Alcimus_Avitus_cps22, Epistolae, 6, 13HOME > 'moleste' in 'Alcimus_Avitus, Epistolae, 6, 13'
Alcimus Avitus, Epistolae, 6, [LIBER PRIMVS]. DE BASILICIS HAERETICORVM NON RECIPIENDIS. <<<     >>> [LIBER TERTIVS]hide dictionary links

(63) [LIBER SECVNDVS]

Dilectissimo fιatri Avito Symmachus. Non debuit caritatem tuam offendere, quod ad fratrem et coepiscopum nostrum Aeonium nuper rescripsimus. Non enim iuri tuo, dilectissime frater, praeiudicatum fuit, cum nos inaudita parte et absque competenti instructione non posse iudicare respondimus. Vnde fraternitati tuae salvum est allegare, quod putaverit allegandum, et proponere, quod viderit proponendum. Nam licet confusionem provinciae a praedecessore nostro sanctae memoriae Anastasio episcopo praeter ecclesiae consuetudinem et antiqua praedecessorum nostrorum statuta factam esse dixerimus et non esse tolerandam; attamen si ea, quae fecit, rationabiliter fecisse fraternitas tua docuerit, gaudebimus nihil esse ab eo contra canones attentatum; quia quod fit praeter regulam, modo sit ex iusta causa, non infringit regulam, quam sola pervicacia et antiquitatis contemptus laedit. Nam quamvis a patribus statuta diligenti observatione et observanti diligentia sint custodienda, nihilo minus propter aliquod bonum de rigore legis aliquid relaxatur, quod et ipsa lex cavisset, si praevidisset. Et saepe crudele esset insistere legi, cum observantia eius esse praeiudiciabilis ecclesiae videtur: quoniam leges ea intentione latae sunt, ut proficiant, non ut noceant. Quamobrem pergat dilectio tua rationes, quae praedecessorem nostrum ad tractandam praedictam confusionem impulerunt, ad nos dirigere, ut et sciamus, quid fuerit statuendum, et in domino laetemur beatae memoriae Anastasium nihil fecisse retractandum. Deus te incolumem servet, frater dilectissime. Data in. Id. Octobr. Avieno et Pompeio coss. (64) Avitus episcopus Fausto et Symmacho senatoribus urbis. Primum fuerat talis status rerum desiderandus, ut ipsi per nos urbem orbi venerabilem pro dependendis divinis humanisque expeteremus officiis. Sed quia istud iam dudum per rationem temporum fieri posse cessavit, vellemus, quod fatendum est, vel ea securitate accedere, ut, quae in causa communi supplicari oportet, amplitudo vestra congregatorum Galliae sacerdotum relatione cognosceret. Sed quoniam huius quoque nos voti non compotes reddit provincia praefixis regnorum determinata limitibus, quam primum supplici prece posco, ne celeberrimo ordini vestro pagina haec aliquod moveat, quasi ab uno directa. fastidium: quoniam a cunctis Gallicanis fratribus meis, ad hoc ipsum non minus per mandata quam per litteras oneratus, quaecumque a vobis omnes ambimus, unus suggerenda suscepi. Dum de causa Romanae ecclesiae anxii nimis ac trepidi essemus, ut pote nutare statum nostrum in lacessito vertice sentientes, quos omnes una criminatio utique sine invidia multitudinis percusserat, si statum principis obruisset: perlata est sollicitudini nostrae ab Italiae exemplaribus sacerdotalis forma decreti, quam de papa Symmacho. apud urbem collecti Italiae antistites ediderunt. Quam constitutionem licet observabilem numerosi reverendique concilii reddat adsensus, intellegimus tamen sanctum Symmachum papam, si saeculo primum fuerat accusatus, consacerdotum horum solacium potius adsciscere quam recipere debuisse iudicium. Quia sicut subditos nos esse terrenis potestatibus iubet arbiter caeli, staturos nos ante reges et principes in quacumque accusatione praedicens: ita non facile datur intellegi, qua vel ratione vel lege ab inferioribus eminentior iudicetur. Nam cum celebri praecepto apostolus clamet accusationem vel in presbyterum recipi non debere, quid in principatum generalis ecclesiae criminationibus Heere censendum est? Quod synodus ipsa venerabilis laudabili constitutione prospiciens causam, quam, quod salva eius reverentia dictum sit, paene temere susceperat inquirendam, divino tutius servavit examini, perstringens tamen, prout breviter potuit, nihil vel sibi vel gloriosissimo viro Theoderico regi de his, quae papae dicebantur obiecta, patuisse. Quibus cognitis quasi senatores ipse Romanos quasi Christianus episcopus obtestor, si divinitatis, quam colitis, dono temporibus vestris prosperitas optata succedat, si dignitas, in qua floretis universo orbi, speciem nominis Romani mundo labenti contineat, ut in conspectu vestro non sit ecclesiae minor quam rei publicae status. Quodque vobis deus posse (65) praestitit, prosit et nobis: nec minus diligatis ecclesiae vestrae sedem Petri, quam in civitate apicem mundi. Si profundo illo tractatus vestri consilio rem videtis, non ea tantum modo, quae Romae geritur, causa cogitanda est: in sacerdotibus ceteris potest, si quid forte nutaverit, reformari. At si papa urbis vocatur in dubium, episcopatus iam videbitur, non episcopus, vacillare. Nostis bene, inter quas baeresum tempestates, veluti ventis circumflantibus, fidei puppi ducamur. Si nobiscum huiusce modi pericula formidatis, expedit, ut gubernatorem vestrum participato labore tueamini. Alias autem quae ultio est, si nautae sine magistro fuerint? 'Non sine illorum periculo ceditur isti discrimini. Reddat rationem, qui ovili dominico praeest, qua commissam sibi curam agnorum administratione dispenset. Ceterum non est gregis pastorem proprium terrere, sed iudicis. Quapropter reddite nobis principalem, si tamen necdum est restituta, concordiam. Quando clienti vestro, venerabili Symmacho presbytero, idcirco laborem huius fatigationis iniunximus, ut nobis in vestrarum oraculo litterarum per redintegratae pacis nuntium supplicationis nostrae referret effectum. Avitus episcopus Liberio praefecto. Postquam multiplices Galliarum labores felicissimus potestatis vestrae visitavit adventus, nullo sum ante hoc in affectibus vestris desiderii mei impertitus effectu. Vnde licet etiam nobis prodesse credamus beneficia, quae iam dudum provincialibus spargitis, mihi tamen hactenus sitienti litteras vestras quasi primum modo venistis. Enimvero ut me offerendis ultro epistularibus officiis non offerrem, illis occupationibus obstrepere timui, quibus me credebam tanto temporum spatio a votiva lectione suspendi. Sed quia etsi tarde compellentibus vobis meque ad praecelsos apices rescribente ordo alternantis commercii in litterario sermone servatus est, qui fecistis me absque verecundia respondentem, reddite, ut cupio, frequentia debitorem. Nec desunt, si adnuitis, causae iubendi: abundant, quae possitis iniungere cupientibus oboedire. Maior scilicet potestate civilitas nec minor est dignitate dignatio. Nam haec ipsa causa, cuius vobis scribendi materiam merces ingessit, quibus inter tribunalia operibus magis studeatis florere, perdocuit. Vnde quod nobis a viro spectabili, vicario vestro, pro quorundam captivorum liberatione suggestum est, ad praeceptionem culminis vestri laetus implevi pretio tamen, quod portitores adtulerant, non recepto. Quia si aliquid praefato viro magnifico, filio meo Gemello, condicionis personae ipsae per originem debent, potest hoc, quod mihi obtulerat, redimendis ingenuis distribuere; si vero istos agnoscitis liberos natu, sufficit pretium profuisse. (66) Avitus Viennensis episcopus viro illustrissimo Apollinari. Scio, quod revertens ad devinctissimos mihi domnos Domnulus noster, coram me de vestrae piae sollicitudinis ambiguitatibus aestuante aliter quam volui relaturus, adgravavit magis redeundi festinationem, quam minuit. Scilicet me apud Lugdunum in adventa eius gravis oculorum dolor impotem luminis contuendi impetu ingruente reddiderat. Vnde quia nec ipse fuit eliciendi rescripti efficax nec ego idoneus redhibendi, omnem gratiarum, quaecumque vel pretio munerum vel animo munerantum deberi potuit, actionem verbo potius referendam portitoris auribus allegavi, licet minime dubitans apud sanctae dulcedinis aviditatem parvi pendendam mandatorum seriem desiderio litterarum. Sed cum primum rarescentibus tenebris cubicularis ergastuli aliquantisper ordinandi officii copia fuit, solutionem debiti non moratus praesentem baiulum destinavi: cui ultra quam dici potest verbosis salutationibus onerato, quantum pertinet ad mandata loqnacia, perbrevem paginam dedisse me computo. Nam ecce mihi deus testis est, quanto lumine praefatus carissimus noster in ipsa contenebrati recessus nocturnali habitatione respersit, cum dulcissimi pignoris nostri reditus, ante quem nescieram, nuntiato resolidatam Christo propitio familiam meam ab eo, quem misissem, inventam esse firmavit. Quocirca nec vos iam de nobis aliquid semiplenum putetis: quorum contubernio divinitate propitia etiam oculi mei per praesentiam paginae satis facientes adcrescunt, tum videlicet sinceritate perfecta hilaris diei gratiam recepturi, si me rescribere hactenus vestra dulcedo sic ignoscens quamlibet infirmum atque anxium ad votivam tamen frequentiam litterarum in dei nomine Arcadio iam dictante solis subscriptionibus occupanda compellat. Avitus episcopus viro illustrissimo Aureliano. Indicium quidem quantulaecnmque prosperitatis esse manifestum est, quod amicorum affectu tantisper illucescente temporariae pacis colore visitamur. Verum tamen aestus ille diluvii, quem procellis temporalibus comparastis, humanis rebus, dum per mundanum pelagus curritur, fluctu adsiduae perturbationis insistit. Quandoquidem hoc ipsum; quod inter adversitates temporum respiramus, discriminum, quae patimur, intervallum magis debemus putare quam terminum. Nam idcirco tantum incommodis calamitatum circumscribendis potius quam sanandis pax quaedam videtur adludere, ut mentes fallaci securitate laxatas instaurato gravius metu succiduus gemitus adficiat. Quo circa desiste, vir optime, in malis ferventibus credere finem malorum, et cum (67) se motu dissimili tempestate mollita facies tantillae serenitatis alternat, varietate proventuum non delectare, sed utere. Nec sic te aut prosperitas erigat aut frangat adversitas, ut animis tuis tam amicorum mutetur causa quam temporum. Mementote semper propositae caritatis; si licet, scribite: sin alias, quod prohiberi non potest, vel amate. Et post gurgites, quos litteris descripsistis, in eo magis saeculo sperate portum, quo timere non poterit tranquillitas optata naufragium. Avitus episcopus Helpidio diacono. Per quosdam clericos legis alienae divinum munus in nuntio tuae incolumitatis accepi. Nec minuit dirigentis gratiam qualitas portitorum, sicut nec Heliae nostro transmissi caelitus cibi inter horrida volatilium baiulorum rostra viluerunt. Ipsam tamen, cuius satis avidus sum, tuarum dulcedinem litterarum illud aliquantulae amaritudinis asperitate respersit, quod ad te scripta, quae prius reddidi, abnegas pervenisse. Nam per maiorem domus tuae, qui mandatorem tuum, domnum meum Sigismundum, a patre suo in legatione directum in Viennensium civitate repererat, epistulas tuas me accepisse laetatus per ipsum rursus officia profusissimae caritatis exsolvi et affectum tui, quem corde conceperam, studio paginae famulantis excolui. Quae quo eventu in manus tuas perlata non fuerit, maior, quem supra dixi, non potest ignorare. Haec ego quidem moleste tuli et tibi molestum fuisse gavisus sum, in tam idonea opportunitate desideriis duorum unius officii perisse commercium. Verumtamen cum de institutae dilectionis proposito pars alterna secura est, nonnumquam casibus oportet ignosci, quibus colloquia nostra potius quam vota furatis sollicitudini damnum potest contingere, non amori. Neque enim potest, seu negatis occasionibus seu repertis, ullum esse neglegentiae tempus, quo apud me inter quaslibet alias actiones frequentandae sospitatis tepescat ambitio. Illud igitur in mentibus amicorum censeo esse pretiosius, in quo constat fortuitis nihil licere; quod nec itineris dissipat longitudo nec oblivionis frustratur abusio. Compenso tamen in praesenti caritatis verbum, si pro damno dignatus es putare silentium. Simul et specialius adulescentem, si dignaris, insinuo, filium scilicet viri illustris Cereti, qui post deum ut unicae subolis vitam incipiat operiri, tu facies. Nam ita lacrimabili pignoris infirmitate constringitur, ut incertus optandi, cuius quasi mortem timere compellatur, vitam quasi orbatus deflere cogatur. Qua propter opitulaturae divinitati iunge tua, quantum conicimus de peritia singulari. Vestrum promisisse iam ex parte fecisse est. Tribuat Christus, ut exultando atque impensius laudando in hac cura magisterio tuo simul tibi et Italia medicinae opinionem et Gallia pueri debeat sanitatem. (68) Avitus episcopus viro illustrissimo Senario. Magnificentiae vestrae gratiam frequenter expertus, quia dignanter accipitis, salutationis officium pagina famulante direxi. Et quia scitis synodalium legum esse, ut in rebus, quae ad ecclesiae statum pertinent, si quid fuerit dubitationis exortum, ad Romanae ecclesiae maximum sacerdotem quasi ad caput nostrum membra sequentia recurramus, ex consensu antistitum provinciae Viennensis ad sanctum Hormisdam, seu quicumque nunc ille est, papam debitae venerationis obsequium cum sollicitudine destinavi, audire a praefatae sedis auctoritate desiderans, quid de effectu directae a se ad Orientem legationis agnoverit. Cum ergo, ut dixi, a provincialibus meis consulor, respondere etiam ego, nisi priorem consulam, non praesumo. Adminiculo igitur ordinationis vestrae opus est, ut istud ab utraque parte per ordinem compleatur, ut vel a nobis interrogatio perveniat, vel ad nos redeat ab exponente responsio. Non ad solos sacerdotes ecclesiae pertinet status: cunctis fidelibus sollicitudo ista communis est. Quicumque vel quocumque videmur ecclesiam regere, vestram in catholica religione rem gerimus. Cum de fidei regula vel aegrotat aliquid vel sanatur, nobiscum vos aut gaudere oportet, aut gemere. Vnde nec vos aliquid de causa, quam consulo, latere credendum est. Si mihi soli agerem, satis interrogationi meae notitia vestra sufficeret: nihil plus a papa quam a vobis possumus veritatis audire. Sed ecclesiarum poscit utilitas, ut, quae vos nostis, doctor insinuet. Ego tamen peculiaris vester rescriptum, si dignamini, a vobis peculiarius praestolabor, quo revera, ut dixi, tantum mihi veritas innotescere poterit, quantum se Romanae urbis antistes auctoritatis privilegio expectantibus respondisse gaudebit. Avitus episcopus Viennensis Petro episcopo Ravennati. Etiamsi alia causa non esset, qua beatitudinem vestram litterario famulatu occursus meae devotionis expeteret, iustum esset vos ab omnibus excoli, qui opinione sancta desiderium vestri omnibus intimatis. Dignum quippe est vos expeti non minus sede Romana, quia non magis potestate illa quam vos caritate fulgetis. Cuius reverentiae, ut debitum est, salutatione praemissa fateor apostolatui vestro, etsi cum verecundia, ignorantiam Gallicanam. Nec melius esse puto quemquam simulare, quod sciat, quam didicisse, si nesciat. Quae inter Romanam vel Constantinopolitanam ecclesiam res agantur, non quacumque auctoritate cognoscimus, sed de rumoribus magis ac nuntiorum varietate captamus. Et ideo, ne forte quam rustici tam neglegentes credamur, sanctum papam et beatitudinem vestram per Viennenses clericos provincia tota nunc consulit, ut quae vobis de statu fidei cum Orientis parte definita sint, rescripta salubri lumine declaretis. Quia cum magistris etiam procul positis ultro (69) deceat praerogare doctrinam, curandum est soliditati corporis, ut semper prosperitatem capitis sui membra cognoscant. Quocirca si servis vestris, filiis meis, quos in id ipsum direxi, tribuatur accedendi usque ad Romam facultas, per duos ecclesiae principes abundabit Gallias erudiri. Quod si forsitan a sede vestra, quos misimus, revertentur, vestri apostolatus fida responsio fiet nobis totius instructionis, quae ad cunctos perveniat, plenitudo. Domino sancto, meritis praecellentissimo, in Christo gloriosissimo et apostolica sede dignissimo, papae Hormisdae Avitus. Dum religionis statui et plenis catholicae fidei regulis perspicitis convenire, ut gregem per tota vobis universalis ecclesiae membra commissum pervigil cura vestrae adhortationis informet, Viennensem provinciam superiore anno, si meminisse dignamini, datis ad humilitatem meam litteris visitastis, quaeque ad me, secundum quod opportunitas oblata contulerat, per Arelatensis ecclesiae clericos pervenerunt, et quidem plenissimae sollicitudine pastorali. In quibus nos, sicut per conversionem provinciarum, id est Dardaniae, Hillyrici vel Scythiae, ad communionem gaudiorum provocatis, sic admonitione cautissima, ne quid nos per ignorantiam praevenire possit, instruitis. Eutychetis igitur Nestoriique damnatio, quos iamdudum per beatissimos decessores sanctae sedis vestrae calcavit auctoritas, ad notitiam iampridem nostram apostolicae ad nos diligentiae provisione perlata est. Sed illud nos modo suspensos multum redigit et anxios, quod, cum pendere nos ad effectum legationis secundo Constantinopolim destinatae omni expectationis studio iusseritis, nec quid filius vester sanctus frater meus Ennodius retulerit, nec utrum secuta redierit, indicastis et promissionem vestram tanta silentii diuturnitate suspenditis, ut non minus modo praedicatoris taciturnitas reddat attonitos, quam antea fecerat legationis mora suspectos. Vnde sola causa servos vestros filios meos, Aletium presbyterum et Viventium diaconum, totius provinciae Viennensis nomine, quae ecclesiae ad me pertinenti ab universis decessoribus vestris et apostolica sede commissa est, cum praesentis famulatus pagina destinavi: per quos oraculo beatissimae responsionis agnoscam, utrum fervor scismatum praefatorum, qui intra Constantinopolitanam urbem vitio perniciosae obstinationis exarserat cuique, quod magis dolendum est, Alexandrinam vel Antiochenam ecclesias dicitis inligatas, vobis Christo favente docentibus digna fuerit correctione (70) restinctus, aut si reversa legatio in paginis evidentibus quod simplex legeretur, exhibuit, an forte nuntio magis retulit, unde vobis ad hoc qualiscumque suspicio reservetur. Veremur enim, ne pontificale iudicium, dum non indicat prospera, sensisset adversa. His adicitur, quod diversorum fida relatione comperimus de reconciliatione vel concordia ecclesiae Romanae iactitare se Graeciam. Quod sicut amplectendum, si veraciter dicitur, ita metuendum est, ne callide simuletur. Quaesumus ergo servitio meo cuncti, ut, quid filiis vestris, fratribus meis, id est Gallicanis, si consular, responderi debeat, instruatis. Quia cum securus, non dicam de Viennensi, sed de totius Galliae devotione pollicear omnes super statu fidei vestram captare sententiam: orate, ut sic nos perditorum professio fucata non fallat, sicut ab unitate, quam regitis, veritas comperta non separat. [Accepta III. kl. Febr. Agapito consule. Per Aletium presbyterum et Viventium diaconum]. Hormisda Avito episcopo vel universis episcopis provinciae Viennensis sub tua dioecesi consistentibus. Qui de his, quae ad disciplinam catholicam pertinent, maxime sciens instrui cupit, quid studii circa mandata divina habeat, evidenter ostendit. Non enim potest esse huiusmodi cura, nisi ubi fides fuerit infucata. Atque ideo exultamus a sinceritate propositi tui, dilectissime frater, dum te secundum directas per Aletium presbyterum atque Viventium diaconum litteras intuemur et de impiis transgressoribus Eutychete atque Nestorio sedis apostolicae constituta recolere et, si quid adversum eos admonitio nostra promoverit, per quos Orientales ecclesiae confunduntur, inquirere. Digna plane sollicitudo fidelibus, ut de miserorum lapsibus ingemiscant et ipsi ne aliena polluantur contagione, provideant. Sed ne nos quidem hoc supersedisse credatis, ut ad notitiam vestram, si quid actum fuisset, competens perferret instructio. Verum breviter silentium nostrum, guo dilectio mordetur vestra, purgamus. Nam quod non saepius nostra admonitio vos frequentat, de conscientiae vestrae et fidei stabilitate confidimus. Sollicitudo impendenda fortasse sit dubiis: satis est vitanda indicasse perfectis. Legationis vero nostrae, quam semel, non secundo, sicut scribitis, misimus, si votivus contigisset eventus, alacres illico vobiscum fueramus desiderata partiti: scientes hoc rationi, hoc nostro proposito convenire, ut quos participes sollicitudinis (71) fecimus, cum his redintegratae unitatis gaudia inngeremus. Sed quantum ad Graecos, ore potius praeferunt pacis vota, quam pectore, et loquuntur magis iusta. quam faciunt: verbis velle se iactant, quod operibus nolle declarant: quae fuerint professi, non exhibent, quae damnaverint haec sequuntur. Nam unde est, quod cum per Ennodium fratrem et coepiscopum nostrum sacerdotales viros ad confirmanda ea, quae sedes apostolica poposcerat, directuros se esse promisissent, multa quoque, quae ad correctionem pravitatis suae a nobis quaesita fuerant, pollicentes, non solum non religiosos viros, penes quos causae ipsius plena esse posset instructio, secundum constituta propria non miserunt: verum etiam, quasi res parva gereretur, laicos et alienos ab ecclesiastico corpore destinantes non se quondam studuerunt de caeno, quo inmersi tenentur, evolvere, verum etiam catholicae fidei claritate fulgente sua, quod absit, se posse crediderunt satietate fuscare. Haec fuit nostri causa silentii, quam vos quoque spiritali vobis prudentia revelante vidistis. Quid enim de hac causa poteram directis litteris indicare, quam in statu suo videbam duram pertinaciter custodire perfidiam? Novi exitus sollicite diligentiam relationis inquirant: qui de rebus cognitis nihil indicat, abunde in statu suo manere priora declarat. Quapropter, dilectissime frater, et vos praesentibus hortamur adloquiis et per vos quoque, quia occasio data est, alios per Gallias, quos fides eadem nobiscum amplectitur, admonemus: promissam et amabilem deo fidei servate constantiam et transgressorum societate declinata constantiam vestram uni viro virginem castam, sicut spopondistis, exhibete Christo, et cavete ne, sicut serpens Evam seduxit astutia sua, ita sensus aliquorum corrumpantur a simplicitate et castitate quae est in Christo Iesu. Perniciosa sunt blandimenta nocentium, atque ideo vigilare vos convenit: quia adversarius salutis humanae. sicut leo rugiens circuit quaerens, quem devoret: cui resistite fortes in fide. Quia hoc speciale habent patris sui de caeli arce deiecti, qui vestigia eius sequuntur et diligunt, ut illa veritatis luce privati alios gaudeant sua obscuritate fuscari et cum perversitatis suae poenas luituros esse se sciant, exultent, si miseros cum sua condemnatione coniungant. Nam unde est, quod, cum pro magna parte a conterminis suis Thracibus, Dardanis, Hillyriis cognita eorum perversitate deserantur, procul positos ignorantiae spe, fraudibus aut variis artibus nituntur adlicere, nisi ut lucem quam ipsi non habent, in aliis quoque impia contagione commaculent? Vt autem quae sint partium earum studia, possitis agnoscere, plures Thracum, licet (72) persequentium incursibus atterantur, in nostra tamen communione persistunt scientes fieri fidem per adversa clariorem. Dardania et Hillyricus vicina Pannoniae a nobis, quod iam fecimus, ubi necessarium fuit, ut sibi episcopi ordinarentur, expetiit in tantum se a consortio perditorum separare gaudentes, ut remedia quaererent, dummodo commune cum transgressoribus nihil haberent. Epiri metropolitanus, hoc est Nicopolitanus episcopus, cum synodo sua nuper segregatus ab impiis ad apostolicam communionem deprompta, qua efficeret, professione se contulit. Quae ideo scriptis aestimavimus indenda praesentibus, ut, sicut sortem nos convenit dolere pereuntium, ita laetemur pariter de salute remeantium et ut fideles constituti ab eis longius instruantur, qua virus eorum sollicitudine debeat effugi, quos et a suis videant tam iusta detestatione vitari. Et nos quidem dispensationis nostrae memores necesse est eos repetitae legationis officio convenire, quo adfectu salvationis suae si respectu dei, si rationis intuitu non moventur, saltem pulsantibus inportune et pertinaciter adquiescant et aut ad rectam viam declinatis erroribus revertantur, aut propter impaenitens cor ab omnibus inexcusabiles iudicentur, qui et moniti totiens in perfidiae obstinatione persistunt. Vos orate et nobiscum ad deum preces et vota coniungite, ut per opem misericordiae eius nostra actio laborans pro catholicae fidei stabilitate promoveat, immaculatos vos et integros ab omni transgressorum societate servantes, ut aut cum correctis sensus et corda iungamus, aut ab eorum venenis intacti esse mereamur. Nam qui, sicut vos quoque conscientiam vestram non latere testamini, novimus Eutychetem atque Nestorium apostolicae, id est catholicae sententiae auctoritate damnatos: quemadmodum salvi esse poterimus, si eorum sectatoribus ac posteris qualibet parte communionis haereamus, cum Belial cum Christo nostro portionem habere non possit? Instructionis autem vestrae interesse credimus, ut ea, quae apud nos a Nicopolitanis vel Dardanis acta sunt vel quo in communionem ordine sint recepti, vobis nota faceremus ipsarum lectione chartarum. Data XV. kl. Mart. Agapito consule. Avitus episcopus Eufrasio episcopo. Iam quidem per pueros meos litteras dedi, quibus scire vos facerem, quantum fratri Emeterio apud me commendatio vestra profecerit. Tamen non dubitans eum inter initia pontificatus sui senioris germani, sicut dignum est, officia curaturum, has etiam per ipsum libenter adieci, quibus opusculi mei iam diu quaesitum praedonem (73) in manus meas venisse plus gaudeo. Et quia libellum ipsum, quantum mihi indicavit, vobis reportat, peto ut, qualecumque est opusculum ipsum, nec ante editum nec omnimodis emendatum viro sublimi ac piissimo, si dignamini, fratri nostro Apollinari publicare atque excusare dignemini. Cui impium fuerat non primum iure caritatis offerri, si non rursus fuisset absurdum me domni Sidonii filio inter facundiae paternae delicias meis temporibus nauseaturo movere etiam de praesumptione fastidium. Quocirca volumen per vos temperatius ingerendum si supradictus frater vel infantibus legi debere censuerit, possum per quaecumque magnificentiae suae scripta cognoscere. Si autem post flumina fontium paternorum, ut potius reor, paupertatem venae tenuissimo rore manantem abiecerit, sine verecundia mea suaque impietate sufficiet me reprehensionis suae censuram hinc tantummodo intellexisse, si taceat. Avitus episcopus domno Gundobado regi. Quod servum, qui discussioni necessarius credebatur, de Viennensi ad Lugdunensem basilicam sub custodia destinavi, timoris et oboedientiae fuisse manifestum est. Nam sicut eum hic inexeusatum tradere non praesumpsi, ita illic interrogationibus, quas audientia postulabat, vicinum fieri procuravi. Cum vero et regula ubique una sit et eadem seu impossibilitas seu facultas pro communis ministerii observatione nos maneat, non ego proprietatem Lugdunensis et Viennensis basilicae, sed reverentiam ecclesiae utriusque tractavi: unde intercessionem facilius de proximo suggerendam, quod utrumque nostrum tangere poterat, praesens episcopus allegaret. Si quidem in omnibus locis sanctis sicut ministerio nostro eadem caritas, ita imperium vestrum atque potestas est. Vt taceam, quod servus ipse a domini allocutione digressus non debuit pro concitanda mihi offensa Viennensem expetere, qui illic positus intra Lugdunensem se potuit ecclesiam continere. De causa vero, in qua coram examine celsitudinis vestrae callidus depositi negator arguitur, talis conscientia mea est, qualis deo et vobis in omni actu meo et conversatione monstratur. Quamquam etiam me tacente interpellantis simplicitas, quae, ut pii domni dicatis non dubitarit operatione diffiteri, quid in eius consolatione voluerim, si Christum cogitat, poterit profiteri. Quod etiam testificatione praesenti de servis vestris, civibus meis, aliqui cognoverunt. Pulsatis autem, qui laboriosus extra ordinem suum in omni parum stabilis dicitur esse responso. Vtrum de me certa suggerat, deus vobis declaret et veritas; qui castigatus a me eo forte spiritu falsitatis irascitur, quo contra simplicem de depositi infitiatione mentitur; licet deo vobisque propitiis parum ad defensionem suam proficiente commento, dum se a me dicit admonitum, ne redderet, diffiteri non potest, quod accepit. (74) Quae professio sua, etiamsi censeatis, quod gravare me debeat, illum non potest sublevare. Ego tamen praeceptum vestrae pietatis operior. Quicquid habet ecclesiola mea, immo omnes ecclesiae nostrae, vestrum est de substantia, quam vel servastis hactenus vel donastis. Quod inspirante deo praeceperitis, in quantum habuerint vires, parere conabor. Ceterum cum divinae maiestatis adspectus nil ita post offensam suam quam vestram semper timuisse me cernat, hoc suppliciter quaeso, ut infelix ille, ad cuius accusationem satis sufficit, quod excusat, apud iustitiae vestrae animos non me faciat suae infidelitatis socium, etiamsi viderit pro vestra commotione multatum. Avitus episcopus domno Sigismundo regi. De festivitate, ad quam profectus fueram, summa quidem festinatione reversus sum. Sed quia iam duce Christo processeratis, laetificandus, ut de deo credimus, reditu vestro, inmodice tamen attonitus reddor abscessu, quod scilicet in ipso successurae prosperitatis regressu advolvi genibus domini mei, permulcere ab osculis manus et in sancto illo pectore sedem fidei nostrae adorare non merui. Nec tamen dicere audeam istud mihi peccato fraudante cessisse: ne divinae gratiae, quae mihi taliter vestram praesentet, reddar ingratus. Nam cum omnibus generale iustumque sit, in gloriae vestrae cultum quod debemus ambire, illud singulariter accepisse me gaudeo, ut pro effectu voluntatum tenente secum a me servitii debitum impossibilitas non sit porrigi, apud vos si pietas censet impendi. Sed ego solus damno percellor, quotiens consolationi meae interesse non mereor: quotiens accensus tribulationum aestus intra me solum ac sermonis vestri refrigerio exclusus includitur: quotiens mihi dolores internos medici illius manus experta non confovet. Qui pro tuendo inter talia famulo suo pietate studens, virtute persistens cum satis esset, si fautorem vellet offerre, laborem dignatur apponere. Sed praesumo de maiestate divina hinc respectum mei sensibus vestris tenacius adhaesurum, quo eum vobis amor catholicae legis infudit. Sub cuius occasionis sancto proventu tam penes vos impossibile erit quem suscepistis servum reicere, quam quem cognovistis dominum non amare. Quod superest, egressi felices, ite sospites, redite victores. Fidem vestram telis inserite, promissionem divinam promittendo admonete; auxilia caeli precibus exigite, iacula vestra votis armate. Dabit deus, ut bellorum trophaea, quae vobis ipse praestiterit, cuiuscumque sermonis obsequio sub materia eius, quem dudum expecto, triumphi pretiosioris exaggerem. (75) Avitus episcopus Clodevecho regi. Vestrae subtilitatis acrimoniam quorumcumque scismatum sectatores sententiis suis variis opinione, diversis multitudine, vacuis veritate Christiani nominis visi sunt obumbratione velare. Dum ista nos aeternitati committimus, dum, quid recti unusquisque seritiat, futuro examini reservamus, etiam in praesentibus interlucens radius veritatis emicuit. Invenit quippe tempori nostro arbitrum quendam divina provisio. Dum vobis eligitis, omnibus iudicatis; vestra fides nostra victoria est. Solent plerique in hac eadem causa, si pro expetenda sanitate credendi aut sacerdotum hortatu aut quorumcumque sodalium ad suggestionem moveantur, consuetudinem generis et ritum paternae observationis obponere; ita saluti nocenter verecundiam praeferentes, dum parentibus in incredulitatis custodia futilem reverentiam servant, confitentur, se quodammodo nescire, quid eligant. Discedat igitur ab hac excusatione post talis facti miraculum noxius pudor. Vos de toto priscae originis stemmate sola nobilitate contentus, quicquid omne potest fastigium generositatis ornare, prosapiae vestrae a vobis voluistis exurgere. Habetis bonorum auctores, voluistis esse meliorum. Respondetis proavis, quod regnatis in saeculo; instituistis posteris, ut regnetis in caelo. Gaudeat equidem Graecia principem legisse nostrum: sed non iam quae tanti muneris donum sola mereatur. Illustrat tuum quoque orbem claritas sua, et occiduis partibus in rege non novi iubaris lumen effulgurat. Cuius splendorem congrua redemptoris nostri nativitas inchoavit: ut consequenter eo die ad salutem regeneratrix unda vos pareret, quo natum redemptionis suae caeli dominum mundus accepit. Igitur qui celeber est natalis domini, sit et vester: quo vos scilicet Christo, quo Christus ortus est mundo; in quo vos animam deo, vitam praesentibus, famam posteris consecrastis. Quid iam de ipsa gloriosissima regenerationis vestrae sollemnitate dicatur? cuius ministeriis si corporaliter non accessi, gaudiorum tamen communione non defui: quandoquidem hoc quoque regionibus vestris divina pietas gratulationis adiecerit, ut ante baptismum vestrum ad nos sublimissimae humilitatis nuntius, qua competentem vos profitebamini, pervenerit. Vnde nos post hanc expectationem iam securos vestri sacra nox reperit. Conferebamus namque nobiscum tractabamusque, quale esset illud, cum adunatorum numerosa pontificum manus sancti ambitione servitii membra regia undis vitalibus confoveret, cum se servis dei inflecteret timendum gentibus caput: cum sub casside crinis nutritus salutarem galeam sacrae unctionis indueret: cum intermisso tegmine loricarum immaculati artus simili vestium candore fulgerent. Faciet, sicut (76) creditis, regum florentissime, faciet inquam indumentorum ista mollities, ut vobis deinceps plus valeat rigor armorum; et quicquid felicitas usque hic praestiterat, addet hic sanctitas. Vellem vero praeconiis vestris quiddam exhortationis adnectere, si aliquid vel scientiam vestram vel observantiam praeteriret. Numquid fidem perfecto praedicabimus, quam ante perfectionem sine praedicatore vidistis? an forte humilitatem, quam iam dudum nobis devotione impenditis, quam nunc primam professione debetis? an misericordiam, quam solutus a vobis adhuc nuper populus captivus gaudiis mundo insinuat, lacrimis deo? Vnum est, quod velimus augeri: ut, quia deus gentem vestram per vos ex toto suam faciet, ulterioribus quoque gentibus, quas in naturali adhuc ignorantia constitutas nulla pravorum dogmatum germina corruperunt, de bono thesauro vestri cordis fidei semina porrigatis: nec pudeat pigeatque etiam directis in rem legationibus adstruere partes dei, qui tantum vestras erexit. Quatenus externi quique populi paganorum pro religionis vobis primitus imperio servituri, dum adhuc aliam videntur habere proprietatem, discernantur potius gente quam principe . Nulla igitur patria quasi speciali sede sibi vos vindicet; totis, quos honorum gradibus attollitis, constat vos esse communem. Vno solis iubare omnia perfruuntur; vicina quidem plus gaudent lumine, sed non carent remotiora fulgore. Quapropter radiate perpetuum praesentibus diademate, absentibus maiestate. Successus felicium triumphorum, quos per vos regio illa gerit, cuncta concelebrat. Tangit etiam nos vestra felicitas: quotienscumque illic pugnatis, hinc vincimus. Inter haec tamen catholicae religionis affectu fervet in vobis cura miserendi: et in apice rerum omnium gubernacula continente non minus eminet sanctitas quam potestas. Ex qua utique factum est, ut dirigi ad vos servi vestri, viri illustris Laurentii, filium principali oraculo iuberetis; quod apud domnum meum, suae quidem gentis regem, sed militem vestrum, obtinuisse me suggero. Nihil quippe est in quo servire non optet; commendat directum; congaudeo misso, invideo vos visuro. Cui minus computandum est ad utilitatem parenti proprio restitui quam patri omnium praesentari. Sigismundus rex Vitalino senatori. Quantum pertinet ad dignam iudicii vestri integritatem, quoscumque honorum privilegiis erigitis, Romanos putare debetis. Ex hac ergo fiducia ut ex toto credantur absentes, quos, etsi patria separat, militia repraesentat? Vnde, quod solum valeo, sedulitate officii animum devotionis ostendens, quid adsidue cuperem, vel (77) cum possibilitas permittit, allego. Vos nunc clementissimo communi principi, quid velimus, adserite; insinuate adtentius oboedientiae famulatum, quem nunc in obsequio, semper habemus in voto. Suggerite ac pariter commendate ab amatore vestro domno et patre meo impletam me intercedente principalis reverentiae iussionem. Clientis vestri, viri illustris Laurentii, filius studio meo reddatur patri, reddatur regioni. Miseramus dudum in parente famulum: ecce adicimus famulatum. Quo uno vobis directo qualiter cum aliis agatur, advertite. Superest, ut praefatus miles vester, cuius proles et illic gratiae vestrae porrigitur et hinc patriae reservatur, commendatus vobis studio meo ipse commendet, quod vel de illius subolis adeptione iam compos vel de istius, quae nobiscum recedit, prosperitate securus est. Avitus episcopus Celero senatori. Constat non minus desiderii mei esse quam debiti, ut officia, quae merito inclitae magnitudinis urbi devotus impenditis, a me, qui gratiae eius iam dudum videor obligatus, specialius excolantur. Maxime cum opportunam nunc occasionem favor divinus obtulerit, in qua imperio celsitudinis suae plena meruerim devotione servire. Qua propter cultoris vestri, viri illustris Laurentii, filium, quem ad patrem suum dirigi iussio reverenda praecepit, magnificentiae vestrae praefato largissimae sospitatis honore commendo: augeri studio, defendi quod voluistis animo pietatis, in regione expetiit patrem, in vobis reperiat paternitatem. Tuemini etiam cum prole susceptum, qui vobis licet satis sit debitor per honorem, plus tamen incepit debere per subolem, quod per vos potietur proprii affectus solatio, compensaturus erga vos affectionis augmento. De cetero autem, quantum ad fideles vestros pertinet, expectatione semper cupimus iussionem, optamus oboedientiae facultatem. Vos prospera divinitate praestate, ut Romanam sub gloriosissimo principe nostro prosperitatem, in cuius apice digna honoris arce fulgetis, tam serenitate sermonis istius quam dignitatis vestrae rescripto mereamur agnoscere. Avitus episcopus domno Sigismundo. Si ita, ut dignamini credere, loqui possem, importune obstreperet Graecis auribus sermo Latinus. At cum in lingua nostra hoc magis habituri sint intellegibile, quod minus fuerit expolitum, in litteris, quas per conservum meum fieri praecepistis, possunt vitia cum securitate dictari. Ipsi certe quid velimus dicere, quocumque (78) scrutentur interprete: ego in affatu consueto dignationem plus, si dici potest, quam piissimi domni experimento interpretante cognovi. De reliquo Christus vobis pro perseverantia gratiae, quam peculiaribus servis servatis, vicem rependat. Quod etiam in hoc ipso adulescente quem dirigitis tale monstratur, dum cogitantes in eo quidem commodum, sed in utroque mercedem quasi vobis nutristis filium et quasi patri redditis nutritum. Avitus episcopus viro illustrissimo Arigio. Scio quidem, quantae devotionis affectu ire me ad festa communia voluistis; verumtamen ita ut quemquem gavisurum tantum modo vobiscum, non aliquid profuturum credere debueritis. Nam cum vobis sacerdotes et magni merito et multi numero digne atque ambienter occurrerint, ego solus damno percellor, qui singularis patroni gaudiis interesse non mereor. Quibus si praesentia mea secundum desiderium provenisset, sicut optaveram, de laude tanti operis quoscumque digni sermonis audirem, qui omnibus membris fabricae sublimis inspectis congruenter possent adscribere conditori in dispositionum qualitate elegantiam, in expensarum profusione iacturam, in dimensionum ratione concordiam, in spatiis diffusionem, in culminibus celsitudinem, in humilitate firmitatem: expolire praeconiis marmorum dignitatem, quibus gemmarum nomen sola magnitudinis tollat invidia, collectum quodam modo atque inclusum industria diem emolumento metallorum splendentium luce vegetari, hisque omnibus pompis digne inferri reliquias, quibus mundus indignus est. Haec igitur exaggeranda melioribus iure concesseram. Verumtamen peculiarem sibi mercedem suam sermo meus fuerat vindicaturus recolens utique tempus illud, quo inter saevissimas perturbationum procellas confecti operis firmam soliditatem quasi gubernatores invicti ad dedicationis portum, circumstridentibus undique naufragiorum casibus, impune duxistis, me, ut ex communi necessitate recolitis, pro gaudiis lacrimas dependente: cui tum ipsum praematurae invocationis ardore, causarum actione librata, non minus congerere suadeo, quam plangere: quia non ut nuptae tali sponso, cui pacta fuerat, qualitercumque iungendae, etsi satis desiderabantur strumenta cultuum, plus tamen formidari oportuit tela raptorum. Quocirca his omnibus consilio maturiore pensatis mutastis viri fortes constantiae genus et deponentes, quo adprime floretis, saecularis ducatus audaciam, quicquid ab adversa parte discriminis incubuerat, timore vicistis. Quapropter omnis, qui viderit coram positam iucunditatem, laudet praeteritam festinationem. Convenit dispositionibus vestris rapta de adversitate securitas. Ante decuit nostrum fleri, quod taliter libuerat ornari. Ego autem ut horum modo visione non perfruar et quae causa faciat, et nobiles patroni et aequales arbitri, etiam si taceatur, advertitis. Apostolorum namque festivitas Viennensibus quidem vestris inter annuum (79) martyrium dies peculiari studio subit. Habeo praesentiam tempori, quo diei passionis fabriculae, quam nostis, videtur iniuncta esse dedicatio. Verum quia nihil est, ad quod animum meum vester destinare non possit affectus, excusans plebeculae absentiam meam antepouerem consuetudini singularitatem, nisi, ut nostis, in ipsis paenitentibus nostris fervor appetens vitium vicinum odium formaret atque strepitum, cum e nostris ambitio aliquos, alios sollicitudo, at gliscentior multos gula tractura sit. Veritus sum, ne forte simul paucos, qui forent, aliquos aliena declinantes suae magis festivitati studium mansuetudinis adgregaret, apud aliquos animus, ut solet, tali turbatione motus esset, quasi per absentiam meam eo die cursus nostrae devotionis putaretur omitti, quo diversae partes videbantur institui. Vnde excusationem meremur. Si rationem rite agnovistis, ignoscite; communem festivitatem praeteritorum recordatione, praesentium plenitudine cognoscite. Tam absentium eam quam praesentium officiis celebrate. Confido de misericordia dei nostri, quod etiam mihi in hoc loco, quandocumque opportunius, verbi praestabit aditum, quibus geminatae consecrationis ornatiorem concessit effectum. Avitus episcopus viro illustrissimo Apollinari. Diu est, si aut verbo meo creditis aut de affectu mutuo digna sentitis, quod litteras alicuius vestri sumere desiderans plus tamen officii mei offerre cupiebam, quaeque in persona vestra dilectioni primum, deinde necessitudini, ad ultimum etiam dignitati a me debentur, non semper occasionibus commeantum solvenda committere. Quia licet et ipsa nobis opportunitas portitorum propter frequentiam debeat esse votiva, necesse est tamen, ut illa sollicitudo praecellat, quae se appetitu proprio sine interventu alienae necessitatis insinuat. Huius obsequii me obnoxium sciens intercludi redhibitionem iustam, iniusta obstaculi praepediente obice, iam dudum tacitus ingemiscebam. Pervenerat quippe non ad notitiam tantummodo, sed ad maestitiam nostram dispositi fumus incendii, quod sanctae ac simplici innocentiae vestrae velut de effetis cineribus coniuratio procellosa ventis mendacibus sufflans in cassum movere temptaverat. Ob quam causam verebamur anxietatis vestrae sarcinam voto libaminis adgravare et maeroris augmentum pro consolatione transmittere. Sub huius ergo ambiguitatis nubilo confusa expectatione pendentibus litteras vestrae serenitatis pristinae pietatis expertas inopinanti mihi deus obtulit. Recognovi illic, qua satis delectatus sum, manum vestram, quam plus paternam declamationem, quam maxime hereditariam benignitatem. Scripsistis igitur Christo praestante iam redux omnia tuta esse circaque vos dignationem domni regis Alarici illaesam et pristinam permanere. (80) Quamquam ego censeam, quod post quamcumque nutationem gratia talium personarum ita sine augmento non redditur, sicut sine periculo non finitur. Volunt enim quasi satisfacere innocentiae lacessitae, tumque erigunt, credidisse cum cernunt, et sic eis conscientia nostra sufficit, si scientia sua testis accedit. Ego tamen nuntio vestrae immo nostrae securitatis accepto, ecce deo teste loquor, in lacrimas mixtas laetitia praeteritorum recordatione prorupi. Animo namque, ut ait vester poeta, subiit cari genitoris imago, at memoria retractavi usque ad nostras quamlibet dispari professione personas quandam parentum communium sortem, parilitatem laborum invidia sequente, perduci. Illa tamen in dei nomine etiam nobis suppetit, quae illis consolatio fuit: quod toto aemulorum nisu, toto circumlatrantis undique livoris dente temptata, quotienscumque appeti visa est, criminationi subiacuit familia nostra, non crimini. Quoniam, si vos a patre vestro hoc didicistis virum saeculo militantem minus inter arma quam inter obloquia periclitari, exemplum a Sidonio meo, quem patrem vocare non audeo, quantum clericus perpeti possit, adsumo. Quo circa illud divinitas tribuat, ut nobis quam novum non est talia obici, tam nos ulla novitas meritos faciat accusari. Sed desistant nunc laetitiae tempore amaritudines, ex opportunitate sermo perstrictus: quin potius inepte iocantis audacia, unde rideatis, exhibeat. Ante aliquot menses datas ad amicum quendam communem magnificentiae vestrae litteras vidi, quibus salutatione praefata in epistulae declamantis parte succidua scribebatis placuisse vobis libellos, quos inter occupationes seria et magis necessaria conscribendi nihilominus tamen de spiritalis historiae gestis etiam lege poematis lusi. Hic nunc nihil falso, nihil adsentatorie me loqui coram sinceritate vestra imprecor testem deum; tantum me tuo iudicio delectatum, veluti si auribus domni mei patris tui meditata confessus cuiuscumque laudis momentis eo censore donarer. Primum namque gaudebam, quod sensum vestrum hic liberius quam alibi pendebatis; deinde quod agnovi vos aliquod bonum de conatu fraterni operis non minus velle, quam credere: certe metris distinctionis non quantae volebatis inventis suppeditare vos voto, quod non poteratis implere iudicio. Libellum tamen amicus, qui ut puto ad vos pervenire fecit, non de librariis sed adhuc ex notarii manu adeo mihi inemendatum crudumque praeripuit, ut non facile denotes, auctoris magis scriptorisne vitiis irascaris. Qua propter opusculum ipsum in membranas redactum et adhuc non quanta volueram correctione politum, ne moram desiderio tuo facerem, celeriter destinavi. Si revera non solum amantibus, sed et iudicantibus vobis placet, quoniam apud extraneos forte non deerit, quem audacis conatus tangat invidia, abunde mihi sufficiet, ut vos, quod cupio, sentiatis. Quia sicut non minus ad meam quam vestram gloriam (81) pervenit communis Sollii opus illustre, ita vobis favente Christo militari actu magis magisque florentibus si in me nisus tenuis aliquid dignum lectione confecerit, etiam senem quandocumque Arcadium non pudebit. LII (46) Avitus episcopus viro illustrissimo Apollinari. Communi quidem sed veraci sermone vulgatum est, quod sese mutuae dilectionis intuitu concordantium cernant motus animorum. Potest namque tam una nobis sollicitudo nostri esse, ut litteris, quas harum portitor filius meus attulit, ante, si bene metiamini, responderim, quam venirent? Nam in pagina famulatus, quam per meos ex causa direxeram, et gaudium de vestra prosperitate conceptum plus affectionibus quam sermonibus exhalavi, et necessitatem nostram patrumque communium mixta lacrimis exultatione perstrinxi. De cetero autem tribuat divina miseratio, quae spem reparandae prosapiae in personae vestrae honore constituit et secuturae posteritati nostrae te unigenitore etiam nos patres esse concessit, ut calcatis iugiter prosperante successu inimicorum coniurationes seu perfidorum livores, primus victoriae vestrae gradus sit integritatem in conscientia reponere; secundus, cum discutitur, in audientia comprobare; tertius criminantibus post sententiam pepercisse. Torqueatur animo etiam pro indulgentia sibi collata hostis subpressus, et duplici nostro bono, supplicio suo, cum vos gemuerit non posse decipi, doleat posse misereri. Sic potestati vestrae ad hoc tantum redditus, ne periret, dum oblatae ultro veniae amarus so irascitur, vitae quodammodo suae invidere cogatur. De reliquo, domine piissime frater, cura pectoris mei, pompa generis tui, fer paulisper trepidantem fraternae admonitionis ineptiam. Cavete attentive malos et linguarum mordacium dolis sibilantibus blandimenta venenaque machinantibus docti post experimenta non credite. Nec minus vos sollertia faciat cautos, quam innocentia praestat securos. Siquidem intercluso explorandi nocendique aditu vel ob hoc rarius debetis debellandis eorum conatibus laborare, quod ultionem divino iudicio reservantes debellantibus semper statuistis ignoscere. Quamquam, ut supra iam fatus sum, non ex toto impunitus habeatur, quem gloria lacessit. (82) non debeam: fructum tamen in vobis mercedis taliter adquisitae non tam verbis valeo exaggerare quam gaudiis. Nam nisi vos a praeconio vestro maturitate senatoria temperatissimi pudores cohiberent, effectum certaminis gloriosi ipsa forsitan lingua digne laudaret apud proprios, quae mirabiliter convincit adver so s. Habuistis igitur, ut audio, cum rege tractatum, de quo, quantum comperi, quia non seducebamini, liminibus transistis ad proelium. Discussum est nutu divino, qui caelis dudum notus iam et hominibus appareret religionis adsertor. Os saecularis eloquentiae pompis adsuetum et fluentis exundantibus Romuleae profunditatis irriguum alacritate debita missam sibi de supernis materiam dignae disputationis arripuit; facundia cum interfuit aut describendi mundi iucunditatibus aut regalium triumphorum praeconiis, patronam ubi primum melior pars poposcit, adstruendae veritati non servire non potuit. Sicut alias laudando regem reddidistis Caesari, quod Caesaris erat, ita hic, ut redderetis deo, quae dei sunt, nec Caesari pepercistis. Quapropter habet hic in vobis, etsi non sequatur, potestas regia, quod miretur, quae se aliquotiens declamantibus vobis nunc evidentius sentit ornatam. Siquidem nec scire vos adsentationis illecebram, cum res admonuit, etiam resistendo monstrastis. Illos igitur denotat sapientia potestatum facile humanis fidem posse mutare, quos divinis vident terrena praeponere. Ceterum cognosci in promptu est, custodem primarum partium etiam quae sunt residua, servaturum. Haec igitur dicta sint, cum de saeculari parte tractamus. Si vero ad sacerdotum causam venitur, quorum adhuc non augetis scolam et iam sustinetis iniuriam atque ornaturi contubernio prius informatis exemplo: quis horum vos, quis. inquam. nesciat ad certamen huius spiritalis palaestrae non rudes aut ignaros legis, sed sub longo salutarium meditationum gymnasio pervenisse? Quocirca novum sit aliis necessitatem belli huius a perfectione vos virtutis ordiri; ego autem, in cuius animo caritatis arcem tenetis, iam dudum incunctanter agnoveram ad catholicos sensus intuendos per studium tuendosque per verbum probato in vobis devotionis ardore non tam desideria deesse quam tempora. Qua propter famulatu salutationis oblato, pastu, quo mentem vestram ieiuno corpore satiastis, significans etiam me refectum, unde vobis paucula haec saturitas meae gratulationis eructat, deum, quod restat, exposco, ut, cui praedicatoris officium iam imposuit, honorem subiungat. Quod exercetis actu, ostendatur et habitu; non docilem sed doctum, nec discentem sed doctorem cathedra suscipiat. In qua velut triumphatori conspicuo sertis laureae victricis aut myrto, inter adclamantum gaudio consonas voces, quantus in clipeum adsurgas, etiam nolens adstipuletur hostis expertus, numquam inventurus, quod de qualitate meriti contradicat, sed habiturus semper de proelii inaequalitate, quod timeat. (83) Heraclius Avito Viennensi episcopo. Vtinam mihi subinde contingat, ut alloquii vestri fecunditate iugi eruditione corroborer. Duplicis enim gratiae effectus tali succedit eventu, dum et fides tepore marcida ferventis hortaminis calescit affatu et ingenium naturali paupertate ieiunum perspicui cultoris ope ditescit. Vnde, si dignamini, comitante salutationis officio maximas grates referre praesumo, quod responsio mea apud principem habita et ad vos, ut indicastis, rumore perlata competens iudicium non ex meo ore, sed ex vestro amore promeruit; quamquam praecellentissimus princeps, cum sit ad inveniendum igneus, profluus ad dicendum, ita sensus scrutatur humanos, ut semper conventibus mitissimo pareat auditu. Tamen laboris mei seriem amputato aequore prolixitatis insinuo; laborem, inquam, dico, quia procellas inopinis flatibus irruentes imperitus nauta vix sustinet. Ergo cum dei beneficio tandem cessantis taedii tranquillitas se publica reddidisset, quasi mutatis diu castris destinatum certamen inveni. Semper enim ignavas imbellesque personas petulantior conflictus adgreditur. Primum quidem e diversa parte proprii luctaminis sermo praelusit; deinde velut ab insidiis repentinis fusus est vomitus transmarinus; denique incidi chartam, vacuam et chaere oblatrante, quae ita se circumductis irridebat erroribus, ut salva respondentis libertate propositionis pravitate exitum non haberet et ex propriis instrumentis in iugulum suum resistenti arma suggereret. Quid multis? pagina, quae legi coeperat, ad silentium se conferre maluit: omnibus probabiliter innotescat quam sit divisa, quam facilis, quam spernenda persuasio, quae excogitatis multiplicibus argumentis divinae instructionis non inopem turbare non valuit. Haec ita replico, ut, quicquid est, quod in causa dei placeat, vobis procul dubio faciam adscribendum. Enim vero in propatulo habetur, quod me sedulo collocutionis vestrae lima componit omnesque in commune praedicationum vestrarum cultus inuberat; ut sedes illa, cui vos contulit caeleste iudicium, multum administrationis muneri praestitisse, sed non minus in administrantis persona meruisse videatur. Incumbe ergo orationi, domicilium pectoris mei, et auxilium dei quam pro te tam pro omnibus, sicut facere consuesti, pius et pervicax tutor implora. Tuae fidei murus nulla obpugnatione quassabitur. Procurandum est, ut filios alumnosque tuos vulgata indesinenter castigatione tuearis et validissimis doctrinae armis, sicut legimus, tecum vincere cogas. Avitus episcopus viro illustrissimo Ansemundo. Plurimum miror, quod persona, pro qua intercedere dignamini, ut mihi Lugduni posito sola negarit crimen, quod universitas conclamabat, ad hoc resipiscendo (84) pervenit, ut vobis pro venia supplicaret. Quod si simpliciter petit, constet hominem etiam reatus ordinem confiteri. Quo circa licet in omnibus causis pro dignatione, quam mihi impenditis, liberum non habeam aliud facere quam iubetis: non possum tamen, quia sic vobis visum est, remissurus non prius exaggerare, quod doleo. Scit enim pietas vestra et in ecclesia legi frequenter audivit, in ipso adulterii malo quantos