Alcuinus_cps2, Epistolae, 27HOME > '������������������������' in 'Alcuinus, Epistolae, 27'
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXVI. AD ANGELBERTUM PRIMICERIUM PALATII PIPPINI REGIS. Ad sacra apostolorum limina peregrinantem commendat Angilberti favoribus, et sacras sibi reliquias mitti postulat. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD HOMERUM FILIUM.hide dictionary links

(PL 100 0181B) EPISTOLA XXVII. AD HOMERUM (ANGILBERTUM). (Anno incerto.) Mittit solutionem binam quaestionum grammaticalium a rege sibi propositarum.

Flaccus Albinus Flavio Homero optat salutem.

Miror cur Flaccinae pigritiae socordiam septiplicis (0181C) sapientiae decus, dulcissimus meus David, interrogare voluisset de quaestionibus palatinis; emeritaeque nomen militiae in castra revocare pugnantia, ut tumultuosas militum mentes sedaret; dum saecularis litteraturae libri et ecclesiasticae soliditatis sapientia, sicut iustum est, apud vos inveniuntur, in quibus ad omnia quae quaeruntur verae inveniri possunt responsiones. Hanc tamen duarum partium orationis discretionem, prout potui, consideravi. Currens per priorum exempla doctorum, inveni illos quoque in his partibus sibi dissentire. Idcirco visum est mihi in vos mittere huius examussis [Forte, examinis] auctoritatem, dum cognoscatis illorum sententias, vel in constructione partium vel in regularum proprietate.

(0181D) Prima interrogatio fuit de rubo, cuius esset generis? de quo nomine diversa invenimus exempla. Legitur (0182A) enim in metro, quod in Eptathico conscribitur, huiusmodi versus:
In quo conspicua flammarum lampade cernit
Procurvam fulgere rubum, neque ignibus uri.
Item Ambrosius in Hymno Paschali:
Et flamma famulum provocans,
Rubum non perdas spineam.
Cum sis ignis concremans,
Non uris quod illuminas.
Item grammaticus quidam ita ait: « Item feminina huius secundae declinationis numero plurali carentia, regnorum vel arborum: tyrus, cyprus, populus, cypressus, alnus, fraxinus, rubus. » Item Donatus de arboribus dixit: « Neutro fructum; feminino ipsas arbores saepe dicimus. » Nota, quod saepe dixit, non semper. Paterius vero, ex verbis sancti Gregorii (0182B) papae, masculino posuit: « Nam per succensum rubum Moysen alloquens, quid aliud ostendit, nisi quod eius populo ductor fuerit, qui et legis flammam perciperet, et tamen peccati spinam nequaquam vitaret? » Item Isidorus in Commentario Geneseos: « Quod vero Dominus in eodem rubo apparuisse legitur. » Arnovius in conflictu quem habuit cum Serapione, rubum posuit masculini generis, dicens:

Et sicut vere rubus flammam habuit, sic vere pasus est Filius hominis et sicut vere non incensus est, sic vero non passus est Filius Dei. » Iosephus quoque in Historiis dicit: « Et facto sacrificio, Moyses populo ministrabat iuxta rubum, qui flammam ignis evaserat. » Item Virgilius haud contemnendae auctoritatis (0182C) falsator:
Mella fluant illi, ferat et rubus asper amomum.
Tamen si aspera esset, potuit per synaloepham versus stare. Priscianus vero veracissimus grammaticae artis doctor, de rubo ita ait: « Specialia uniuscuiusque arboris nomina feminina sunt, excepto oleastro, quod tam forma terminationis, quam declinatio prohibuit esse femininum. Nam siler, quod est neutrum non est inter arbores ponendum, sicut nec rubus. » Inter hos vero auctores vestra videat prudentia, quid sequendum sit. Possunt enim quaedam ex his exemplis vitio scriptoris esse corrupta et u pro a, vel etiam a pro u posita. Tamen certius videtur masculinum esse quam femininum.

Secunda vero interrogatio fuit inter de, dis et des, (0182D) an debuisset esse di spexeris sive de spexeris? Esse non potest propter sequentem s, quae exigit dis ut (0183A) Priscianus vult. Sed inter de et dis tantum versatur inquisitio. Considerandum esse videtur, quo modo habeat in Graeco, quae ibi praepositio inveniatur, sive quae dis significet, sive quae de significet. Dicit enim Priscianus de habere plures significationes et non pro una Graeca praepositione poni, sed pro tribus, vel forsan pluribus, ita dicens: « de non solum τὸ ἀπὸ significat, sed etiam τὸ ἐπὶ memorativum, ut: de partibus orationis. Accipitur etiam pro κατὰ locali in compositione, ut: de duco, de scendo, de traho, de iicio, de spicio, de rideo. Est etiam intentivum, ut: de prehendo, de do, de pravo, de primo, de minuo, de isco, de terreo, de ligo, de curro. Est etiam privativum, ut: de speratur, de mens, de sum, de ierat. » Nota, quod de spicio dixit, unde erit de spexeris. Nam (0183B) spicio multas in compositione recipit praepositiones et nullam in appositione, quia spicio in usu non est, Invenitur enim: aspicio, respicio, suspicio, despicio, conspicio, prospicio. Et utrumque invenitur: despicio et dispicio. Ideo superius dixi considerandum esse quae praepositio in Graeco esset posita; et inde agnosci quae in Latino scribi debeat; quia talis dubitatio ex antecedentis linguae consideratione solvi poterit. Habet enim in Graeco ille versus: Exaudi, Deus, orationem meam et ne despexeris deprecationem meam, Ἐνώτισαι, Θεὸς, τὴν προσευχήν μου, καὶ μὴ ὑπερίδης τὴν δέησίν μου (Psal. LIV, 2) .

Item in Psalmo XXI ille versus: De ventre matris meae Deus meus es tu, habet in Graeco: Ἀπὸ γαστρὸς [Ἐκ κοιλίας] μητρός μου Θεός μου εἶ συ. Ubi nos dicimus (0183C) de, ibi ἀπό legitur. Item ubi nos habemus: Descendit sicut pluvia in vellus (Psal. LXXI, 6) , in Graeco habetur: καταβήσεται ὡς ὑετὸς ἑπὶ πόκον . . . sicut superius περὶ in eo versu, unde haec inquisitio orta est. Nam et beatus Hieronymus in Tractatu Epistolae ad Titum has praepositiones, id est, περὶ et κατὰ, sine dubio ad contemptum pertinere dixit. Et idem ponit esse, contemnit et despexit. Sed et bonum et malum esse contemptum; bonum, quando quis tormenta vel opprobria Christi nomine contemnit et despicit. Et has distinctiones in praepositionibus tantummodo esse his verbis docet, ubi in Graeco legitur ad Titum dictum περιφρονείτω, et illud quod ad Timotheum legitur καταφρονείτω, et apostolum Paulum pro varietate causarum variis uti praepositionibus asseruit. (0183D) Tito igitur scripsit. Nemo te contemnat (Tit. II, 15) . Et Timotheo: Nemo adolescentiam tuam contemnat (I Tim. IV, 12) . Et ad utrumque propter περὶ vel κατὰ Graecas praepositiones, despicit, ponit. Stoicorum quoque, qui subtiliter inter verba discernunt, exemplo hoc ipsum confirmat. Habet quoque de alias significationes in Graeco, ut est: De coelo respexit Dominus (Psal. XXXII, 13) ; in Graeco habet: (0184A) ἐξ οὐρανοῦ ἐπέβλεψε Κύριος [ἐπέλεβψεν, Κύριος]. ἐξ. . . . . etiam pro de positum. Item, ubi nos dicimus: Non deficit de plateis eius (Psal. LIV, 12) , in Graeco legitur: Οὐκ ἐξέλιπεν ἐκ τῶν πλατειῶν αὐτῆς; ἐκ . . . pro de positum. Di quidem et dis secundum Priscianum eamdem significationem habent ac ab et abs. Sunt autem separativae, ut: di vido, di ruo, dis traho, dis curro: quod apud Graecos διὰ praepositio facit. Nam ubi nos dicimus: Disrumpamus vincula eorum (Psal. II, 3) , habet in Graeco: Διαῤῥήξομεν τοὺς δεσμοὺς αὐτοῦ [αὐτῶν] . . . Item quod nos habemus: Domine, a paucis de terra divide eos (Psal. XVI, 14) , in Graeco legitur: Κύριε, ἀπὸ ὀλίγων ἀπὸ γῆς [ἀπολύων ἀπὸ γῆς] διαμέρισον αὐτούς.

His etiam consideratis, videte vel ex antecedentis (0184B) linguae notitia, vel constructae orationis serie, quae magis in eo versu praepositio poni debeat. Nam haec duo maxime dubitationem solvere solent, et ad certum lectorem perducere sensum, et contentiosas scholasticorum terminare quaestiones. Ideo de rubo posui veterum sententias auctorum, et in praepositionibus Graecae linguae auctoritatem, ne meam quis calumniis notaret sententiam, et praesumptuosam reprehenderet, si nullis priscorum fulciretur doctorum exemplis: quia multoties in vili persona veritas despicitur, cum [Forte, cui] nihil praeferri debuit, si tantum in quaestionibus illius exspectaret iudicium et non propriae sententiae defenderetur praesumptio.


HOME > '������������������������' in 'Alcuinus, Epistolae, 27'
Alcuinus, Epistolae, EPISTOLA XXVI. AD ANGELBERTUM PRIMICERIUM PALATII PIPPINI REGIS. Ad sacra apostolorum limina peregrinantem commendat Angilberti favoribus, et sacras sibi reliquias mitti postulat. <<<     >>> EPISTOLA XXVIII. AD HOMERUM FILIUM.
1071w 14.303795814514 s