus est, et ideo ait: Non, sicut ego volo, sed sicut tu vis. Mea est tristitia, quam meo suscepit affectu (Ambrosius. (1173D) lib. II, c. 3, de Fide, ad Gratianum) . » Ecce claret, piissimi principum, quod hic sanctus Pater, verbum ipsum quod Dominus orans protulit: Non quod ego volo, ad humanitatem eius pertinere consignat, per quam et obediens secundum doctrinam beati Pauli, apostoli gentium, dicitur usque ad mortem, mortem autem crucis (Philip. II) . Unde et obediens parentibus intimatur (Luc. II) , quandoquidem obedientiam eius voluntarium non secundum divinitatem, qua omnium dominatur, pium est intelligere, sed secundum humanitatem, qua sponte se parentibus subdidit. Quod et sanctus Lucas evangelista similiter commemorat, eumdem Dominum nostrum Iesum Christum secundum humanitatem ornantem ad Patrem (1176A) introducens, et asserens: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, verumtamen non mea voluntas, sed tua fiat (Luc. XXII) . Quem locum confessor Christi Athanasius antistes Alexandrinae Ecclesiae, in libro adversus Apollinarium haereticum de Trinitate et Incarnatione, etiam duali numero comprehendens sic explanat et quando dicit: Pater, si possibile est, transeat a me calix iste, et tamen non mea, sed tua voluntas fiat (Matth. XXVI) ; et iterum: Spiritus promptus, caro autem infirma; duas voluntates hic ostendit, et unam quidem humanam, quae est carnis, aliam autem divinam. Quoniam humana propter infirmitatem carnis refugiebat passionem, divina autem eius prompta; qua explanatione quid verius poterit [potest] intimari? Quomodo enim (1176B) non in eo duae voluntates, id est, divina et humana fideliter agnoscuntur, in quo duae naturae etiam post inseparabilem adunationem synodali praeconio praedicantur? Nam et Ioannes, qui super pectus Domini recubuit, dilectus discipulus, eamdem continentiam his explanat verbis: Quia descendi de coelo, ut non faciam voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me, Patris (Ioan. XII, XXII) . Et iterum: Haec est voluntas eius qui me misit, ut omne quod dedit mihi, non perdam ex eo quidquam, sed ut resuscitem illud in novissimo die (Ioan. VI) . Item eumdem Dominum introducit cum Iudaeis disputantem, atque dicentem inter caetera: Quia non quaero voluntatem meam, sed voluntatem eius qui misit me (Ibid.) . Cuius divini sermonis intentum beatus Augustinus praestantissimus (1176C) doctor ita adversum Maximinum Arianum disserit, et dicit (Lib. III, cap. 20) : « Ubi autem dixit Filius Patri: Verum non quod ego volo, sed quod tu vis, quid te adiuvat, quod tua verba subiungis, et dicis: Ostendit vere suam voluntatem subiectam suo genitori, quasi nos negemus hominis voluntatem voluntati Dei esse debere subiectam? Nam ex natura hominis hoc dixisse Dominum, cito videt, qui locum ipsum sancti Evangelii paulo attentius intuetur. Ibi enim dixit: Tristis est anima mea usque ad mortem (Matth. XXVI) . Nunquid ex natura unici Verbi possit hoc dici? Sed homo, qui putas gemere naturam Spiritus sancti, cur non etiam naturam Verbi Dei unigeniti tristem dicas esse potuisse? Ille tamen ne quid tale diceretur, non ait: Tristis sum; quamvis etiam (1176D) si hoc dixisset, non nisi ex natura hominis oportuisset intelligi: sed ait: Tristis est anima mea, quam sicut homo utique habebat humanam, quanquam et in hoc quod ait: Non quod ego volo, aliud se ostendit voluisse, quam Pater, quod nisi humano corde non posset, cum infirmitatem nostram in suum non divinum, sed humanum transfiguraret affectum. Homine quippe non assumpto, nullo modo Patri diceret unicum Verbum: Non quod ego volo. Nunquam enim posset immutabilis illa natura quidquam aliud velle, quam Pater. Haec si distingueretis, Ariani, haeretici non essetis. » Per quam disputationem hic venerabilis Pater demonstrat, quia et cum dicit Dominus, suam, humanitatis suae significat voluntatem; (1177A) et cum dicit non facere voluntatem suam, admonet nos, non nostram quaerere principaliter voluntatem, sed per obedientiam, nostram voluntatem divinae subiicere voluntati. Unde patefacit quia et humanam habuit voluntatem, per quam obediit Patri, et immaculatam ab omni peccato eamdem humanam voluntatem, utpote verus Deus et homo, hanc in semetipso habuit [habuit et probavit]. Quod et sanctus Ambrosius in explanatione sancti Lucae evangelistae sic disserit (Lib. XIX, sup. Luc. XXII) : Suam ad hominem retulit; Patris, ad divinitatem. Voluntas enim hominis, temporalis; voluntas divinitatis aeterna. Haec spiritalis Pater commemorans, astruit qualem voluntatem ex aeterno cum Patre et Spiritu sancto Filius communem naturaliter habet, qualemve (1177B) temporaliter per assumptam humanitatem idem ipse in sua persona suscepit. Quod et apostolicae memoriae sanctus Leo in epistola ad Leonem Augustum explanat, unicuique formae, id est naturae, quae in Christo sunt, discreta consideratione, quae in Scripturis de eo referuntur, assignans; et hoc, quod suam Dominus dixit voluntatem, ad humanitatem eius pertinere demonstrans, sic dicit: Secundum quidem formam servi, non venit facere voluntatem suam, sed eius qui misit eum. Ecce enim hic apostolicus Pater, ad formam servi eumdem Domini nostri sermonem congrue nos docuit intelligere, Praeterea: quomodo pie poterunt intelligi diversa super hoc sanctarum testimonia Scripturarum, quae nunc quidem ex natura humanitatis, nunc autem ex divinitate unius eiusdemque (1177C) Domini nostri Iesu Christi veri Dei et hominis astruuntur? et modo Scriptura commemorat: Omnia quaecunque voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV) . Itemque: Sicut Pater suscitat mortuos et vivificat, sic et Filius quos vult vivificat (Ioan. V) . Et leproso dicit: Volo, mundare (Matth. VIII) . Et: Nemo potest cognoscere Patrem, nisi Filius, et cui voluerit Filius revelare. Itemque quaedam de humana eius voluntate, Evangelii sacramenta commemorant, cum dicunt eum super mare ambulantem (Matth. XIV) velle, ut vere hominem, suos transire discipulos. Et dum cum discipulis per Galilaeam transiret, noluit ut aliquis cognosceret. Et ut homo dicit: Meus cibus est, ut faciam voluntatem eius qui (1177D) me misit. Et nolebat per Iudaeam ambulare, quia quaerebant eum Iudaei interficere (Ioan. IV, VI) . Et iterum: Surgens venit in partes Tyri, et ingressus in domum, noluit aliquem scire, et non potuit latere (Marc. VII) : Ergone ille omnium conditor ac redemptor, de quo dicitur: Omnia quae voluit Dominus, fecit in coelo et in terra (Psal. CXXXIV) ; cuius velle hoc est, quod posse; cuius nutui coelestes cum terrore deserviunt potestates, in terris latere volens, non potuit, qui per divinam maiestatem ex aeterno cum Patre in coelestibus dominatur arcanis, et in manu eius fines terrae sunt, nisi hoc ad humanam eius voluntatem, quam temporaliter dignatus est assumere, redigatur? Quanto ergo errore, talia non discernens, involvitur, ut dicat una eademque voluntate et omnia in coelo (1180A) et in terra, quae voluit, Dominum posse, et eadem iterum voluntate in domo vili volentem latere non posse, secundum evangelica testimonia? Sed si ad dispensationem humanitas eius, per quam humilitatem nostram assumpsit, redigitur, omnia quaecunque divina eius maiestate minora sunt, ad humanitatem ipsius pertinere cognoscuntur, quam perfecte suscepit absque ullo peccato, ut hanc etiam perfecte salvaret. Quod enim ab eo non susceptum est, nec salvatum secundum quod nos constantissimus praedicator veritatis Gregorius Nazianzenus praesul instituit (In epist. 1 ad Cledonium) . Itaque si ab eo humana voluntas, sicut et natura, suscepta est, et salvata est, et quod a susceptore salvatum est, non ei poterat esse contrarium. Nihil enim sibi contrarium (1180B) Creator omnium condidit, vel per mysterium Incarnationis assumpsit. Et hymnidicus David personam Domini nostri Iesu Christi in Psalmis introducens, pronuntiat: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus volui (Psal. XXXIX) . Itemque: Voluntarie sacrificabo tibi (Psal. LIII) . Nunquid secundum deitatem alia est voluntas Patris, quam Filii [Filius], aut aliud vult Filius, quam Pater? Si igitur unum volunt, et nulla est in sancta Trinitate differentia voluntatis, quomodo intelligendum est quod Propheta de eius persona testatur: Ut faciam voluntatem tuam, Deus meus, volui (Psal. XXXIX) , nisi fideliter intelligatur de immaculata eius humanitatis voluntate dixisse? Unde et sequitur: Legem tuam in medio cordis mei. Nullus enim est qui ambigat quod idem psalmus in (1180C) persona Christi a Propheta praedicatus est. Quod et apostolus Paulus in Epistola ad Philippenses, si fidem plenam quisquam intendere velit, annuntiat, de eodem Domino nostro Iesu Christo sic inquiens: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se aequalem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens, in similitudinem hominum factus, et habitu inventus ut homo; humiliavit semetipsum, factus obediens usque ad mortem, mortem autem crucis. Ecce hic verissimus praeco, et formarum (id est, naturarum) Christi differentiam docet, et obedientiam usque ad mortem humanae formae prudenter assignat. Nam quis in tantum a luce veritatis abscessit, ut secundum divinitatis suae voluntatem praesumat dicere Dominum nostrum Iesum Christum Patri obedisse, cui (1180D) est aequalis in omnibus, et hoc vult in omnibus et ipse quod Pater? aut quis non intelligat obedientiam humanae magis competere voluntati, in qua nullum habuit omnino peccatum. Nec diceretur obediens usque ad mortem, nisi humanam in se susciperet voluntatem, sicut animam rationalem, carnemque cum omnibus suis proprietatibus humanatus assumpsit. Praeterea, ut clareat vestrae piissimae benignitati quod naturalis est humana voluntas, et qui voluntatem humanam in Christo abnegat, absque solo peccato, eum nec habere humanam animam confitetur, veritatis prudentissimus praedicator beatus Augustinus in quinto volumine disputationis adversus Iulianum Pelagianistam (Cap. 40, 42 et seqq.) . (1181A) quid sit voluntas, his definit verbis: Motus animi quid est, nisi motus naturae? Animus enim sine dubitatione natura est; proinde voluntas motus est naturae, quoniam motus est animi. Ecce per huius prudentissimi Patris definitionem, quid sit humana voluntas, monstratum est quia animi motus est. Item in eodem: Veritas autem dicit, quamdiu est voluntas ulla, a natura non potest separari: Et rursus in eodem volumine: Et aliunde est voluntas, et esse non cognoscitur: et si eius origo quaerenda non est, non ideo quaerenda non est, quod voluntas aliunde non est, sed quia manifestum est unde sit. Ab illo enim est voluntas, cuius est voluntas: ab angelo scilicet voluntas angeli, ab homine hominis, a Deo Dei. Et si operatur Deus in homine voluntatem (1181B) bonam, id agit, ut oriatur ab illo bona voluntas, cuius est voluntas. Et iterum: Cur ego negas, inquit, clausis oculis res apertas, de natura hominis exoriri hominis voluntatem? Itemque: Ipse animi motus, cogente nullo, voluntas est: quapropter hoc est dicere, voluntas existit de animi motu, quod voluntas existit de voluntate. Et iterum: Itane vero, Iuliane, ex homine hominis voluntas non oritur; cum homo bonum opus Dei sit? Postremo, potuitne ascendere in cor tuum, exoriri quidem hominis voluntatem, sed non de libero eius arbitrio? Dic ergo, unde, si non de natura, id est, non de ipso homine? Quibus testimoniis claret, unamquamque earum, quas hic spiritalis Pater dinumeravit naturas, (1181C) propriam naturalem habere, et unicuique assignari debere voluntatem. Neque enim poterit angelica natura divinam habere voluntatem aut humanam, neque humana natura voluntatem Dei, vel angeli: sicut nec alterius, quam est, quidquam naturam habere poterit vel motum, nisi quod est naturaliter, aut creatum est. Cum haec ita veritas habeat, certissime claret quod in Domino nostro Iesu Christo duas, id est, Dei et hominis, naturas sive substantias confitentes in unam eius convenisse subsistentiam sive personam, necesse est, et duas nos naturales in eo fateri voluntates, divinam scilicet et humanam; quia neque divinitatem eius quantum ad naturae rationem pertinet, humanam habuisse voluntatem dicendum est: neque humanitatem eius, (1181D) divinam habuisse naturaliter voluntatem, credendum est: neque rursum aliquam ex eisdem duabus Christi substantiis absque naturali voluntate exstitisse fatendum: cum et humana per omnipotentiam divinitatis eius sublimata sit, et divina per humanitatem eius hominibus reserata. Reddere itaque necesse est, quae divina sunt, eidem ut Deo: quae humana sunt, eidem ut homini: et utraque per subsistentialem adunationem unius eiusdemque Domini nostri Iesu Christi, veraciter cognoscenda. Quod verissima definitio sancti Chalcedonensis concilii (Act. V) commonet, asserens: Sequentes igitur sanctos Patres, unum eumdemque confiteri Filium et Dominum nostrum Iesum Christum, consonanter (1184A) omnes nos docemus, eumdem perfectum in deitate, eumdem perfectum in humanitate, Deum vere et hominem vere, eumdem ex anima rationali et corpore, consubstantialem Patri secundum deitatem, et consubstantialem nobis eumdem secundum humanitatem, per omnia nobis similem absque peccato, ante saecula quidem de Patre genitum secundum deitatem, in novissimis autem diebus eumdem propter nos, et propter salutem nostram ex Maria virgine Dei genitrice secundum humanitatem: unum eumdemque Christum Filium Dei unigenitum, in duabus naturis inconfuse, immutabiliter, indivise, inseparabiliter cognoscendum, nusquam sublata naturarum differentia propter unionem, magisque salva proprietate utriusque naturae, et in unam personam (1184B) atque subsistentiam concurrentes, non in duas personas partitum atque divisum, sed unum et eumdem Filium unigenitum Deum Verbum Dominum Iesum Christum. Hoc idem etiam sancta synodus quae sub augustae memoriae Iustiniano principe in Constantinopoli congregata est, in septimo definitionum capitulo praedicat: Si quis in duabus naturis, dicens, in deitate videlicet et humanitate, unum Dominum nostrum Iesum Christum cognosci non confitetur: ut per hoc significet differentiam naturarum, ex quibus inconfusa et ineffabilis unitas facta est, neque Verbo in naturam carnis transfigurato, neque carne in Verbi naturam translata (manet enim utraque quod est secundum naturam, etiam post factam unitionem secundum subsistentiam), (1184C) sed in divisione per partem huiusmodi suscipit vocem in mysterio Christi, aut numerum naturarum confitens in uno eodemque Domino nostro Iesu Christo, Deo Verbo incarnato, non tantummodo contemplatione differentiam earum accipit, ex quibus et compositum est, non interemptam propter unitionem (unus enim ex utrisque et per unum utraque), sed propterea numero utitur tanquam divisas propriae subsistentiae consistentes naturaliter [divisae sunt, et propriis subsistentiis conf. naturae], talis anathema sit. Propterea, quae nos hae venerabiles synodi commonent, fideliter necesse est custodire, ut nusquam differentiam naturarum propter unitionem adimamus, sed salva proprietate utriusque naturae, unum Christum Deum verum ac (1184D) perfectum et eumdem hominem verum atque perfectum confiteamur. Quocirca, si in nullo differentia naturarum Domini nostri Iesu Christi sublata est, necesse est ut in omnibus proprietatibus eamdem differentiam conservemus. Qui enim in nullo adimendam differentiam docuit, in omnibus hanc servari debere commonuit. Ubi autem una voluntas et operatio ab haereticis haereticorumque sequacibus dicitur, qualis in ea differentia cognoscitur? vel ubi secundum hanc sanctam synodum differentia conservatur? dum, si una in eo voluntas (quod absurdum est) asseritur, necesse est eos qui hoc asserunt aut divinam eam dicere, aut humanam, aut ex utrisque compositam, commistam atque confusam, (1185A) aut (ut haeretici omnes asseverant) Christum unam habere voluntatem et operationem, tanquam de una (ut perhibent ipsi) eius natura composita procedentem. Et perit in hoc procul dubio differentia naturalis, quam sanctae synodi, etiam post admirabilem unitionem, nobis in omnibus conservandam sanxerunt. Quia et si unum Christum, unamque eius personam ac subsistentiam, propter unitionem videlicet naturarum, quae facta est secundum subsistentiam, docuerunt, differentiam tamen ipsarum, quae in eo unitae sunt, naturarum, post admirabilem adunationem, usque ad intelligentiae contemplationem nos cognoscere ac praedicare tradiderunt. Si itaque proprietates naturarum in uno eodemque Domino nostro Iesu Christo propter (1185B) differentiam conservantur: et differentiam quoque naturalium eius voluntatum et naturalium operationum plena fide nos congruit confiteri, ut eorum doctrinae pedisequi in omnibus approbemur, et nihil haereticae novitatis in Christi Ecclesiam admittamus. Licet enim numerosa etiam aliorum sanctorum Patrum existant volumina, parva [pauca] tamen testimonia de libris qui in Graeco sunt, propter fastidium, in hac humillima suggestione subneximus.

Sancti Gregorii Theologi ex secundo libro de Filio. (1185C)

Septimum dicatur descendisse de coelo Filium, non ut faciat voluntatem suam, sed voluntatem eius qui misit eum (Ioan. VI) . Si ergo non ab eodem qui descendit haec dicta fuissent, dixissemus utique tanquam ab homine formari verbum, non illo qui in Salvatore intelligitur: illius enim velle nec contrarium est Deo, cum deificatum sit totum.

Sancti Gregorii Nysseni lib. II contra Eunomium. (1185C)

Quomodo Dominus mundum sibi reconcilians, distribuebat animae corporique beneficium, quod ab eo (1188A) fiebat hominibus, volens quidem per animam, tangens autem per corpus? (1185C)

Eiusdem de libro contra Apollinarem. (1188A)

Huiusmodi autem sermonis haesitationi una erit consolatio, vera mysterii confessio: quoniam formidare quidem in passione, humanae fragilitatis est, iuxta quod Dominus ait, spiritum promptum esse dicens, carnem autem infirmam (Matth. XXVI) : suscipere autem ex dispensatione passionem, divinae voluntatis atque virtutis est. Quoniam igitur altera humana voluntas et divina altera est, loquitur quidem ut homo, quod infirmitati carnis congruit, qui nostras passiones suscepit; producit autem secundam vocem, excelsam, et Deo dignam voluntatem confirmari potius quam humanam, propter salutem hominum (1188B) volens. Qui enim dixit: Non mea voluntas, humanam praesenti sermone significavit: addens autem, tuam, ostendit cognationem, cuius divinitatis nulla est differentia propter unitatem naturae.

Sancti Ioannis episcopi Constantinopolitani ex sermone ad eos qui ad missas non occurrerunt; et de consubstantiali.

Si igitur Patris et Filii una voluntas est, quomodo hic dicit: Verumtamen non sicut ego volo, sed sicut tu vis (Matth. XXVI; Luc. XXII) . Si enim in divinitate, quod dictum est, sit hoc, aliqua contradictio erit, et multa absurda ex eo nascuntur. Si autem de carne, habent rationem quae dicta sunt, et nullum ex hoc erit scandalum. Nec enim, nolle mori carnem, reprehensio (1188C) est, quoniam hoc naturae est: ipse autem, quae naturae sunt, omnia absque peccato ostendit, et cum multa abundantia, ut etiam haereticorum obturet ora. Quando ergo dicit: Si potest fieri, transeat a me calix iste, et: Non sicut ego volo, sed sicut tu, nihil aliud ostendit, nisi quia carnem vere indutus est timentem mortem; mortem enim timere, et dubitare, et anxiari, illius est

Sancti Cyrilli episcopi Alexandriae, de libro Thesaurorum.

(Lib. X, c. 3) . Quando videtur timens mortem, et dicens: Si potest fieri, transeat a me calix iste, considera iterum quoniam formidans mortem, caro docebatur a Deo Verbo gestata, hoc deinceps minime pati. Dicebat enim ad Patrem: Non sicut ego volo, (1188D) sed sicut tu. Et non quidem timebat ipse mortem, secundum quod Verbum est et Deus, sed usque ad finem dispensationem perficere properabat: haec enim erat Patris voluntas. Habet autem et nolle mori, eo quod mortem caro recusabat naturaliter. Ex quibus veridicis testimoniis similiter demonstratur, duas in uno eodemque Domino nostro Iesu Christo naturales voluntates praedicasse, divinam videlicet et humanam, hos venerabiles Patres. Cum enim dicit sanctus Gregorius Nazianzenus, illius enim velle, qui in Salvatore intelligitur, hominis ostendit humanam Salvatoris voluntatem per ipsam unitionem ad Verbum, deificatam fuisse, et ideo non esse contrariam Deo. Itemque demonstrat quia et humanam, licet deificatam, (1189A) habuit voluntatem; et idem ipse (sicut in sequentibus docet) habuit et divinam, unam eamdemque cum Patre. Si ergo et divinam et deificatam habuit, duas utique habuit voluntates. Quod enim natura divinum est, deificari non indiget: quod vero deificatur, non est profecto natura divinum. Et dum dicit sanctus Gregorius Nyssenus magnus episcopus, veram esse mysterii confessionem, alteram debere intelligi humanam voluntatem et alteram divinam in Christo, quid intelligi commonet, alteram dicendo voluntatem, et alteram, nisi duas manifestissime voluntates? Itemque cum S. Ioannes praesul egregius docet unam quidem secundum divinitatem Patris et Filii intelligi voluntatem, et eumdem iterum Dominum Iesum Christum Filium Dei velle dicit ut hominem, (1189B) et secundum carnem, rationabiliter et sine scandalo dictum debere cognosci, quod nollet mori, idcirco quod humanae sit naturae irreprehensibiliter hoc volentis: clarum est quod et ipse duas naturales in Christo praedicet voluntates: divinam, quae una est Patris et Filii; humanam, quae affectum vivendi naturaliter gerit. Et cum constantissimus orthodoxae fidei praedicator beatus Cyrillus dicit quia secundum quod erat Verbum, non timebat mortem, sed volebat usque ad finem dispensationem perficere, quia haec erat voluntas Patris, quae est secundum divinitatem et Filii, et habuisse eumdem ipsum Dominum nostrum Iesum Christum, secundum humanitatem, non moriendi voluntatem, id est, humanae vitae naturalem affectum, ostendit duas eum, divinam scilicet et (1189C) humanam, procul dubio in se voluntates habere: unam scilicet, quod dispensationem volebat perficere, alteram, qua dicit nolle carnem naturaliter mori. Nihilominus autem et de duabus naturalibus operationibus Christi datur intelligi, quando iidem venerabiles Patres unicuique Christi naturae propriam operationem assignant. Unde sanctus Hilarius defensor veritatis egregius, in nono libro de fide adversus Arianos, ita nos instruit: Natus igitur unigenitus Deus ex Virgine, homo, et secundum plenitudinem temporum, in semetipso provecturus in Deum hominem, hunc per omnia evangelici sermonis modum tenuit, ut se Dei Filium credi doceret, et hominis filium praedicari admoneret, locutus et gerens homo universa quae Dei sunt, loquens deinde et gerens (1189D) Deus universa quae hominis sunt: ita tamen, ut ipso illo utriusque generis sermone, nunquam nisi cum significatione et hominis locutus et Dei sit, ut veraciter duae intelligerentur naturae. Itemque ex eodem volumine post pauca: Videsne ita Deum et hominem praedicari, ut mors homini, Deo vero carnis excitatio deputetur? non tamen, ut alius sit qui mortuus est, et alius sit, per quem mortuus resurgit: spoliata enim caro Christus est mortuus. Et rursum, Christum a mortuis excitans idem Christus est, carne se exspolians. Naturam Dei in virtute resurrectionis intellige; dispensationem hominis in morte cognosce. Et cum sint utraque suis gesta naturis, unum tamen Christum Iesum eum memento esse, qui utrumque (1192A) est. Nunquid ambiguum poterit arbitrari, quod hic Pater luce veritatis illustrat, dum dicit, et locutum et gerentem eumdem Dominum nostrum Iesum Christum, cum esset homo, universa quae Dei sunt: et eumdem ipsum rursum gerentem, cum sit Deus, universa quae hominis sunt, et utrumque genus significative Dei et hominis demonstrantem? ut intelligere volentibus viam veritatis aperiat, quia idem ipse cum unus sit Christus Deus et homo, et divinae operationis potentiam, et humanae naturae operationem habere se comprobat, ut utraque cum alterutro salva contemplativa discretione significet. Et quia utraque, et virtutis divinae et dispensationis humanae, unum eumdemque Dominum nostrum Iesum Christum, qui utrumque est, (1192B) suis naturis gessisse pronuntiat, qui et divinam operationem unam habet ex aeterno cum Patre, et temporaliter humanam operationem, homo factus pro nobis, in seipso indiminute suscepit, ut veraciter utrumque esset, et ex naturarum propriis operationibus quod erat nosceretur. Sanctus vero Athanasius adaeque Christi confessor in libro tertio adversus Arianos, pariter nos instruit: Sicut enim indutus carne Dominus factus est homo: ita et nos homines per Verbum deificati sumus, assumpti per carnem eius etiam vitam aeternam sortiemur. Haec necessario praeexercuimus, ut si viderimus eum per instrumentum sui corporis deifice agentem vel dicentem aliquid, cognoscamus quia Deus existens haec operatur: et iterum si viderimus eum humane (1192C) loquentem aut patientem, non ignoremus quia carne indutus, factus est homo. Et sic omnia facit, et loquitur; singulorum enim proprietatem cognoscentes, et utraque ex uno agi videntes et intelligentes, recte credemus, et non aliquando errabimus. Quam prudenter hic memorabilis Pater ex operationum qualitatibus naturarum quae in Christo sunt differentiam docet intelligi, et tanquam res ipsas prae oculis gerens, manu spiritalis doctrinae legentibus monstrat, cum dicit, ex uno utrasque agi, id est, utrasque operationes, divinam scilicet et humanam, ex uno eodemque procedere? Et commonet, non posse errare, qui secundum hanc rectam intelligentiam credit. Itemque cum dicit: Dicebat et simul faciebat (1192D) humana, docebat quod et humanae in se operationis, sicut et locutionis proprietatem habebat. Nam si humanae non operatus est, nec locutus est: quamquam et dum humane locutus et operatus est, simul operabatur ut Deus.

Sanctus quoque Dionysius Areopagita episcopus Atheniensis, in libro divinorum Nominum, cap. 2 [4], similiter docet: Discreta est autem benignissima circa nos Dei operatio per hoc quod secundum nos ex nobis integre vereque humanatum est Verbum, quod est supra substantiam, et operatum, et passum (1193A) quanta humanae eius et divinae operationi congruunt, praecipua ac probabilia. His namque Pater et Spiritus nulla ratione communicant, nisi quis dixerit, secundum benignissimam et misericordem voluntatem, et per omnem sublimissimam et ineffabilem Dei operationem, quam operatus est secundum nos factus incommutabilis, eo quod Deus et Dei Verbum.

Sanctus Ambrosius, lib. II ad Gratianum imperatorem: Aequalis ergo in Dei forma, minor in susceptione carnis et hominis passione. Nam quomodo eamdem possit minor esse aequalisque natura? Quomodo autem si minor est, eadem facit similiter quae Pater facit? Nam quemadmodum eadem operatio diversae est potestatis, nunquid sic potest minor, quemadmodum maior operari? aut una operatio potest (1193B) esse, ubi diversa substantia est? Itaque accipe Christum, secundum divinitatem, minorem non posse dici.

Ex tomo fidei sancti Leonis Romanae Ecclesiae pontificis, ad sanctum Flavianum episcopum et confessorem.

Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est, Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est. Unum horum coruscat miraculis, aliud succumbit iniuriis. Et sicut Verbum ab aequalitate paternae gloriae non recedit, ita caro naturam nostri generis non relinquit.

Eiusdem de epistola ad Leonem imperatorem directa.

(1193C) Licet ergo in uno Domino Iesu Christo, vero Dei atque hominis Filio, Verbi et carnis una persona sit, quae inseparabiliter atque indivise communes habet actiones, intelligendae tamen sunt ipsorum operum qualitates, et sincerae fidei contemplatione cernendum est, ad quae provehatur humilitas carnis, et ad quae inclinetur altitudo deitatis: quid sit quod caro sine Verbo non agit, et quid sit quod Verbum sine carne non efficit.

Sanctus Gregorius episcopus Nyssenus in lib. V contra Eunomium haereticum (Libro III de Beatitud.) : Ieiunans autem quadraginta dies postea esuriit. Dedit enim, quando voluit, naturae tempus propria (1193D) operari.

Sancti Cyrilli Alexandriae episcopi de libro Thesaurorum, cap. 24.

Ergo quae Deo decenter dicta vel acta sunt, ostendunt Salvatorem Christum Deum: et iterum, quae secundum hominem dicta vel facta sunt, ostendunt veraciter hominem. Haec est enim mysterii virtus. Homo factus est Deus Verbum, non ut iterum, sicut Deus ante humanationem omnia agat et loquatur, sed ut saepius propter mysterium dispensationis, quae cum carne est, et sicut homo dicat aliqua. Hanc ergo habentes mysterii virtutem, quomodo non est ineptum scandalizari auditores, cum aliquid [G., aliquando] ut homo loquatur? Loquitur enim ut homo, loquitur (1196A) autem et sicut Deus habens in utrisque potestatem. Claret et horum sanctorum Patrum intentio spiritali discretione cernentibus, quod secundum catholicae atque apostolicae Ecclesiae fidei regulam, duas operationes in Christo, id est, divinam humanamque cognoscunt, dum sanctus quidem Dionysius dicit discretam esse operationem Christi, quae secundum nos est ex nobis, et ex hoc integre et vere humanatum Deum Verbum cognosci. Itemque, cum dicit, operari et pati quae humanae eius divinaeque operationi congruunt, id est, quae humanae eius operationi, licet divinite [divinitus], conveniunt, secundum quam Deus Pater et Spiritus sanctus nulla ei ratione communicant. Ibi enim discretio esse cognoscitur, ubi differentia procul dubio demonstratur. Si ergo secundum aliam (1196B) operationem una est Patris et Filii et Spiritus sancti operatio, et secundum aliam nulla ratione Pater et Spiritus sanctus eidem naturali ratione communicant, duae procul dubio operationes in uno eodemque Domino nostro Iesu Christo vero Deo et perfecto, et homine vero et perfecto, dicendae sunt. Et dum ostendit doctor magnus Ambrosius (Ad Gratian. , lib. II, c. 10) , non posse diversae potestatis unam operationem existere, nec minorem posse operari quod magnam, nec ubi diversa substantia est, unam posse operationem intelligi, demonstrat manifestis indiciis quod non possit unam naturalem operationem habere divinitas et humanitas Christi, licet unius personae esse noscantur, et alterum cum alterius communione (1196C) operari cernantur. Ubi itaque maior, et minor dicitur operatio, non de una, sed de duabus naturalibus unius Christi operationibus intimatur. Et dum defensor veritatis sanctus Leo ad confessorem Christi Flavianum in dogmatico tomo edisserit, inquiens: Agit utraque forma cum alterius communione quod proprium, et subsequenter per intelligentiae rationem discernit, Verbum quod Verbi est operans, et carnem quod carnis est exsequentem, et uniuscuiusque naturae congruentia opera contemplatur, quamvis eas ab alterutrum communione non separet: rebus ipsis ostendit eximius pontifex, imo et omnis cum eo generalitas sancti Chalcedonensis concilii, quod et deitas Christi naturalem operationem inconfusam in unitate [unitione] servavit, et humanitas eius, quae ad (1196D) operationem humanae substantiae competunt, exsecuta est, et utraque de uno inconfuse atque inseparabiliter processerunt Domino nostro Iesu Christo, qui ex utrisque naturis subsistit, et in utrisque unus idemque permansit. Et dum ad piae memoriae Leonem Augustum symbolum verae confessionis explanat, et Verbi carnisque unam personam esse veraciter praedicat, intelligentiae tamen viam aperit, et ex ipsorum operum Christi qualitatibus, id est, ut naturali operationum unaquaeque unitatum in Christo secundum subsistentiam naturarum, cuius sit substantiae, cognoscatur. Neque enim hic praeco veritatis admisit, ut humana operatio, quam ex tempore Dominus cum natura humana suscepit, aeternae eius assignetur essentiae, aut divinae eius substantiae, humanae (1197A) operationis mensura ascribatur: sed manente nihilominus unitate personae, naturas quae in Christo secundum subsistentiam unitae sunt, ex operationibus suis agnovit. Si itaque duae naturae sunt, quarum in uno Christo unitio facta est, duae profecto sunt, et harum naturarum operationes, quae cum suis naturis inconfuse atque inseparabiliter convenerunt in uno Domino Iesu Christo. Similiter autem et sanctus Nyssenus Gregorius dedisse dicit Dominum Salvatorem humanae naturae, quam in se habuit, tempus propria operandi, ut apertius demonstraret quod et humana natura quae in Christo est, habuit propriae operationis efficaciam naturalem. Unde certum est, et hunc duas in Christo naturales operationes nihilominus cognovisse. Nam et defensor veritatis beatus Cyrillus (1197B) Alexandrinus antistes dum colligit, quod ex his, quae Deo decenter dicta vel acta sunt a Domino Salvatore, Deum eum ostendi, et quae ab eodem secundum hominem dicta vel facta sunt, ostendi eum veraciter hominem: manifestum est, quod ex naturalibus operationibus Christi, Christum Deum verum atque perfectum et eumdem hominem verum atque perfectum esse cognovit. Nec enim est alia tam manifesta probatio, quae posset eumdem ipsum et Deum et hominem demonstrare, quam naturales operationes, ex quarum qualitatibus et naturae, de quibus essentialiter procedebant, certissime in eo esse credebantur. Si itaque in duabus, et post inseparabilem unitionem, naturis esse cognoscitur, ubi dualitas naturarum inconfusa permansit, nec earum potuerunt operationes (1197C) confundi, sed de uno eodemque Domino nostro Iesu Christo suis naturis congruenter procedebant. Non desunt autem et aliorum venerabilium Patrum probatissima testimonia, duas manifeste dicentium naturales operationes in Christo, ut silentio transeamus sanctum Cyrillum Hierosolymitanum, sanctum Ioannem Constantinopolitanum, vel quicunque postmodum pro rectitudine venerabilis concilii Chalcedonensis, et tomo sancti Leonis satisfaciendo, laboriosos conflictus adversum confundentium haereses pertulerunt, de quorum errore et novi dogmatis descendit assertio: id est, beatae memoriae Ioannes Scythopolitanus episcopus, Eulogius Alexandrinus episcopus, Euphraemius et Anastasius maior, Theopolitanae (1197D) Ecclesiae antistites dignissimi, et prae omnibus aemulator verae et apostolicae fidei piae memoriae Iustinianus Augustus, cuius fidei rectitudo, quantum pro sincera confessione Deo placuit, tantum rempublicam Christianam exaltavit. Et utique ab omnibus gentibus eius religiosa memoria veneratione digna censetur, cuius fidei rectitudo per augustissima eius edicta in toto orbe diffusa laudatur: quorum unum quod ad Zoilum Alexandrinum praesulem adversus Acephalorum haeresim missum est pro apostolicae fidei rectitudine satisfacere sufficiens, cum hac nostrae humilitatis suggestione vestrae tranquillissimae Christianitati dirigentes, per praesentium latores offerimus. Sed ne multorum dictorum onerosa putetur assertio, et maxime, quibus totius mundi tanquam in (1200A) fortissimo fundamento cura ac dispensatio inesse dignoscitur, exigua de numerosis huic humillimae suggestioni inserere sanctorum Patrum testimonia maturavimus: quia et hoc incomparabile nimis et magnum est, ut totius reipublicae Christianae cura paulisper submota, pro amore atque verae religionis flagrantia, apostolicae praedicationis doctrinam enucleatius agnoscere cupiat augustissima et religiosissima vestra clementia. Enimvero ex diversis probabilibus Patribus orthodoxae fidei veritas claruit, licet exiguis testimoniis: quia rem apertam et omnibus claram Patres laudabiles superfluum esse censebant disserere. Quis enim, licet tardus sit ad intelligentiam, non videat quod omnibus patet? Quia impossibile et contra ordinem naturae est posse naturam (1200B) et operationem non habere naturae: quod nec ab haereticis unquam tentatum est dici, qui omnes adversus rectitudinem fidei humanas versutias et callidas quaestiones, atque collectiones illorum pravitatibus congruas, repererunt. Quomodo itaque quod nec a sanctis orthodoxis Patribus dictum est unquam, nec a profanis haereticis praesumptum est inveniri, nunc poterit autumari, ut duarum Christi naturarum, divinae scilicet et humanae, quarum et proprietates salvae esse noscuntur in Christo, unam habere [Forte esse] operationem quisquam recte sentiens possit demonstrare? cum si una est, dicant, si temporalis, an aeterna dicenda est: divina, an humana incondita, an condita: eadem quoque et Patris est, (1200C) an altera praeterquam