Albericus_Aquensis_cps2, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, 15HOME > 'moleste' in 'Albericus_Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, 15'
Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, CAP. XIV. - Ubi viri Baldewini cum piratis Christianis foedus ineunt, et Tarsum simul petunt. <<<     >>> CAP. XVI. - Baldewinus et Tankradus bellum conserunt, in quo Tankradus inferior inventus est. hide dictionary links

(PL 166 0446B) CAP. XV. - Tankradus Mamistram civitatem armis capit, et de instinctu cuiusdam Richardi castra Baldewini hostiliter invadit.

Interea Tankradus ab Azara civitate et Welfone civitatis principe migrans, Mamistram civitatem, a Turcis possessam et munitam, descendit. (0446C) Quam resistentem et contradicentem sibi fortiter cum loricata manu assilit; humi in brevi muros illius deiecit, portas et vectes ferreos diruit; Turcorum superbiam, quae in hac dominabatur, crudeli strage attrivit. Tali modo eiectis hostibus, Tankradus turres suorum custodia munivit, alimoniam, vestes, aurum et argentum grande in ea reperiens, Christianis consodalibus divisit, ibidem per aliquot dies remoratus. Dumque illic secure moram faceret, et de urbis custodia sollicite ageret, Baldewinus, frater ducis, cum armis et sociis regia via incedens, in terminos eiusdem civitatis descendit, et in viridario quodam spatioso arboribus consito, quod erat iuxta urbem, tentoria ipse suique fautores et comprimores in ordine locaverunt. Haec quidam Richardus, princeps Salerni civitatis Italiae, de genere Northmannorum, proximus Tankradi, intuens, moleste accepit; et verbis amarissimis super hoc Tankradum compellat, dicens: « Ah! (0446D) Tankrade, hodie vilissimus omnium factus es. Baldewinum praesentem aspicis, cuius iniustitia et invidia Tarsum amisisti. Ah! si nunc aliquid virtutis in te haberes, iam tuos commoveres, et tibi illatam iniuriam in caput eius rependeres. » His auditis, Tankradus infremuit spiritu; et illico arma et milites requirens, sagittarios suos in virtute magna praemisit ad lacessendos hostes in tentoriis, et ut laederent equos, per pascua et prata vagantes. Ipse quoque cum quingentis loricatis equitibus repente in eiusdem Baldowini castra et satellites ruit, ut in omnibus iniuriis quas sibi intulerat, dignam sumeret ultionem.


251w 1.5151498317719 s