Albericus_Aquensis_cps2, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, 22HOME > 'moleste' in 'Albericus_Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, 22'
Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 3, CAP. XXI. - A duce urbis Rohas Baldewinus in filium adoptatus, petitione ipsius Samusart civitatem impugnat; sed infecto nogotio reversus est inanis. <<<     >>> CAP. XXIII. - Quam misere idem dux interfectus sit. hide dictionary links

(PL 166 0450B) CAP. XXII. - Conspiratae plebis consilium in ducem suum Baldewinus volens reprimere, nihil proficit.

(0450C)

Post haec paucis diebus evolutis, omnis senatus et universi cives considerantes Baldewini prudentiam et constantiam adversus Turcorum insidias, multumque sub manu eius civitatem et eius munitiones posse salvari ac defendi, in unum convenerunt, Constantino de montanis accito ad commune consilium, viro potentissimo, quatenus ducem suum interimerent, et Baldewinum loco eius ducem et dominum exaltarent. (0450D) Erat enim idem dux valde eis contrarius: nam multis eos calumniis affecerat, aurum et argentum incomparabiliter cunctis abstulerat: si quis vero resistebat, Turcorum inimicitas et odium non solum in periculum vitae suae, verum etiam in vineis et in satis suis succidendis, et in praeda gregum suorum suscitabat. Hoc audito consilio, die quadam universi parvi et magni civitatis ad arma convolant; armati et loricati Baldewinum conveniunt, ut cum eis ad interitum ducis sui contendant, asserentes eum loco suo dominum et ducem communi consilio fieri se decrevisse. Qui tale facinus praesumere omnino contradixit, cum vice filii sibi sit constitutus, et nihil causae vel mali adhuc in eo repererit, unde perditionis eius consectaneus et socius fiat. Ait enim: « Inaestimabile coram Deo peccatum esset, ut in hunc virum manum sine causa mitterem, quem in patrem assumpsi, cui etiam fidem contuli. (0451A) Sed precor vos, ne sanguine et morte eius pollui me sinatis, et nomen meum inter principes Christiani exercitus vilescere faciatis. Peto etiam vos, ut sibi ore ad os loqui mihi liceat in solio turris, super quam usque in praesens habitare vestro dono exaltatus consuevit. » Quod mox ei annuerunt. Et ecce turrim ascendens, sic ei locutus est: « Omnes cives et praefecti civitatis huius in necem tuam conspirati, in omni genere armorum ad turrim hanc in furore et impetu animi properant: quod doleo et moleste fero. Sed ut aliqua ratione liberari possis, vel rerum tuarum datione praevenire non neglexi. » Vix dux colloquentem sibi audivit, et ecce in circuitu turris multitudo civium in obsidione et impugnatione confluxit, incessabili mangenarum et sagittarum iactu muros et turris ostia quatientes.


331w 2.9783351421356 s