Alcuinus_cps2, De rhetorica et virtutibus, p5HOME > 'moleste' in 'Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, p5'
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PARTIBUS EIUS. <<<     >>> DE PERSONIS.hide dictionary links

(PL 101 0922B) DE PERIOCHIS.

CAR. Quot habet causa circumstantias? (0922C) - ALB. Plenaria causa septem habet circumstantias, videlicet, personam, factum, tempus, locum, modum, occasionem, facultatem. In persona quaeritur quis fecerit; in facto quid fecerit; in tempore, quando fecerit; in loco, ubi factum sit; in modo, quomodo fieri potuisset; in occasione, cur facere voluisset; in facultate, si ei suppeditaret potestas faciendi. Per has enim circumstantias et confirmari potest causa et infirmari. Frustra enim in controversia quaeris quid factum sit, si persona facientis deerit. Et iterum personam frustra ostendis, si factum non aderit personae. Item tali in loco [vel tali] tempore talis res fieri non potuit, [item non eo modo fieri potuit], ut asseris, nec ideo facere voluit, nec talis homo talem habuit potestatem, ut hoc facere potuisset.

CAR. Loci controversiarum quot sunt? (0922D) - ALB. Loci controversiarum, quos rhetores status causarum appellant, id est, ubi quaestio consistit et primum non convenerit inter partes, sunt rationales, aut legales.

CAR. Quot sunt rationales? - ALB. Quatuor, videlicet facti, aut nominis, aut qualitatis, aut translationis.

CAR. Singulorum exempla profer. - ALB. Prima est facti ipsius controversia; ut est: Fecisti; non feci. Et haec prima controversia, quae in facto constat, dicitur coniecturalis constitutio, quia coniecturis res exploranda est si fecisset, an non. (0923A) At cum de facto convenit inter litigatores, tunc saepe nominis controversiam introducunt, quia accusator augere crimen ex nomine nititur, et defensor minuere; ut, si quis sacrum e loco privato subripuerit, utrum fur sit nominandus, an sacrilegus? Defensor ait, furem esse, quia fur quadruplum solvit: accusator sacrilegum, quia sacrilegus capite plectitur. Et [haec] constitutio diffinitiva dicitur; quia quid sit fur, et quid sacrilegus diffiniendum est ratione; et videndum, in cuius diffinitionem cadat, qui sacrum de privato loco subripuerit. Si vero inter accusatorem et defensorem convenit de facto et de nomine facti, tunc quaerenda est aestimatio facti, id est, quale sit factum, iustum an iniustum, utile an inutile. Et haec constitutio generalis dicitur, cuius hoc sit exemplum: Quidam dux Romanus, cum obsideretur ab inimicis, nec ullo modo evadere potuisset [Ms., potuit], pactus est cum hostibus, ut arma daret. (0923B) Armis [vero] datis salvum eduxit exercitum. Accusatur a quibusdam reus esse maiestatis. Hic de facto et de facti nomine convenit inter ambas partes; sed quale sit factum quaeritur, hoc modo: Utrum satius esset amittere milites, an ad hanc conditionem turpissimam venire? Cuius constitutionis plures sunt partes, de quibus dicemus infra. In quarta constitutione, quam translationem [Ms., translativam] nominamus, quaeritur, an facere rem debeat, qui fecit, aut eo tempore, aut eo modo, aut loco, aut cum illis cum quibus fecit? Ut si Orestes accusetur Clytemnestram [Ms., Clemestram] matrem suam occidisse: non iuste filium occidisse matrem, licet illa occiderit Agamemnonem patrem suum regem Graecorum. (0923C) Hic quaeri debet per translationem, iuste fecerit [Ms., fecisset], an non?

CAR. Statu causae invento, quomodo tunc status ipse considerandus est? - ALB. Constitutione causae reperta statim placet considerare, utrum quaestio causae simplex sit, an coniuncta. Simplex est, quae unam in se continet quaestionem, hoc modo: Corinthiis bellum indicam [Ms., indicamus], an non? Coniuncta est quaestio, quae ex pluribus quaestionibus constat, hoc pacto: Utrum Carthago diruatur, an Carthaginensibus reddatur, an eo colonia deducatur? (0923D)

CAR. Sed legales nunc constitutiones exemplis confirma. - ALB. Considerandum est [sicut iam dixi], in ratione, an in scripto sit controversia? Nam scripti controversia est ea, quae ex scripta lege nascitur, hoc modo. LEX: Qui in adversa tempestate navem reliquerint, omnia amittant, et eorum sint onera et navis, qui in ea remanserint. Duo quidam, dum in alto navigarent, cum alterius navis, [et] alterius onus esset, naufragum quemdam natantem misericordia moti in navem sustulerunt. Postea, cum aliquanto plus ipsos quoque tempestas vehementius iactare coepisset [Ms., coepit], usque adeo, ut dominus navis, cum idem gubernator esset, in scapham conscenderet [Ms., confugeret], quae religata navi cohaerebat, et inde, quantum potuit, navi opitulabatur. Ille autem, cuius merces erant, in gladium ibidem in navi incumbit [Ms., occumberet]: naufragus vero ad gubernacula accessit, navem regebat. (0924A) Sedata tempestate, navis in portum pervenit [Ms., pervehitur]. Ille, qui in gladium incubuerat, leviter saucius, ex vulnere recreatus est. Navem cum onere, [horum trium] iuxta scriptam legem quisque suam dixit. Et hic ex scripto quaestio nascitur, cuius sit navis, diffinitionibus adhibitis, quid sit relinquere navem, et quid remanere in navi?

Item ambiguitas saepe in scripta lege facit quaestionem, hoc modo: Meretrix coronam non habeat; si habeat, publicetur. Hic ambiguitas in scripto est, an meretrix, vel corona publicanda sit.

Ex contrariis quoque legibus saepe quaestio nascitur, dum de una re aliter alia lex cavet, aliter altera. LEX: Qui tyrannum occiderit, rem quam volet praemii loco a magistratu roget, et accipiat. (0924B) Altera LEX: Tyranno occiso [quinque] etiam proximi cognatione occidantur. Alexandrum, qui in Thessalia tyrannidem occuparat, Thebe uxor sua noctu occidit. Haec filium suum, quem ex tyranno habebat, sibi in praemii loco deposcit. Sunt qui ex lege occidi puerum dicant oportere: sunt qui dicant reddi oportere matri loco praemii. Res in iudicio est. Et hic considerandum quae lex ad maiorem utilitatem pertineat; et quae prius sit [Ms., esset] scripta; et quos quaeque habuerit legislatores.

Ex scripto et sententia controversia consistit, cum alter verbis ipsis quae scripta sunt, utitur; alter ad id quod scriptorem sensisse dicit [Ms., dicet], omnem adiungit dictionem. Ut lex est, quae vetat noctu portas aperiri. (0924C) Quidam aperit et amicos in oppidum suscipit [Ms., accipit], ne ab hostibus opprimerentur, si foris mansissent. Accusator solam attendit litteram; defensor sententiam: scriptorem legis pro inimicis claudi portas oppidi, non pro amicis iussisse. Fiunt per ratiocinationem vel diffinitionem legis quaestiones, dum alia ratione alter scriptum interpretari nititur, alia alter: vel si diverso modo scriptoris sententiam conantur definire. Et eiusmodi, ut dixi, ex scripto fiunt quaestiones.

CAR. Perspecto controversiae loco, secundum quod dixisti, an in ratione sit, vel in scripto, quo tunc animus ferendus est? - ALB. Videndum est, quae quaestio, quae ratio, quae iudicatio, et quod firmamentum causae sit.

CAR. De singulis dicito. (0924D) - ALB. Quaestio est constitutio, in qua causae disceptatio constat, hoc modo: Non iure fecisti; iure feci. Ratio est, qua utitur reus, quare iure fecerit [Ms., fecisset]. Ut Orestes, si accusaretur matricidii, non habet defensionem, nisi [hoc], dicat, iure feci; illa enim patrem meum occiderat. Iudicatio est ex ratione deducta. Summa [Edit., Sumam] huiusmodi: Rectumne fuerit ab Oreste matrem occidi, cum illa Orestis patrem occiderit? Firmamentum est firmissima argumentatio defensoris, ut, si velit Orestes dicere, eiusmodi animum matris [Edit., matri] [suae] fuisse in patrem, in seipsum, in regnum, in omne genus suum, ut ab ea poenas liberi sui potissimum expetere debuissent. (0925A)

CAR. De generali constitutione prius dixisti, quod plures partes haberet [Edit., quae pluribus partibus constat]. Illas rogo, ut pandas mihi, magister, exemplisque confirmes per singulas, me tacente et probante. - ALB. [Faciam]. Illa controversia, quae [demonstrat] quale sit illud factum, quod reo obiicitur, constitutio generalis vocatur, et habet partes duas, iudicialem et negotialem. Negotialis est, in qua, quid iuris sit, ex civili more et aequitate consideratur. Cui diligentiae praesunt iudices, et habet in se implicatam [Ms., implicitam] controversiam civilis iuris, hoc modo: Quidam, dum filium non habuit, pupillum sibi fecit haeredem: sed pupillus ante mortuus est quam haereditas in potestatem eius venisset. Fit controversia a secundis haeredibus patris: Nostra est possessio. (0925B) Intentio est propinquorum pupilli: Nostra est pecunia, de qua testatus non est propinquus noster. Depulsio est: Imo nostra est, qui haeredes testamento patris sumus. Quaestio est ratio [Ms., rationis]: Pupillo enim pater testamentum scripsit, quare, quae eius sunt, nostra fiant necesse est. Infirmatio rationis: Imo pater sibi scripsit secundum haeredem, non pupillo; quare testamento illius vestra esse haereditas non potest. Iudicatio: Possitne quisquam de filii pupilli re testari [Edit., filiis pupilli retestari], an haeredes secundi ipsius patrisfamilias, non filii quoque eius pupilli haeredes sint?

Iudicialis est, in qua aequi et iniqui, [et] praemii aut poenae ratio quaeritur. Huius partes duae sunt, absoluta et assumptiva. (0925C) Absoluta est, quae in se continet iuris et iniuriae quaestionem, hoc modo; Cum Thebani Lacedaemones bello superassent, et fere mos Graecis [Mss., Grais] est, ut bello inter se gesto [Mss., cum inter se bellum gessissent ut], hi qui vicissent, tropaeum aliquod in finibus statuerent, victoriae modo in praesentia [Mss., praesentiam] declarandae causa, non ut in perpetuum belli memoria maneret, aeneum statuerunt tropaeum. Accusantur apud commune Graeciae concilium. Intentio est: Non oportuit. Depulsio est: Oportuit. Quaestio est: Oportueritne? Ratio est: Eam enim ex bello gloriam virtute peperimus, ut eius aeterna insignia posteris nostris relinquerentur; statuimus tropaeum. Infirmatio est: Attamen aeternum inimicitiarum Graecos de Graecis [Mss., Graios de Grais] monumentum statuere non oportet. (0925D) Iudicatio est: Cum summae virtutis celebrandae causa Graeci de Graecis [Mss., Grai de Grais] aeternum inimicitiarum monumentum statuerunt, recte an non fecerint?

Assumptiva est, cum ipsum factum probari non potest, sed aliquo foris assumpto argumento defenditur; cuius partes sunt quatuor. (0926A) Comparatio, relatio criminis, remotio criminis, confessio [Mss., concessio].

Comparatio est, cum aliud aliquod factum, rectum aut utile ostenditur [Mss., contenditur], quod ut fieret, illud quod arguitur, dicitur esse commissum, ut in exemplo, quod paulo ante positum est [Mss., posuimus]. Cum dux Romanus ab hostibus obsideretur, nec ullo pacto evadere potuit, nisi [pacaret, ut] hostibus arma daret; armis datis milites conservavit; sed [post] accusatur reus maiestatis. Intentio est: Non oportuit arma relinquere. Depulsio est: Oportuit. Quaestio est: Oportueritne? Ratio est: Milites enim omnes periissent, si hoc non fecissem. Infirmatio est: Non ideo fecisti. Ex quibus Iudicatio est: Periissentne? Et, ideone fecisti? Comparatio: An melius esset ad hanc turpissimam conditionem venire, vel milites perire?

Relatio criminis est, cum reus id quod arguitur, confessus alterius se inductum peccato, iure fecisse demonstrat. (0926B) Ea est huiusmodi: Horatius occisis tribus Curiatiis [Mss., Curiatibus], et duobus amissis fratribus, domum se victor recepit. [Is] animadvertit sororem suam de fratrum morte non dolentem [Mss., non laborantem]; sponsi autem nomen Curiatii [identidem] appellantem cum gemitu et lamentatione, indigne passus [Edit., vidit hoc indigne ferens], virginem occidit. Accusatur. Intentio est: Iniuria sororem occidisti. Depulsio: Iure occidi. Quaestio: Iurene occiderit? Ratio: Illa enim hostium mortem lugebat, fratrum negligebat, me et populum Romanum vicisse moleste ferebat. Infirmatio: Tamen a fratre indemnatam sororem necari non oportuit. Ex quo Iudicatio fit: Cum Horatia fratrum mortem negligeret, hostium lugeret, fratris et reipublicae victoria non gauderet, oportueritne eam a fratre indemnatam occidi? (0926C)

Remotio criminis est, cum eius intentio facti, quod ab adversario infertur, in alium aut in aliud crimen dimovetur. Id fit bifariam [Mss., bipertito]. Nam tum causa, tum res ipsa removetur. Causa [Forte, causae] remotionis hoc nobis exemplo sit: Rhodii quosdam legarunt Athenas. Legatis quaestores sumptum quem oportebat dari, non dederant; legati profecti non sunt. Accusantur. Intentio: Proficisci oportuit. Depulsio: Non oportuit. Quaestio: Oportueritne? Ratio est: Sumptus enim, qui de publico dari solet, his a quaestore non est datus. Infirmatio: Vos tamen id, quod publici vobis erat negotii datum, conficere oportebat. Iudicatio est: Cum iis, qui legati erant, sumptus qui debebatur ex publico non daretur, oportueritne eos conficere nihilominus negotium legationis? (0926D)

Ipsius autem rei fit remotio, cum id quod datur crimini, negat, neque ad se, neque ad officium suum reus pertinuisse: nec si quod in eo sit delictum, sibi attribui oportere. Porro id causae genus est eiusmodi: Id eo foedere quod factum est quondam cum Samnitibus, quidam adolescens nobilis porcum sustinuit iussu imperatoris; foedere autem hoc in senatu improbato, et imperatore Samnitibus dedito, quidam in senatu eum quoque dicit, qui porcum tenuit, dedi oportere. Intentio est: Dedi oportere. Depulsio est: Non oportet. Quaestio est: Oporteatne? Ratio: Non enim meum fuit officium, nec mea potestas, cum et id aetatis non habui, et privatus essem, et summa cum auctoritate et potestate imperator mandavit, qui videret, ut satis honestum foedus feriretur. (0927A) Infirmatio est: Quoniam particeps factus es in turpissime foedere, summae religionis dedi te convenit. Iudicatio est: Cum is qui potestatis nihil habuerit, iussu imperatoris in foedere et in tanta religione interfuerit, dedendusne sit hostibus [nec ne]? Hoc genus causae cum superiori differt, quod in illo concedit se reus, oportuisse facere id quod fieri dicat accusator oportuisse; sed alicui rei aut homini eam causam attribuit, quae voluntati suae fuerit impedimento: in hoc autem non accusare alterum, nec culpam in alium transferre debet, sed monstrare eam rem nihil ad se, nec ad suam potestatem, neque ad officium suum pertinuisse, aut pertinere. (0927B)

Concessio est, per quam non factum ipsum probatur ab reo, sed ut ignoscatur id petitur; cuius partes sunt [duae]: Purgatio et deprecatio.

Purgatio est, per quam eius qui accusatur, non factum ipsum, sed voluntas defenditur: et habet partes tres: Imprudentiam, casum, necessitudinem. Imprudentia est, cum scisse se aliquid is qui arguitur, negat. Exempli gratia: Apud quosdam lex erat, ne quis Dianae vitulum immolaret. Nautae quidam cum adversa tempestate in alto iactarentur, vovebant, si eo portu quem conspiciebant, potiti essent, vitulum [ei Deo], qui ibi esset, se immolaturos. Casu erat in eo portu fanum Dianae, cui vitulum immolare non licebat. Imprudentes legis, cum exissent, vitulum immolaverunt. Accusantur. Intentio est: Vitulum immolastis ei Deae [Mss., Deo], cui non licebat. Impulsio est in concessione deposita. Ratio est: Nescivi non licere. (0927C) Infirmatio: Tamen, quoniam fecisti, quod non licebat ex lege, supplicio dignus es. Iudicatio est: Cum id fecerit quod non oportuerit, et id non oportere nescierit, sitne supplicio dignus?

Casus autem infertur in concessionem, cum demonstratur aliqua fortunae vis [Edit., fortuna eius] voluntati obstitisse, ut in hac re: Cum Lacedaemoniis lex esset, ut hostias nisi ad sacrificium quoddam redemptor praebuisset, capitale esset, is qui redemerat, cum sacrificii dies instaret, in urbem ex agro agere hostias coepit: cum subito magnis commotus tempestatibus fluvius Eurotas, is qui Lacedaemoniam praeterfluit, ita magnus et vehemens factus est, ut eo traduci victimae nullo modo possent. (0927D) Redemptor, suae voluntatis ostendendae causa, hostias omnes in littore constituit, ut qui trans flumen essent, videre possent. Cum omnes studio [eius], subitam fluminis magnitudinem scirent fuisse impedimento, tamen quidam eum capitis damnabant [Mss., arcesserunt]. Intentio est: Hostiae, quas ad sacrificium afferre debuisti, non praesto fuerunt. Depulsio: Concessio. Ratio: Flumen enim subito accrevit, et ea re traduci non potuerunt. Infirmatio: Tamen, quia quod lex iubet, factum non est, supplicio dignus es. Iudicatio est: Cum in ea re contra legem redemptor aliquid fecerit, qua in re studio eius subita fluminis magnitudo obstiterit, supplicio dignusne sit? (0928A)

Necessitudo autem infertur, cum vi quadam reus id, quod fecerit, fecisse defenditur, hoc modo: Lex est apud Rhodios, ut si qua rostrata navis in portu deprehensa sit, publicetur. Cum magna in alto tempestas esset, vis ventorum, invitis nautis in Rhodiorum portum navem coegit. Quaestor navem populi esse dicit [Mss., populi vocat]. Navis dominus negat publicari debere. Intentio est: Rostrata navis in portu deprehensa est. Depulsio: Concessio. Ratio: Vi et necessitate sumus in portum redacti [Mss., coacti]. Infirmatio est: Navem ex lege tamen populi esse oportere [Mss., oportet]. Iudicatio est: Cum rostratam navem in portu deprehensam lex publicavit; cumque haec navis, invitis nautis, vi tempestatis in portum coniecta sit, oporteatne eam publicari? (0928B)

Deprecatio est, cum et peccasse et consulto peccasse reus se confitetur; tamen, ut sibi ignoscatur, postulat: quod genus perraro potest accidere, in quo non defensio facti, sed ignoscendi postulatio continetur. Hoc genus vix in iudicio probari potest. Ideo concesso peccato difficile est ab eo, qui peccatorum vindex esse debet, ut ignoscat, impetrare.

Ecce habes de locis quaestionum et de statu causarum, et de partibus institutionum: quae omnia quotidiano usu, natura pandente, agnoscis.

CAR. Agnoscam, si naturarum Conditor me adiuverit [Edit., adiuvet]: et tamen habeo quod abs te quaeram. - ALB. Quaere quod placeat; pergam quo me ducis.


HOME > 'moleste' in 'Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, p5'
Alcuinus, De rhetorica et virtutibus, DE PARTIBUS EIUS. <<<     >>> DE PERSONIS.
2507w 9.3810241222382 s