Aimoinus_Floriacensis_cps2, Historia Francorum, 1a, 12HOME > 'moleste' in 'Aimoinus_Floriacensis, Historia Francorum, 1a, 12'
Aimoinus Floriacensis, Historia Francorum, 1a, CAPUT XI. De duobus papis, et poena antipapae fautoris. <<<     >>> CAPUT XIII. De Clodovei regis procatione. hide dictionary links

(PL 139 0649C) CAPUT XII. De Clodovei regis ortu et regno.

(0649D)

Porro Childericus, rex Francorum, ex supra memorata uxore sua habuit filium, nomine Clodoveum. Qui, ut aetate in dies, sic et morum crescebat probitate. Hoc tempore, fame valida totam pene Burgundiam opprimente, quidam ex senatoribus, Edicius nomine, Deo et hominibus placens, studuit agere rem placitam; missis namque pueris congregavit ad quatuor millia eorum quos famis inopia coangustabat, hos toto egestatis tempore propriis aluit ac fovit sumptibus. (0650A) Quadam itaque die, ei tam pio operi insistenti vox desuper audita est, dicens: « Quia inquit, o Edici, mihi in membris meis esurienti alimoniam contulisti, semini tuo panis non deerit in saeculum saeculi. Fidelis utique Deus in verbis suis, et sanctus in omnibus operibus suis (Psal. CXLIV, 9) , fidelem famulum de praemio iusti laboris voluit esse securum. » Interea rex Childericus, dum per 24 annorum curricula Francorum strenue gubernasset regnum, ex hac vita decessit. Huic haereditario iure successit supradictus Clodoveus, vir in rebus bellicis strenuus nullique priorum virtute secundus. Hic Siagrium Romanorum patricium, Egidii filium, a Suessionis civitate expulit, eamque suae ditioni subdidit. Exercitus sane Francorum multas Galliarum ecclesias invadens, thesauros earum diripuit. Unde inter caetera spolia de ecclesia Remensi urceum miri ponderis simul et decoris asportaverunt. (0650B) Pro quo beatus Remigius, ipsius urbis pontifex, legatum ad Clodoveum direxit, multa prece deposcens ut, si non aliud recipere mereretur, saltem urceus ille sibi redderetur. Tunc rex legato praecepit, dicens: « Sequere inquit, me usque Suessionis, ibi quae capta sunt sorte missa dividentur. Et si mihi sors iusta vas, pro quo oras, dederit, in recipiendo eo nulla tibi generabitur mora. » Parens ille praecepto iter regis usque ad destinatum prosecutus est locum. Quo cum pervenissent, ex regis edicto supellex cuncta in medium defertur sorte dividenda. (0650C) Porro rex veritus ne forte, sorte missa, urceus ad alterius deveniret dominium, convocatis principibus hac eos alloquitur oratione: « Cum rationis ordo exposcat principem imperare potius subditis quid velit quam prece deposcere, ego tamen, fortissimi commilitones, malo cum gratia quam cum austeritate quidquam a vobis exigere. Tyrannorum quippe est levia quaeque cum vi et feritate subiectis praecipere, bonorum vero principum ad gravia etiam ac difficilia toleranda sola lenitate invitare verborum. Regii itaque dignitas nominis pii patris debet exempla sectari, ut plus reverentiae sibi ex benignitate quam timoris exigat ex crudelitate. Rectius igitur duxi mansueti animi benevolentia id vos rogare quod possem regia usus auctoritate inconsultis vobis praeripere. (0650D) Unde oratos vos omnes esse volo ut vas istud (urceum demonstrans) vestra mihi munificentia extra sortis meae portionem tribuat, deque remunerationis praemio nullus vestrum ambigat cum me retributorem profitear, si hoc cum bona quivero impetrare gratia. »

Ad haec Franci respondentes regi dixerunt: « Nos, o inclyte rex, sacramento olim tibi fidem promisisse recolimus, utque mortem pro corporis tui salute subire parati essemus profiteri non erubuimus. Si ergo vitam ipsam, quae cunctis charior est opibus, tibi vovimus, quid maius erit quod iuste negemus? Sane ex his spoliis non partem, sed totum tuae potestati cedimus; ut volueris fac. Aut mergi fluminibus aut flammis iubeas tradi voracibus, nil ad nos attinet; tantum ut tuo satisfiat desiderio. (0651A) » Tam devotam totius erga se exercitus voluntatem rege admirante atque laudante, unus ex Francis, levitate animi commotus, gladio urceum percutiens, ad regem dixit: « Tu, inquiens, rex, hinc nihil accipies nisi quod tibi vera sors auferre permiserit. » Mirantibus caeteris, simulque audaciam viri incusantibus, rex moleste id se ferre dissimulans, vas supra memoratum legato pontificis reddidit. Emenso labentis anni circulo, idem princeps exercitum adunari praecepit in campo qui Martius dicebatur, generale proponens edictum ut sic adessent armati ac si contra hostes pugnaturi. Procedit eo loco quo iussum fuerat exercitus, gestis militiae clarus ac armorum nitore conspicuus. Progreditur et rex Clodoveus ordinatam suorum aciem inspecturus, circuitoque agmine devenit ad eum qui urceum suo percusserat mucrone. (0651B) Quem intuitus taliter alloquitur: « Universum, inquit, perlustrans exercitum, te ignaviorem non reperi, nec inutiliora gerentem arma conspexi. Nam nec hasta aut clypeus nec galea aut gladius alicuius sunt utilitatis. » Et extensa manu franciscam eius terrae deiecit, quae spatha dicitur. Ad quam recipiendam cum se ille inclinasset, rex suam vagina exemit eiusque cervici valido conamine illisit, dicens: « Sic tu Suessionis in urceo illo mihi fecisti. » Eo itaque mortuo, rex unumquemque ad propria redire praecepit. Grandis propter hoc factum Francos terror invasit, et ne quis eius voluntati in posterum contrairet coercuit. Inerat vultui eius gravitas mista alacritati, ut et iucunditate aspectus mulceret probos et severitate terreret improbos.


HOME > 'moleste' in 'Aimoinus_Floriacensis, Historia Francorum, 1a, 12'
728w 3.9696140289307 s