Alcuinus_Incertus_cps2, De divinis officiis, 16, 18HOME > 'moleste' in 'Alcuinus_Incertus, De divinis officiis, 16, 18'
Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 16, . . . <<<     >>> CAPUT XIX. DE SABBATO SANCTO VIGIL. PASCHAE.hide dictionary links

(PL 101 1207B) CAPUT XVIII. DE FERIA SEXTA, QUAE EST PARASCEVE.

(1207C)

Parasceve praeparatio interpretatur, quae et sexta Sabbati dicitur. In hoc enim die praeparabant Iudaei ea quae in sabbato erant necessaria, iuxta quod de manna praeceptum est: Sexta die colligetis duplum (Exod. XVI, 5): et ideo in solemnitate habetur, quia eo die Christus mysterium crucis explevit, propter quod in hunc mundum venerat, ut qui ligno percussi fueramus in Adam, rursum per ligni mysterium sanaremur. Huius enim causa triumphi humana possibilitas Christo per omnem mundum celebritatem annuam praebet, pro eo quod dignatus est sanguine passionis suae redimere peccatum mundi, et per crucem morte devicta absolvere.

Tripartita autem ratio Dominicae passionis ostenditur. (1207D) Prima, ut Christus pro reatu mundi redemptio daretur, et hostis antiquus velut hamo crucis caperetur, scilicet ut quos absorbuerat evomeret, non potentia victus, sed iustitia. Secunda causa est, ut secutoribus hominibus vitae magisterium praeberet: ad hoc enim ascendit in crucem, ut nobis passionis et resurrectionis praeberet exemplum. Tertia causa est susceptae crucis, ut superbia saeculi et inflata sapientia, per crucis stultam, ut putatur, praedicationem humiliata corrueret, ut pateret, quod stultum Dei est, quanto sit sapientius hominibus. (1208A) Sed adhuc videndum est, quare Dominus tale genus mortis elegerit. Legimus enim in Evangelio, quod Pharisaei voluerunt eum praecipitare de monte: At ille transiens, per medium illorum ibat (Luc. IV, 30) . Alibi quoque legimus quod Iudaei lapides tulerunt, ut iacerent in eum: Ipse vero abscondit se, et exivit de templo (Ioan. VIII, 59) . Quare Dominus noluit praecipitari aut lapidari, vel in gladio truncari? Utique causa nostrae salutis hoc fecit. Mors enim Christi signum est nostrae salutis. Noluit ergo lapidari, aut in gladio truncari, quod videlicet nos semper nobiscum lapides aut ferrum ferre non possumus, quibus defendamur. Elegit vero crucem, quae levi manus motu exprimitur, qua et contra inimici versutias munimur. (1208B) Hoc enim signo crucis consecratur corpus Dominicum, sanctificatur fons baptismatis, initiantur presbyteri, et caeteri gradus ecclesiastici, et omnia quaecunque sanctificantur; hoc signo Dominicae crucis, cum invocatione Christi nominis, consecrantur. Nam ipsa crux magnum in se mysterium continet, cuius positio talis est, ut superior pars coelos petat, inferior terrae inhaereat fixa, infernorum ima contingat: latitudo autem eius partes mundi appetat. Quia et Christus per passionem crucis angelis profuit in coelo, quorum numerus, qui per apostatam angelum imminutus fuerat, ex animabus fidelium quotidie adimpletur; et nobis, qui sumus in terra, et illis qui propter originale peccatum detinebantur apud inferos; sed et ipsis, qui in diversis mundi partibus habitabant. (1208C) Ipse est enim rex coelestium, terrestrium et infernorum, ut omnis lingua confiteatur quod Dominus Iesus Christus in gloria est Dei Patris (Phil. II, 11) . Iacens vero crux quatuor mundi partes appetit, orientem videlicet, et occidentem, aquilonem et meridiem, quia et Christus per passionem suam omnes gentes ad se trahit: et omnia sibi subiugavit, iuxta quod ipse surgens a mortuis, dicit: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra (Matth. XXVIII, 18).

Cur autem hodie missa non cantatur, sed neque in Sabbato sancto, donec ad vigilias noctis, sanctus Innocentius papa in Decretalibus dicit: Isto biduo sacramenta penitus non celebrari, quia percussus est pastor, et oves eius gregis dissipatae sunt; seu quod apostolos, quos imitari debemus, isto biduo in tristitia et moerore fuisse, et ieiunos usque in resurrectionem permansisse credimus. In die Parasceve ideo non cantatur, quia ipsa die Iesus Christus seipsum hostiam obtulit Deo Patri pro nobis, et ipsa oblatio sufficit ad salutem credentium.

In ipso autem die hora quinta deportatur lumen, ut supra, ab archidiacono seu praeposito, et illuminantur lampades septem: pontifex autem seu clerus atque populus procedunt ad ecclesiam. (1209A) Interim vero egreditur archidiaconus cum aliis diaconibus de sacrario, induti scilicet planetis fuscis, et duo cereostrata ante ipsos cum cereis accensis procedentes usque ad altare cum silentio, et oratione completa, atque osculato altari, vadunt ad sedem pontificis more solito: deinde annuit archidiaconus subdiacono, ut legatur lectio prima. Sequitur responsorium, Domine, audivi. Istud responsorium cum quatuor versibus significat Christum, qui quatuor elementa in effigie hominis assumpsit. Illa pendebant in cruce inter duo animalia, hoc est inter duos latrones. Sequitur altera lectio; deinde more Romano sequitur tractus, Qui habitat. Iste tractus trahit nos ad longitudinem vitae aeternae, in qua salutare Dei, hoc est Christum quem nefandissimi Iudaei in cruce positum hodie viderunt, et nos credimus visuros facie ad faciem in aeternitate sua. Canunt hic aliqui tractum nuperrime compilatum: Eripe me, Domine, ab homine, etc. (1209B) ; sequitur absque salutatione: Passio Domini nostri. Hac expleta, statim duo diaconi nudant altare sindone, quae prius fuerat sub Evangelio posita, in modum furantis. Aliqui vero antequam legatur Passio, praeparant sindones duas sibi invicem parumper cohaerentes, et in eo versu ubi legitur: Partiti sunt vestimenta mea sibi, scindunt hinc inde ipsas sindones desuper altari in modum furantis, et secum auferunt. Quia altare Christum significat, et apostolos vestimenta ipsius; convenit ut subtus Evangelium aliquid iaceat ob honestatem, quo sublato, raditur [Amal., rapitur] quod subiectum fuit: quia dedito Christo inter manus iniquorum, apostoli fugerunt. Per sindonem vero potest intelligi Ioannes, qui perseveravit cum Domino usque ad crucem, et postea se occuluit. (1209C) Quod vero ipso die pannus scinditur, hoc portendere videtur, quod pictura in parietibus expressa, videlicet, ut semper recolamus Dominum pro nobis passum, et vestimenta eius fuisse divisa. Tenebrae luminum ideo exstinctione figurantur, quia tunc vera lux mundi occubuit, et tenebrae totum mundum operuerunt. Notandum est enim, quia in Romana Ecclesia exstinguitur totus ignis in sexta feria, et reaccenditur: in hoc facto imitamur principalem ignem, id est solem corporeum, qui ab humanis obtutibus se abscondit tempore passionis a sexta hora usque ad nonam, ne suo lumine fruerentur qui male gaudebant de ignominia Domini sui. Hac causa exstinguitur in VI feria, VI hora, et renovatur circa horam nonam, inter quae convenit, ut his horis haec recolantur, quibus gesta sunt. (1209D)

Mox sequuntur orationes solemnes ad Hierusalem. Solemnes dicuntur, quia ab omnibus solemniter debent celebrari. Fit in eis mentio omnium fidelium et infidelium. Nec ab re est, quod pendente Domino in cruce, et Iudaeis illi insultantibus, pro ipsis oraverit. Ex hoc et nos ad memoriam reducamus, quod quando aliquid moleste patimur, aut ab inimicis persequimur, ad orationem illico confugere debeamus. (1210A) Pro periculis huius vitae, et pro haereticis et paganis, et per omnes alias orationes genu flectimus, ut per hunc habitum corporis mentis humilitatem attendamus [Amal., ostendamus], excepto quando pro perfidis Iudaeis oramus: illi enim genu flectebant Domino, opus bonum male operantes, quia illudendo haec faciebant. Nos ad demonstrandum, quia fugere debeamus opera quae simulando fiunt, vitamus genu flexionem pro Iudaeis. Denique pontifex veniens ante altare, sive (ut in alio ordine legitur) transiens in dexteram partem ecclesiae infra thronum, dicit: Oremus; et diaconus, Flectamus genua. Item diaconus, Levate, et pontifex dat orationem, sicut in Sacramentario continetur. His finitis, omnes exeunt foras. Apostolico hoc agente, nos hora nona inchoamus. (1210B)

Circa vesperum vero in omnibus ecclesiis presbyterorum seu episcoporum, atque coenobiorum praeparatur crux ante altare, et sustentatur hinc inde a duobus acolytis, posito ante eam orario, venit pontifex solus, et adoratam deosculatur crucem. Deinde presbyteri et diaconi et caeteri per ordinem, deinde populus. Pontifex vero sedet in sede donec omnes salutent. Presbyteri vero duo priores, salutata cruce, intrant in sacrarium, et deferunt corpus Domini, quod pridie remansit, ponentes illud in patena, et subdiaconus tenet ante ipsos calicem cum vino non consecrato, et alter subdiaconus patenam cum supradicto corpore Domini, a quibus accipiunt presbyteri patenam et calicem, et ponunt super altare nudatum. (1210C) Pontifex vero sedet, dum salutat populus crucem. Salutante enim prius pontifice seu populo, cantatur antiphona: Ecce lignum crucis. Psal. Beati immaculati. Item: Crucem tuam adoramus, etc. Psal. Deus misereatur. Alia: Dum fabricator. Quando hanc crucem adoramus, omne corpus nostrum haereat terrae, et ipsum quem adoramus, quasi pendentem in ea mente cernamus, virtutemque quam accepit ex Dei Filio, ipsam adoramus. Prosternimur corpore ante crucem, mente ante Dominum: veneramur crucem per quam redempti sumus, et illum deprecamur qui redemit. (1210D) Qui vero non possunt habere de ligno Domini, salva fide adorant illam quam habent, de quibus venerationibus quae conveniunt, per singulas orationes superiores, beatus Ioannes Chrysostomus inter caetera sic dicit. « Crux Ecclesiae fundamentum, atque orbis terrae cautela. Crux annuntiatio apostolorum, gloriatio martyrum, spes Christianorum. Crux gaudium sacerdotum, virginum castitas, monachorum abstinentia. Crux imperatorum philosophia, et regum magnificentia, et destructio superborum. Crux aegrotantium medicus, navigantium gubernatio, atque periclitantium portus. (1211A) Crux insensatorum sapientia, atque libertas servorum. Crux scandalum Iudaeorum atque perditio impiorum. Crux templorum destructio et repulsio idolorum. »

Qua salutata et reposita in loco suo, venit pontifex ante altare et dicit - Praeceptis salutaribus moniti. Pater noster. Libera nos, quaesumus, Domine. Cum vero dixerint, Amen, sumit de pane sancto, et ponit in calicem silendo. Pax Domini non dicit, quia non sequuntur oscula circumstantium. Sanctificatur autem vinum non consecratum per sanctificatum panem. Tunc communicant omnes cum silentio, et expleta sunt universa. De hac autem communicatione utrum debeat fieri, supra relatum est. (1211B) Denique petente hodie corpus Domini Ioseph sero, et aspicientibus mulieribus usque, sepulto, revertentes emerunt aromata, et unguenta, et sabbato sequenti propter mandatum siluerunt, parantesque aromata, mane, ut ungerent corpus Domini, venerunt.

Quaestio: Quare dicatur Dominus tribus diebus et tribus noctibus fuisse in corde terrae, cum, sicut evangelista refert, Parasceve hora sexta sit crucifixus, et circiter hora nona, inclinato capite, spiritum emiserit, sabbato in sepulcro quieverit, et prima sabbati valde diluculo a mortuis surrexerit? Sed hoc synecdochicos accipiendum est, a parte videlicet totum. (1211C) Nam si partem Parasceves cum praeterita nocte qua comprehensus est, accipias, itemque sabbatum cum sua nihilominus nocte, et rursus noctem Dominicam cum eodem die, quo illucescente surrexit, invenies profecto integrum triduum et tres noctes. Sciendum etiam, quod dupla erat mors nostra, in anima videlicet et in corpore. Christi vero mors simpla fuit, quia peccatum, quod est mors animae, non admisit; sicut eius resurrectio simpla fuit. Dominus autem triginta sex horis iacuit in sepulcro, uno videlicet die et duabus noctibus. Duodecim vero horae diei, ad viginti quatuor horas duarum noctium, simplum ad duplum. Et duodecim quidem horae diurnae, simplae morti nostri redemptoris conveniunt: viginti quatuor autem nocturnae, ad duplam nostram consentiunt mortem. Magno igitur sacramento una die et duabus noctibus iacuit in sepulcro, quia lucem simplae mortis suae, tenebris duplae mortis nostrae adiunxit. (1211D) Veniens enim ad nos, qui in morte carnis pressi eramus, unam suam, id est carnis mortem detulit, et duas nostras absolvit: simplam suam duplae nostrae contulit, et duplam nostram subegit.

Quaestio: Cur natalitia sanctorum in laetitia, Parasceve vero in tristitia celebremus; ab Elprico monacho edita . (1212A)

Quaestionem a tua dilectione mihi propositam, eo difficilius aggredior elucidandam, quo hanc nec in Patrum scriptis expositam hactenus reperi, nec magistrorum traditione percepi, sed nec ab ullo quaesitam audivi. Unde toties te rogantem distuli, quia nec tibi, nec quidquam [cuiquam] aliquid dicere volui, quod non evidenti ratione, aut Scripturarum auctoritate possem probare. Quid autem mihi exinde videatur, viva voce utcunque tibi nisus sum explanare, ut sic me subducerem ab hac scrupulositate. Cum enim dicat Salomon, Altiora te ne scruteris (Eccli. III, 22) , vereor illa appetere ad quae tenuitas ingenioli mei non valeat assurgere. Modulum enim suum unumquemque considerare prudenter nos admonet lyricus, dicens:
Est quoddam prodire tenus, si non datur ultra. (1212B)
Cum ergo huius rei audientiam tibi sufficere dixissem, causatus es fragilem esse humanae mentis memoriam, nec audita diu retinere, et ob hoc litteras esse repertas, quibus oblita per incuriam, possint recuperari per diligentiam, et ideo acrius institisti, ut haec tibi qualicunque stylo litteris mandata contraderem. Si quid ergo ineptum processerit, non meae temeritati, sed tuae iustius imputabitur importunitati. Quanquam haud scio, utrumnam quod sentio, verbis valeam explicare. (1212C)

Quaeris igitur cum sanctorum dies, quibus de hoc saeculo migraverunt, solemniter et cum magna exsultatione celebremus, adeo ut in ipsis, abstinentiae aliquantulum rigore laxato, paululum remissius vivamus, cur diem passionis Christi, quo de hoc mundo per mortem transiit, sicut Evangelium testatur, in magna afflictione et carnis maceratione cordisque contritione iubeamur celebrare, quam (ut ais) oportuerat tanto sublimius, tantoque festivius, imo alacrius excolere, quanto constat Christum sanctorum omnium meritum transcendere. Quod, ut autumo, recte diceretur, iusteque dies illa cunctis festivitatibus solemnior haberetur, ac iucundius celebraretur, si Christus, ut purus homo, per temporalem mortem ad eam gloriam transisset, quam antea nunquam habuisset. Iure enim eius gloriae congauderemus, quam eum per mortem consecutum fuisse sciremus. (1212D) At vero cum sciamus Christum Dei Filium ante omnia saecula semper existere gloriosum, eiusque gloriam, sicuti nec minui, ita nec augeri posse; eumdem tamen pro nostra redemptione tantum se humiliasse, ut non solum nostrae carnis morticinium dignaretur assumere, verum etiam qui erat immortalis in sua natura, mori dignaretur in nostra natura, in qua morte plus humiliatus videtur quam exaltatus; et nulla sui necessitate, sed benigna et spontanea voluntate, nec pro se, utpote qui morti nil debuit, sed pro nobis, qui morti eramus obnoxii, sustinuit: iustum est ut hi, pro quibus passus est impassibilis, cum omni huius saeculi tempore, tum praecipue in die suae passionis ei compatiantur, pro se dolenti condoleant, pro se tristanti tristitiae vicem rependant, amore pro se morientis in hac potissimum die ab omni carnis delectatione semetipsos commortificent. Si enim, iuxta Apostolum, uno aliquo dolente membro, condolent reliqua, quanto magis summo patiente membro, id est capite quo reguntur omnia membra, compati debent illa quae ab eo reguntur membra? Christi autem esse membra credentes in eum, ipsumque caput omnium in se credentium, nullus ignorat fidelium. Sicut e contra iniqui membra sunt diaboli, inter quae praecipuum locum tenent Iudaei persecutores Christi, quos luce clarius constat invidiose gavisos fuisse in morte Christi: sicut e contra apostolos, qui sunt praecipua membra Christi, admirabiliter contristatos de iniusta nece Christi. (1213B) Quod si nos inter membra Christi vel ultimos confidimus deputari, debemus cum sublimioribus membris illius in passione capitis nostri contristari, ne, si in hac die voluerimus corporali laetitiae vacare, non cum apostolis Christum amare, sed cum Iudaeis videamur eius morti insultare; atque ideo, quod consequens est, non inter membra Christi, quae nolumus imitari, sed potius inter membra diaboli, quibus videmur collaetari, mereamur (quod absit) iure computari. Tristemur ergo in morte Christi cum apostolis, [ut] mereamur in resurrectione eius gaudere cum illis. Doleamus exsultantibus iniquis, ut postmodum gaudeamus lugentibus illis. Iudaei namque, sicut in morte eius gavisi, ita probantur in eius resurrectione tristati. (1213C) Ecce, ut potui, paucis enucleavi, cur die Passionis Christi in afflictione carnis, et contritione spiritus conveniat celebrari, quamvis verba non suppeditaverint, quibus quod sentio exprimere non valeo.

Restat nunc, prout facundia linguae, Domino largiente, suffecerit, itidem breviter expedire, cur sanctorum dies, quibus ab hoc saeculo transierunt, summis laudibus et magna recolamus alacritate? Ubi primo recolendum censeo, omnes Christianos in Christo fratres esse, ipso Domino cunctis in se credentibus sic protestante: Patrem nolite vobis vocare super terram. (1213D) Unus est enim Pater vester, omnes vos fratres estis (Matth. XXIII, 9) . Omnes itaque qui iam de hoc mundo recesserunt, sive qui adhuc versantur in mundo, sive qui futuri sunt usque ad finem saeculi credentes in Christo, fratres esse veraciter constat, ut pote una baptismatis regeneratione in Christo renatos, unius matris Ecclesiae uberibus educatos, unius fidei vinculo tanquam dulcissimae fraternitatis affinitate connexos, ad unam eamdemque coelestis regni haereditatem ab eodem piissimo Patre Deo pia adoptione vocatos. Debemus itaque omnia, quae nobis accidunt, fraterno affectu invicem communicare, id est, et in adversis pariter contristari, et in prosperis communiter congratulari. (1214A) Notum autem habet omnis, qui vere Christianus est, sanctos, cum ab hac corruptibili vita decedunt, ad meliorem, id est, incorruptibilem, et interminalem transmigrare, scilicet de tenebris ad lucem perpetuam, de moerore ad gaudium sempiternum, de labore ad requiem perennem, de carcere ad libertatem, de servitute ad regnum. Unde et mos ecclesiasticus obtinuit, dies illos non funebres, sed natalitios appellare. Iure enim nasci dicuntur, qui de pressuris huius mundi tanquam de angustiis cuiusdam arctissimi ventris, ad illam spatiosissimam et lucidissimam coelestis habitationis emittuntur latitudinem. Si ergo nos eorum fratres esse praesumimus, quos ita glorificatos aspicimus, dignum est eorum felicitati congratulemur, et eorum laetitiae collaetemur, fratrum nostrorum gloriae congaudeamus, eorumque triumphis, quibus per divinum auxilium diabolum vicerunt et saeculum, dignis laudibus coelestes eorum natales debita alacritate veneremur. (1214B) Nam si eos lugubriter aut cum moerore transigamus, duplici redarguemur errore, quia videmur aut non credere eos ad gloriam transisse, et ideo quasi mortuos lugere: aut si scimus eos felicitati donatos, et non congratulemur, gloriae illorum invidere convincimur. Et cum antiquos natalitia sua, vel suorum affinium, quibus in hanc miseram effusi sunt vitam, tanta alacritate invenimus celebrasse, ut in his etiam omni corporeae voluptati licenter operam darent: quanto nos spirituali hilaritate sanctorum Patrum natalitia convenit celebrare, quibus non ad miserias nascuntur, sed de miseriis ad gaudia transierunt sine fine possidenda; non nos corporalibus illecebris resolventes, ut faciebant pagani; verum canticis spiritualibus, hymnisque coelestibus in Christo tripudiantes, ut Christiani. (1214C) Quamvis non denegemus, etiam corporaliter aliquantulum remissius quam caeteris esse vivendum, propter quosdam (ut reor) hebetiores, qui nihil putant esse festivum, nisi quod viderint corporali delectatione mellitum.

Sane quia sanctos eosdem ad hanc quam diximus felicitatem, per afflictionem non ignoramus pervenisse temporalem, necesse est ut, sicut aeternae eorum congaudemus laetitiae, sic temporali quoque illorum compatiamur angustiae, quatenus per omnia eorum sequentes vestigia, ad eadem illis intercedentibus mereamur pertingere gaudia. (1214D) Ad quod signandum praecedentibus eadem natalitia diebus, quas vulgo Vigitias eorum appellamus, solito parcius vescentes eadem solemnia debitis ieiuniorum obsequiis et maceratione carnis devote praevenimus, ut per pridianam purificati abstinentiam, dignius celebremus sequentis festi laetitiam. Unde et in officio missae earumdem vigiliarum festivissimum alleluiaticum melos intermittimus, sicut aliis ieiuniorum diebus, nisi forte Dominica dies fuerit, quam nullo tempore ieiunare, sed semper festivam esse Dominicae resurrectionis auctoritas cogit. (1215A) Quod utrumque, et praecedentem totius Ecclesiae sanctorum afflictioni compassionem, et de eorum gloria sequentem exsultationem Dominus in Evangelio sub specie mulieris parabolice designat, cum eam parturientem asserit tristari: cum autem peperit, in immensum gratulari (Ioan. XVI, 21) . Quia enim parturire dicimus, ante partum anxiari; parere autem, partum effundere: iure mulier, per quam sancta figuratur Ecclesia, cum parturit, dolere dicitur, quia cum filios suos, quos fide conceperit, antequam in aeternam pariat vitam, diversis tribulationibus ab impiis impediri conspicit, tanquam difficultate pariendi angustiata, magnis doloribus ingemiscit: cum vero eos, quos ita parturierat, de huius mundi angustiis ad coeleste peperit regnum, dici non potest quantum de felicissimo filiorum partu tripudiat. Quod primitiva quidem Ecclesia persecutionis tempore historialiter agebat: sed ea, quae nunc est Ecclesia, a Christo pace iam reddita, pia aemulatione spiritaliter repraesentat. Praeteritos igitur parturitionis eius dolores, in vigiliis sanctorum, ieiuniis et afflictione carnis imitamur: sequentem vero eius iam enixae alacritatem, ipsius iucunditate festivitatis aemulamur. (1215B) Importunitati tuae, dulcissime fili, etsi non [ut] debui, ut potui tamen, satisfacere institi, quanquam difficultate quaestionis cogente, verbosior forsitan exstiti.


HOME > 'moleste' in 'Alcuinus_Incertus, De divinis officiis, 16, 18'
Alcuinus Incertus, De divinis officiis, 16, . . . <<<     >>> CAPUT XIX. DE SABBATO SANCTO VIGIL. PASCHAE.
3016w 13.281500101089 s