Albericus_Aquensis_cps2, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 5, 14HOME > 'moleste' in 'Albericus_Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 5, 14'
Albericus Aquensis, Historia expeditionis Hierosolymitanae, 5, CAP. XIII. - Dux, invalescente pestilentia, coactus necessitate temporis, recessit ab Antiochia. <<<     >>> CAP. XV. - Baldewinus confluentes ad se Christianos donis plurimis munerat, Turcos edomat. hide dictionary links

(PL 166 0519C) CAP. XIV. - Dux ipse cum paucis Christianis praesidia inimica subvertit.

(0519D)

In eisdem siquidem praesidiis quidam Armenii fratres, monachico habitu Deo servientes, multas passi calumnias a militibus Pancratii habitantibus in praesidio, praefatis locis Ravenel et Turbaysel contermino, ipsum ducem, videntes virum esse pacificum et amatorem iustitiae, sunt aggressi, querimoniam super illatis sibi iniuriis facientes, et super arce Pancratii semper eisdem castellis eorumque habitatoribus infesta. (0520A) Dux vero Christianissimus querimoniis pauperum Christi pulsatus, et harum iniuriarum non immemor, quas sibi idem Pancratius fecerat, cum adhuc a Christianis obsidio circa muros Antiochiae fieret, moleste tulit, omnibus modis de his ultionem sumere meditans. Spoliaverat enim Pancratius legatos Baldewini, fratris eiusdem ducis, magnis et honorificis donis tam pecuniae quam caeterarum rerum, dum iter per terram et patriam eius agerent, quae omnia Boemundo principi ad componendam cum eo amicitiam mittere non expavit. His itaque iniuriis et pauperum querimoniis, nunc dux commotus, quinquaginta milites suorum sequacium eligens, in loricis, clypeis et lanceis, in balistis et lanceis Armeniacis profectus est ad vicinam arcem, in qua noxii praedones Pancratii morabantur. (0520B) Hanc omni virtute instans, oppugnat repentino assultu, expugnatam flamma et igne humi cogit procumbere, viginti ex militibus, quos in ea reperit, eius iussu excaecatis in retributionem et vindictam superbiae et iniuriarum quas Pancratius sibi Christique pauperibus inferre praesumpsit. Similiter arx et praesidium Corrovassilii assultu et virtute militum ducis, ex diversis calumniis et iniuriis, quas Christianis intulerat, crematum, expugnatum, humique prostratum est.


231w 0.91629099845886 s