Alanus_de_Insulis_cps2, Contra haereticos, 1, 32HOME > 'tres!unum!sunt' in 'Alanus_de_Insulis, Contra haereticos, 1, 32'
Alanus de Insulis, Contra haereticos, 1, CAPUT XXXI. Quibus rationibus probatur quod anima humana sit immortalis. <<<     >>> CAPUT XXXIII. Opinio quorumdam haereticorum, qui dicunt quod Christus assumpsit corpus coeleste, et quod beata Maria in coelo fuit creata, et quod nec patrem nec matrem habuit. hide dictionary links

(PL 210 0334C) CAPUT XXXII. Quibus auctoritatibus et rationibus probatur quod Christus vere fuerit Filius Dei.

Patet ex praemissis Christum veram carnem assumpsisse, et verum hominem fuisse, vere passum resurrexisse a mortuis, veram futuram mortuorum resurrectionem, et in propria carne. Propter praedictas rationes dicunt quidam haeretici Christum veram quidem carnem habuisse, sed Filium Dei non fuisse: absurdum enim iudicant asserere Filium Dei assumpsisse carnem. Sed, quod Christus vere Filius Dei fuerit, et auctoritas clamat, et ratio. (0334D) Ait enim Christus: Ego et Pater unum sumus (Ioan. X) . Sed absit Christum mentitum fuisse! Ergo vel Pater non erat Deus, vel Christus erat Deus. Sed Deum vocat Patrem suum, ergo ipse erat Filius Dei. (0335A) Erubescant ergo haeretici hoc diffiteri quod daemones etiam coacti sunt confiteri dicentes: Iesu Fili Dei vivi, utquid venisti ante tempus torquere nos? (Matth. VIII.) Et Ioannes evangelista clamat eum esse Deum dicens: Et Deus erat Verbum (Ioan. I) . Et Paulus in Epistola ad Hebraeos, ait de Christo: Qui cum sit splendor gloriae, et figura substantiae eius (Hebr. I) . Item Ioannes in Epistola canonica: Tres sunt qui testimonium dant in coelo, Pater, Verbum, et Spiritus Sanctus, et hi tres unum sunt. Et tres sunt qui testimonium dant in terra, spiritus, aqua, et sanguis (Ioan. V) . Hic insinuat Ioannes Christum verum fuisse hominem, et verum Deum et verum Dei Filium. Item per opera miraculosa quae ipse fecit, quae nemo alius facere potuit, probari potest, ipsum necessario fuisse Deum. Unde et ipse ad Iudaeos ait: Si verbis non creditis, operibus credite (Ioan. X) . Item ipse ait: Satanam se vidisse de coelo cadentem tanquam fulgur (Luc. X) . Sed hoc factum est in mundi initio. Ergo Christus fuit in initio mundi: sed tunc non fuit homo, vel alia creatura, ergo Creator. (0335B) Item ipse ait: Antequam Abraham fieret, ego sum (Ioan. VIII) . Item Ioannes ait per ipsum esse factam omnem creaturam, ergo non est pura creatura, per quem facta est omnis creatura.


314w 1.5730459690094 s