Alcimus_Avitus_cps22, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22HOME > 'moleste' in 'Alcimus_Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22'
Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, LIBER PRIMVS. <<<    hide dictionary links

(22) LIBER SECVNDVS.

(21) [Avitus episcopus domno Gundobado regi]. Puto nunc non parvi operae pretium esse momenti, si occasionem. quae praesenti tempore in abruptam diversitatem letabundum virus erupit, pagellae praesentis mentione contingam. Quieverat ergo post Acacii quondam Constantinopolitani sacerdotis excessum mali huius, quod expugnandum suscepimus, pullulans ab Eutychete persuasio. Cuius idem Aeacius, ut celsitudo vestra potest habere compertum, amator trepidus quam adsertor publicus erat: laudans quidem, quae ab illo dicta repeteret, sed praedicare ea devoto tunc atque impolluto populo non praesumens. Pro cuius obumbratione figmenti simulati ob gratiam imperatoris saeculi sui non impunitus tantummodo, verum et indiscussus interiit. Hinc se de impudenda defuncti communione in contrarium vulgi, immo, quod asperius fuit, et sacerdotum studia diviserunt. Et ut quisque recte aut prave de fidei ratione conceperat, ita etiam de praedicatoris praeteriti memoria sentiebat. Tracta est interim non manifesta sub hac nec tam separatione quam simulatione dissensio. Agitur cum rege orientis anno superiore, hinc cum episcopo urbis suae, quasi leni colloquio et blanda meditatione conferret. Est autem illic consuetudo in ecclesiis nobilium civitatum supplicationem cum laude divina inter missarum initia celebrari: quam tanta devotione atque alacritate consonae plebis clamor attollit, ut credant non immerito omne suffragium sacrificii subsequentis praemisso huius devotionis obsequio placiturum. Supplicationis vero ipsius imam partem, licet pietati vestrae notissimam, in loco, sicuti res postulat, suggerendam putavi: ἅγος ϑεός, ἅγιος ἰσχυρός, ἅγιος ἀϑάνατος, ἐλέησον ἡμᾶς. σταυρωϑεὶς δι’ ἡμᾶς, ἐλέησον ἡμὰς. Itaque sicut insusurratum fuerat principi, et ipse insinuat sacerdoti: nil in querelam veniret; nullam fieri de scismate mentionem, si hoc, quod in ipsa oratione animos aliquantorum movebat, a principe obsecratus antistes aut iusserit aut permiserit abrogari. Illud moleste quospiam ferre, quod in ima praedicationis ipsius parte clamatur: σταυρωϑεὶς δι᾽ ήμᾶς, ἐλέησον ἡμᾶς. quod Latine intellegitis dici: qui crucifixus es propter nos, miserere nobis. Persuadetur episcopo neglegenti nec usque quaque sic docto, ut tantae urbis perque eam totius orientis patriarcham decet. Concipit ergo atque disponit sollemnis huius praeconii incauta definitione iacturam tam maximi effectus, quo res nec de canonicis scripturis tradita nec apostolorum temporibus instituta etiam contra vota populorum facile videri posset mutari. Sed ubi primum hymnus in ecclesia cantari solitus, ultima orationis (23) parte truncatus minus audientibus satisfecit, quicquid putabatur ab Eutychianis haereticis concipi, patuit totum hoc ab episcopo praedicari. Quis enim fidelium non iure moveretur audiens crucifixo pro nobis, ut misereatur, minime supplicandum? Quid multis? crescente seditionum procella, dum insistit populus nec obsistit Augustus, antiqua sacerdos, quodque magis dolendum est nec innocens, sede propellitur. Sicut legimus quodam loco scripturae: Si peccaverit vir in virum, orabit pro eo sacerdos. Quodsi peccaverit sacerdos in deum, quis exorabit pro eo? Super omnia vero delicta specialius in deum peccat, quod doctrinae apostolicae contradicens a regula veritatis exorbitat; sicut nihil est gravius, quam si caecus praesumpto ducatu ex praedicatore fidei incipiat esse destructor. Vos modo perpendite amentiam totius haeresis in unius reprobatione sermonis. In quo parum est quidem, quod auribus putetur ablatum: sed totus cum verbo illo catholicae veritatis sensus excluditur. Nolunt enim a nobis ei, qui crucifixus est, supplicari, ut videatur tam nihil posse praestare persona hominis, quam nihil poenae pati potuit substantia maiestatis. Quod quid est aliud quam odium pro dilectione rependere et convicia pro beneficiis repensare? Inserta est namque humano corpori dignitas supernorum. Deus quidem non subiacet cruciatui, sed divinitas interest passioni. Dei iniuriam crucis tempore nocturnis fuscatus tenebris dies expavit: in caelum peccare Iudaeos testata est terra quae tremuit. Caret coniecturarum: per necessitatem veritas fulget: necesse adfirmari a nobis expectat, cum sola sibi auctoritate sufficiat. Audiamus ex his apostolum protestantem: Qui si, inquam, cognoscerent, numquam dominum maiestatis crucifixissent. Sed dixerat hoc prius etiam ille propheta, qui ob praescientiam futurorum cognomento angelus nuncupatur: Si affiget homo deum suum, quoniam vos adfigitis me? Rogo, intentionis obstinacula tam aperta sibi perstruat? Si dominus maiestatis pependit vel affixus est patibulo, dicat adversarius, cur hominem non rogemus in caelo? Adhuc quippe caelestem gloriam in corporis secreto reposuerat, adhuc obitum ex ventre debebat, adhuc ad informationem nostram exercebat humilitatis studia, etiam inter opera claritatis. Cum Cananaea quaedam credulitatis quidem Israeliticae, sed gentis alienae, virtute virili, petitione laudabili, obstinatione victrice Christo propitio supplicaret: Miserere mei, fili David, quiddam hic sensus interiore sapientia sexu carnis suprahumanum sentit in homine. Non acquiescunt Eutychiani doctores ei, qui propter nos crucifixus est, supplicare: ista in cruce figendam et divinitatem praedicat, quae non poterat mori, et humanitatem, quae poterat suscitari; fili David carnem resonat, miserere mei deum declarat. Dominus caeli vocatus est in virtute, auctor hominis vocatus in genere. Longa iam, ut (24) opinor, post mortem David, de cuius semine terris per Mariam Christus effulsit, temporum series, stemmatis regiae prosapiae ducebatur. Posco nunc, his proavorum successionibus ac nepotum, ex memorato patre usque ad virgineum fetum toto derivatae hereditatis accessu phantasmatis linea ducatur an traducis V Porro autem ambiguo caret, quod et de genere caro vera processit et phantasmatis genus habere non potuit. Experiamur tamen, utrum praelibaverit Christus praefatae Cananitidis in oratione sermonem, an fortassis exasperet ineptiam supplicantis. O mulier, ait, magna est fides tua; fiat tibi sicut vis. Si ista fides est utique magna, quae non sic constat, non erit recta. Altera certe fuerat ad matrem illa responsio, cum comitante discipulorum choro festis nuptialibus invitatus deficiente vino ad facienduin miraculum posceretur. Ad quam ille: Quid mihi et tibi est mulier? nondum venit hora mea. Velut si dicat: cur illud tantummodo, quod peperisti, esse nie credis? Si hoc solum mihi putas constare, quod carnis est, non possum complere. quod exigis. Sublime hoc, quod a me requiris, de patre attuli, non in matre suscepi. Formato in te corpori debita infirmitatis instituis et opera virtutis iniungis? Bene me putas posse quod petis, si te, sicut mei corporis, sic matrem tui intellegis creatoris. Quod si solum te edidisse hominem velis, nondum venit hora mea. Nemo autem sic ineptire putandus est, ut istud quod dixit: Nondum venit hora mea, velut errore gentili constitutis velit fatalibus adplicare. Ad intellegendum horae illius mysterium discretionem potius requiri convenit, quam decretum. Quo cum ipsa quoque nostrae mortalitatis condicio non ligetur, sed omnis status nostri necessitas gubernatoris perpetui sit voluntas: quanto magis Christus, qui potestatem habet ponendi animam suam et iterum sumendi eam, nullo se fati voluit implicare praescripto. Sed cum venerit subeundi hora patibuli, apparebunt caelestia, quae pater genuit, et corporea, quae alvus effudit. Ergo cum ipse dominus hic in perficiendo miraculo actus divini non repulerit genetricem, sed instruxerit ignorantem, videamus quid hinc cum apostolis suis tractatu impensiore contulerit. Interrogabat autem eos quodam evangelii loco, quae de persona sua vulgi variantis sentiret opinio. Cumque diversitate sententiae populos aut unum ex vatibus priscis aut Moysen vel certe Heliam illum credere suggessissent: Vos autem, inquit quem me esse dicitis? Tum princeps condiscipulorum principium responsionis assumens: Tu es, inquit, Christus filius dei vivi. Sufficere plane potuerat, quod confitetur hic Petrus, etiamsi hoc non tam manifesta responsione confirmasset et Christus. Beatus es, inquit, Simon Bar Iona, quia non caro et sanguis revelavit tibi, sed pater meus qui in caelis est. Beatus es, inquam, qui, ut dei filium cerneres, non carne tantum modo et sanguine censuisti: nec revelandam tibi gloriam meam liniamenta sumpti corporis obtulerunt. Non avertisti generosae mentis aspectu, quod de sanguine et carne prolatum est; sed pater meus, qui est in caelis, revelavit tibi filium. cui adhaeret in terris: cuius gloria paupertate (25) non tegitur, cuius honor contumeliis non celatur. Pendebat siquidem in ligno salutaris excelso triumphali praeminentia mediatoris nostri corpus altatum, et unius cuiusque sententiam de cordis penetralibus virtus salutiferi stipitis exigebat. Iniuriam ille deridens: Ecce qui destruebat, inquit, templum dei, ut illud triduo suscitaret: alter aceti potionem ferino felle corruptam spongiae poculo porrigebat. Ipse tamen servans inter poenas hominis misericordiam creatoris, dolens eos, pro quibus venerat, adhuc sub tempore ipsius redemptionis errare, clamabat: Pater, ignosce illis, quia nesciunt quod faciunt Quid est nesciunt quod faciunt, nisi quia credunt se solum hominem addixisse iudicio? Ignorat, quid faciat, qui non sentit in cruciato corpore maiestatem. Et si illi, solius matris filium interficere se credentes, quid facerent ignorabant, cur adhuc hodie Eutyches ignorare se simulat? Quod si illi tunc scissent, Christo et apostolo protestante numquam dominum gloriae crucifixissent. Vnde quod hic dominus nescientibus optat ignosci, constat expertorum conscientiae non posse concedi. An forte miramur, quod tam evidenter Christus passionis suae martyrium dignatur exponere? Ausim dicere, habemus hic adhuc amplius, quod mirari oportet. Comitata est, ut legitis, dominicam mortem circumpendentium latronum coniuncta crucifixio, quos tamen temeritas crudelis iudicii. non servilis culpae meritum, coaequaverat innocenti. Non enim poterat sancti germinis incorruptum nitorem vicinae pollutionis horror aspergere, sicut et sol, si radium in faeculenta dimittat, intratum prorsus nescit sentire contagium. Horum igitur unus latronum, longi sceleris vitam brevis compendii fine permutans, ex interfectore medicus, martyr ex fure, nexus membris, criminibus absolutus, fixus clavis, liber affectu: Domine, inquit, memento mei, cum veneris in regnum tuum. O felicis beatitudo testimonii, o ineffabilis fortitudo credendi! Non istum, ut divinitatem in homine sentiat, signa vicerunt, sed virtutis dilectionem infirmitatum collegit indicio. Concupivit invocare similiter vinctum, et adhuc Eutyches orare despicit sublimatum. Obeuntem ille contremuit, regnantem iste fastidit. Iste mortem non timebat a iudicaturo, cum ille vitam requirat a mortuo. Sed redemptori suo squalentis veterni mortificatione compassus iunxit dominicae propriam crucem; adoravit expertus culpae, particeps poenae; dudum invadendi cupidus mutavit vota praedicando; armatus trabalibus clavis vim intulit regno caelorum. Intellexit in Christo paupere locupletem vicinum, invenit quod tolleret nudo, sumpsit veniae plenitudinem, rapuit innocentiae portionem, in ligno deum contuitus, in caelo hominem consecutus. Iam porro quam transacta passio docet hominem verum, cruciatum doloribus, latronibus comparatum, confectum supplicio, tumulatum sepulchro: per quae omnia phantasmatis adsertoribus assumpti corporis veritas contradicit. Quos cum in Christo unitas utriusque substantiae perspicua testimoniorum luce convincit, omnem, quae in consequentibus replebitur, dominicae seriem passionis phantastica honoris contumeliosi molitione perturbant: (26) asserentes quoddam nebulosi corporis extitisse figmentum, quod pro redemptore nostro iniuriis poenarum dolorumque videatur oppositum, exanimis hominis similitudine, poenas quod maiestas incurrere non possit, adficta, quodque vera caro non extiterit, quam exequitur populus, cruciat iudex, pulsant verbera; quam contumeliae inludunt, spinae transpungunt; cui calamus illiditur, figitur clavis, sanguis excutitur. At cum omne quod spei est in solo redemptionis nostrae mysterio collocemus, nec sit aliud nostrum reviviscere, quam domini necem pertulisse, falsum est, quod incarnatione sua nos salvat, si et hoc in dubium venit, quod tolerandum pro nobis in carne susceperat. Veni potius, sancte Isaias, propheta quidem tui, sed evangelista temporis nostri: veni celeriter: ad tuendam contra Eutychetis mendacia Christianorum salutem dicere de Christo, immo etiam iurare non pigeat: Vere languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit et livore eius sanati sumus. Non medendi facultate secura, sed voluntarie pro nobis dolendi veritate suscepta. Si veraciter dolores nostros ipse portavit, iam et nos securi sumus, quod veros dolores commenticium phantasma non pertulit: et si livore eius sanati sumus, in cassum collatam mihi sanitatem invidet falsiloquus livor. Ceterum recte omni definitione concluditur, quia quod potuit esse commenticium, non potuit vivere simulatum. Sed etiam in hoc prophetae sermone evidens geminatae substantiae proprietas invenitur. Vere, inquit, languores nostros ipse tulit et dolores nostros ipse portavit. Duo ista sunt, quorum aut deus solus aut homo solus utrumque non faceret, sed unum deus, aliud posset homo. Dicendo autem propheta: ipse languores nostros tulit, ipse dolores portavit, unum evidenter expressit, qui ex divinitate constaret et corpore. Languores enim, quos Adae sauciata progenies ex vulnere corruptae originis attrahebat, ille solus sanavit, qui sanum ante condiderat. Dolores vero nostros portavit, qui desudare proelia passionis nisi cruciatibus ac labore non potuit. Quo circa quod in natura mal um habuimus. tulit deus; quod in corpore malum patimur, pertulit Christus. Vnde respiciendum est hic, quantum Eutychiani Bonosiacis baratro profundiore mergantur. Illi Christo divinitatis honorem tantummodo adimunt, isti et corporis veritatem. Photinus hominis personam nos adorare deridet, hic nebulam. An forte haeretici huius ipsius illusionis exordium ab ipsis in Christo sacrae nativitatis tripudiis ordiuntur? Et perinde falsum erit, quod iacuit in pannis, quod apparuit magis, quod planxit in cunis? Taceo reliquos in succidua aetate profectus, quibus divinam pariter humanamque naturam complectens lassitudinem refectio pertulit, consolatio lacrimas fudit, lux dormivit, panis esuriit, fons sitivit. Taceo planctu illum, quem super defunctum (27) Lazarum impendit, antequam effectu resuscitandi ostenderet deum, praemisisse humanae condicionis affectum. Quod si in dubium vocatur, qui tanta praestitit, necesse est, ut ambigua incipiant esse, quae gessit: ac perinde falso se putat sanatum paralyticus, claudus erectum, circumscribitur solis radius, quem caecus ab utero post nativi carceris tenebras intuetur. Aut hoc phantasmate Lazarus ipse delusus est, ut, cum inter mortuos dormiret, iam surrexisse se crederet? Quod si haec omnia vera esse recipiunt et solius passionis iniuriis contradicunt: respondeant, ubi tunc fuerit filius virginis, cum umbram tenui nube fallentem pro se offerens, quem pro nobis putamus ofterri, vana sui specie et persequentes falleret et fideles, patrem quoque faciens hac inlusione mendacem, de quo apostolus ait, quod filio suo non pepercit, sed pro nobis tradidit illum. Quem filium, si non verum? quomodo tradidit, si conclusit? qualiter non pepercit, si dolorem prohibuit? Vel certe qua dominus noster morte finitus sit, qui non potuit non aliquantulum mortem pro matris mortalitate debere, soluturus condicionem obeundi lege, etiamsi corruptionem pro resurgendi instantia non visurus? Quam legem utriusque naturae significavit fei illud, quod gustatum noluit bibere, dum mortem, quam ex Adam parente omnes debemus, pro divinitate noluit bibere, sed debuit pro dispensatione gustare. At vero cum factum est, quod apostolus dixit, cum resurgens Christus iam non moritur et mors ei ultra non dominabitur, optet nunc, si quid valet, haereticus aut Christum sine deo, aut sine homine deum. Afuerat sanctus Thomas, cum reversus salvator a mortuis praesentia visibili praestolantium discipulorum vota repararet et vacillantem quodammodo fidem suorum revalescens a mortuis vita componeret. Referunt ergo discipuli dominum se vidisse; negat ille se credere nec se adhibiturum ullatenus fidem promittit nisi contemplatione percepta. Transacto temporis intervallo superveniens secundo Iesus, sed iam omnibus simul, pacis salutatione praemissa, arguit increpatione mitissima cunctantis apostoli tarditatem: et iubente domino, ne adhuc parum sit, quod visus indicat, fidem tactus explorat. Infer, inquit, digitum tuum in latus meum et noli esse ambigens, sed fidelis. Qui utique inexcusabiliter iam perseverabis incredulus, cum palpando reddaris expertus. Scrutatur ille digito vestigia passionis. Permanebat, ut inflictum fuerat, medicum vulnus, et hiulcum transpunctu lateris aditum felici indicio vitalis plaga servabat. Tunc demum in semet ipsum reversus et tactu sancti illuminatus corporis: Deus meus, inquit. et dominus meus. Quid rogo sanctus apostolus de caelestibus intellexit in carne, quid curiosae manus attactu divinum sensit in vulnere, nisi quia iam pridem didicerat Christum sine deo esse non posse, et haec ipsa vulnera, quae palpabat, praevaluisse quidem homini, sed cessisse victori? Quae tamen nec adficere morte nisi hominem nec vinci a deo nisi resuscitante (28) potuerint. Hic itaque, magno miraculorum stupore conclusi, cum audiunt, agnoscant dominum nostrum, recepti corporis situ visibilem oculis digitisque palpabilem, locum, quo apostoli consederant, clausis foribus introisse: ad familiare commentum asserendum phantasmatis per fallaces inanium nebularum fraude praestigias illusos humanae caliginis queruntur obtutus. Sentiunt enim in facti magnitudine quiddam divinum vigoremque illius subtilitatis, quo foribus obseratis penetrale secretum sine aditu corpus intraverit; ne cogantur fateri mirificum, comminiscuntur incertum. Quod videte ad quantam spectet divinitatis iniuriam, si veritatis magister, qui nobis etiam verborum mendacia interdixit, ipse factis credatur potuisse mentiri. Procul dubio enim mendacii genus foret, si quod a se gestum non fuerit, credi a suis velit, et putaretur factum a Christo, quod non licet facere Christiano. Qui ad cognoscendam mysterii dispensationem et visu instructus, quod sufficit sano, et tactu convictus est, quod additur caeco. Sed caret remedio sponte petita debilitas; quicquid libet medicaminis oculis lippientibus imponatur, curari non potest. quem caecum ire delectat. Aut quis in tali obstinatione usus oculorum est, qui verum esse renuit, quod annuit visu? Quasi non minus sit deum penetrasse conclusa, quam homini patuisse caelestia. Qui tamen suis post resurrectionem saepe testatus est: Palpate et videte, quia spiritus carnem et ossa non habet, sicut nie videtis habere. Quid Eutychi tam clausum, quid contra phantasmata tam apertum? velut si dicat: Molem ossium carniumque specimen ventosum non recipit. Noluit se vel solum quamlibet verum, hoc est sine corpore, spiritum dici: sed ut talem hominem recoģnoscatis in iudicio, qualem redisse conspicitis a sepulchro. Vnde iam post passionis certamina triumphator nihil quidera habuit, quod mundanum indigentia redivivi corporis postularet. Non illic quippe aut fames cibum aut potum sitis aut requiem labor aut somnum poposcit operatio. Quae omnia non solum in capite nostro, quod est Christus, exigua illa parvi temporis morte decocta sunt, sed etiam in nobis sic usque ad obitum valebunt, quod resurrectione finientur. Et tamen, ut dicere coeperam, cum membra illa dominica nulli iam indigentiae obnoxia tenerentur, ad suspicionem phantasmatis suorum cordibus eximendam cum apostolis visus est, cibum iussit apponi, quibus convesci commissa benedictione dignatus, quod faciebant illi adhuc pro redemptione corporis, fecit bonus magister pro testimonio veritatis. Nisi forsitan dicat phantasmatis praedicator caliginem illam, membrorum speciem seductricem, quae ponebantur absumere, nec escam illam pignoris sancti in dominicum corpus sine onere corruptionis intrare, sed inanem ventum incerti esus gravare ponderibus. Quem certe pastum fallens imago aut furata est, si subripuit, aut non est aeria, si comedit. Scio tamen, quod non alter quam Christus inter suprema cibi illius monumenta testatur: Quia oportet impleri omnia, quae scripta sunt in lege et prophetis et psalmis de me. Et nos pauca exemplorum quaerimus, cum ille omnino scripturam in sua dicat unitate compleri? Et post haec [inquit] (29) cum benediceret suos, ferebatur in caelum. Recede procul, Eutyches, cum praestigiis, quas animo concepisti. Solus hac benedictione careat, qui se a phantasmate aut benedici laetatur aut redimi. Interim ferebatur filius hominis, qui erat in caelo dudum praescientia, nunc natura. Nec aliquo angelicae manus auxilio, quamquam portari dicatur, indiguit: sed ferebat matris filium filius patris: ibat, quod deus erat; quod homo, ferebatur. Patebat redeunti porta caelestis et deum suum cum accessu corporis revertentem originalis patriae claritas invitabat. Quo recepto duo, inquit, angeli astiterunt apostolis sic loquentes: Viri Galilaei, Iesus hic, qui receptus est a vobis, id est: quem in sede pater, quem vos recepistis in fide, sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Habent ergo in hoc sermone, quod sperent, quibus phantasma videtur esse, quod gestum est, si sic veniet, quomodo vidistis euntem in caelum. Vbi videbunt catholici, quem ambiunt, adversarii, quem confixerunt; ubi ad eadem clavorum vestigia, quae cernuntur, vel illos ignes Eutyches simulatos putare desinat, quibus post phantasmatis fumum sera paenitudine perpetuus torris ardebit. Ad cuius pristinum dogma denotandum vel corrigendum aliquantisper, sicut optandum est, sectatores pauca haec suscepisse sufficiat: ut ex similitudine testimoniorum, quae posuimus, etiam ipsi sibi necessaria et numerosiora perquirant. Quod si forte pristino sceleri dogmatis sui aut infidelitatis perseverantiam servant aut aliquid novae molitionis accumulant: si quidem peculiaris errantibus mos est, in obstinatione perversa semper dicere velle, quo pereant: dabit deus, ut iussu vestro meoque famulatu pravitas, quae adhuc augmento accenditur, uno et semper aequali scripturarum caelestium magisterio propulsetur.

HOME > 'moleste' in 'Alcimus_Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, 22'
Alcimus Avitus, Contra Eutychianam haeresim, 8, LIBER PRIMVS. <<<    
3089w 16.340523958206 s