Alanus_Antissiodorensis_cps2, Vita II, p1, 19HOME > 'moleste' in 'Alanus_Antissiodorensis, Vita II, p1, 19'
Alanus Antissiodorensis, Vita II, p1, CAPUT XVIII. Eius auctoritate Innocentius papa suscipitur. <<<     >>> CAPUT XX. De fuga dignitatum in Bernardo, ac discipulorum ad eas promotione. hide dictionary links

(PL 185 0499C) CAPUT XIX. De Mediolanensium reconciliatione, et miraculis ab ipso patratis.

51. Soluto concilio ad reconciliandos Mediolanenses dominus Papa Virum Dei, quem multis supplicationibus expetierant, a latere suo direxit (an. 1134), qui schisma per Anselmum in eadem urbe factum ablueret, et ad unitatem Ecclesiae devios revocaret. (0499D) Transcenso itaque Apennino, ubi audierunt Mediolanenses Abbatem desideratum suis finibus propinquare, longe a civitate milliaribus septem omnis populus obviat: nobiles, ignobiles, equites, pedites, mediocres, pauperes, quasi de civitate migrarent, proprios lares deserunt, et distinctis agminibus incredibili devotione et reverentia Virum Dei suscipiunt. Omnes illius pariter delectabantur aspectu, felices se prae aliis iudicantes, qui eius possent frui auditu. Deosculabantur etiam pedes illius, licet hoc ille moleste acciperet: sed nulla poterat pronos et devotos ratione compescere, nulla interdictione repellere. Et cum tractatum esset in publico de negotio propter quod Vir Dei advenerat, oblita fortitudinis suae civitas, omnique ferocitate deposita, obedientiae se Abbatis substravit. (0500A)

52. Pacatis igitur omnibus, reconciliata Ecclesia, firmatis inter plebes concordiae pactionibus, alia coeperunt ei nasci negotia. Insanienti quippe diabolo, et in quibusdam obsessis debacchanti, oppositum est Christi vexillum; et increpante Viro Dei, de possessis atriis, superveniente eminentiore virtute, territa et tremebunda diffugere daemonia. Inter eos igitur qui vexabantur, mulier grandaeva, civis Mediolanensis, et honorata quondam matrona, usque ad ecclesiam beati Ambrosii, post beatum Virum a multis tracta est. In cuius pectore pluribus annis diabolus sederat, et iamiam ita suffocaverat eam, ut visu et auditu et verbo privata, frendens dentibus, et linguam protendens, monstrum, non femina videretur. Sordida ei facies, vultus terribilis, flatus fetidus, inhabitatoris satanae colluvia testabantur. (0500B) Hanc cum aspexisset Vir Dei, novit inhaerentem ei et inviscatum diabolum, nec facile egressurum de domo, quam tanto possederat tempore. Conversus igitur ad populum, cuius innumera aderat multitudo, orare iubet attentius, et clericis et monachis secum iuxta consistentibus, mulierem ibidem iubet constitui et teneri. Illa vero reluctans, et vi diabolica non naturali virtute recalcitrans, non sine aliorum iniuria ipsum Abbatem pede percussit. Quem diaboli ausum mansuete ille contempsit, ad expulsionem non indignatione irae, sed pacifica et humili supplicatione Deum invocat adiutorem, et ad immolationem hostiae salutaris accedit. (0500C) Quoties tamen eamdem sacram hostiam signat, toties ad mulierem quoque conversus, eodem signo crucis edito, spiritum nequam athleta fortis impugnat. Nam et ille malignus, quoties adversus eum signum crucis intenditur, percussum se indicans, acrius saevit, et recalcitrans contra stimulum, quidnam toleret, prodit invitus. Expleta autem oratione dominica, efficacius hostem aggreditur Vir beatus. Patenae siquidem calicis sacrum Domini corpus imponens, et mulieris capiti superponens, talia loquebatur: « Adest, inique spiritus, Iudex tuus; adest summa Potestas; iam resiste si potes. (0500D) Adest ille qui pro nostra salute passurus: Nunc, inquit, princeps mundi eiicietur foras (Ioan XII, 31) . Hoc illud corpus quod de corpore Virginis sumptum est, quod in stipite crucis extensum est, quod in tumulo iacuit, quod de morte surrexit, quod videntibus discipulis ascendit in coelum. In huius ergo Maiestatis terribili potestate tibi, spiritus maligne, praecipio, ut ab hac ancilla eius egrediens, contingere eam deinceps non praesumas. » Cumque eam invitus deserens, et manere ultra non valens, atrocius afflictaret malignus, tam magnam iram quam modicum tempus habens, rediens Pater sanctus ad altare, fractionem hostiae salutaris rite complevit, diffundendamque in populum pacem ministro dedit, et confestim pax et salus integra reddita est mulieri. (0501A) Fugato diabolo, mulier mentis suae compos effecta, redditis cum ratione sensibus, revoluta intra fauces lingua Deum confessa, gratias egit, et intuita curatorem suum, pedibus eius advoluta est. Ingens per ecclesiam attollitur clamor, personant aeramenta, benedicitur ab omnibus Deus, excedit veneratio modum, et servum Dei gratulabunda civitas, liquefacta charitate incredibiliter veneratur.

53. Iam Papiam advenerat, et fama virtutum adventum eius praecesserat, et cum debito gaudio et apparatu tantae gloriae virum civitas laetabunda suscepit. Et ne diu populi desiderium dilatio suspenderet, qui sicut Mediolani miracula facta audierat, signum ab eo optabat videre: advenit repente post eum rusticus quidam, qui de Mediolano secutus eum fuerat, uxorem daemoniacam secum adducens, quam ante pedes eius, lacrymabili voce intrinsecas protestans anxietates, deposuit. (0501B) Nec mora in contumelias Abbatis per os miserae mulieris diabolus locutus est, et irridens servum Dei: « Non, » inquit, « me de canicula mea hic porrulos edens poterit expellere. » Multa in hunc modum in Virum Dei iaculabatur convicia, ut blasphemiis provocatus, impatienter ferret opprobria, et confunderetur in praesentia populi, cum indignis se audiret sermonibus lacessiri. Sed Vir Dei astum eius intelligens, irrisorem irrisit, et ultionem non ipse expetens, sed ad Deum remittens, ad ecclesiam sancti Syri daemoniacam duci praecepit. Voluit quippe curationis illius gloriam dare Sancto, et primitias operationum virtuti eius adscribi. At vero sanctus Syrus ad hospitem suum remisit negotium, nec in ecclesia sua quidpiam sibi deferens, intactum opus reduci voluit ad Abbatem. (0501C) Reducitur igitur mulier ad Abbatis hospitium, garriente per os eius diabolo et dicente: « Non me Syrulus eiiciet, non expellet Bernardulus. » Ad haec servus Dei respondit: « Nec Syrus, nec te Bernardus eiiciet, sed Dominus Iesus Christus. » Et conversus ad orationem, pro salute mulieris Domino supplicabat. Tum vero spiritus nequam, velut priori improbitate mutata: Quam libens, inquit, egrederer ab hac canicula, graviter molestatus in ea! quam libens egrederer! sed non possum. » Interrogatus causam: « Quia necdum vult magnus Dominus, » ait. Cui sanctus: « Et quis est magnus Dominus? » Et ille: « Iesus Nazarenus. » Ad quem rursum Vir Dei: « Unde enim Iesum nosti; aut si unquam vidisti eum? (0501D) - Vidi, inquit. » « Ubinam eum vidisti? - In gloria. - Et tu in gloria fuisti? - Fui quidem. - Et quomodo inde existi? - Cum Lucifero, inquit, multi cecidimus. » Haec autem omnia voce lugubri per os vetulae audientibus omnibus loquebatur. Respondente autem Abbate sancto: « Nunquid in illam redire gloriam velles, et restitui in gradum pristinum? » Rursum voce mutata, et miro modo cachinnans: « Hoc, inquit, tardatum est. » Et nihil ultra locutus. Orante autem attentius Viro Dei, nequissimus ille victus abscessit, et mulier sibi reddita quantas potuit gratias egit. Revertitur igitur vir cum muliere, et per totam viam incolumitati eius congaudens, exspectantibus amicis domui suae redditur. (0502A) Laetabantur omnes qui ordinem rei gestae audierant, sed repente gaudium vertitur in moerorem: quia ubi domus suae limina mulier attigit, rursus intrat diabolus, et infestior solito miseram discerpit atrocius. Quid faceret miser maritus, quo se verteret, nesciebat. Cohabitare cum daemonio molestissimum: relinquere, impium videbatur. Surgit igitur, et assumpta secum muliere rursum Papiam revertitur. Ubi cum Virum Dei non invenisset, usque Cremonam prosequitur abeuntem. Indicat quid factum sit; et ut gratiam inveniat lacrymabiliter deprecatur. Nec deest piae petitioni Abbatis clementia, sed praecipit ut ecclesiam civitatis illius ingrediatur, orans exspectet donec ipse sequatur. (0502B) Itaque memor promissi, circa noctis crepusculum, caeteris dormitum euntibus, ipse uno tantum prosequente ecclesiam ingreditur, et tota nocte illa orationi vacans, obtinuit a Domino quod petebat: et impetrata mulieri sanitate, iubet eam secure reverti ad propria. Sed cum illa reditum ad se diaboli, sicut iam experta fuerat, formidaret, collo eius alligari chartulam haec verba continentem praecipit: « In nomine Domini nostri Iesu Christi praecipio tibi, daemon, ne hanc amodo mulierem praesumas contingere. » Quod mandatum sic expavit diabolus, ut mulieri regressae ad propria nunquam deinceps appropinquare praesumpserit.


HOME > 'moleste' in 'Alanus_Antissiodorensis, Vita II, p1, 19'
Alanus Antissiodorensis, Vita II, p1, CAPUT XVIII. Eius auctoritate Innocentius papa suscipitur. <<<     >>> CAPUT XX. De fuga dignitatum in Bernardo, ac discipulorum ad eas promotione.
1153w 19.396530866623 s