Alcuinus_cps2, Officia per ferias, p87HOME > 'Et!Qui!eris' in 'Alcuinus, Officia per ferias, p87'
Alcuinus, Officia per ferias, LITANIAE UT SUPRA. <<<     >>> LITANIA BEATORUM APOSTOLORUM, MARTYRUM QUOQUE, CONFESSORUM ATQUE VIRGINUM. Ex libro quem beatus Hieronymus de sanctorum per anni circulum Natalitiis conscripsit, collecta. hide dictionary links

(PL 101 0589D) ORATIO SANCTI GREGORII.

Dominator Domine Deus omnipotens, qui es Trinitas una, Pater in Filio, Filius in Patre, cum Spiritu sancto: qui es semper in omnibus, et eras ante omnia, et eris super omnia Deus benedictus in saecula. (0590A) Commendo animam meam in manus potentiae tuae, ut custodias eam diebus ac noctibus, horis atque momentis. Miserere mei, Deus angelorum. Dirige me Rex archangelorum. Custodi me per orationes patriarcharum, per merita prophetarum, per suffragia apostolorum, per victorias martyrum, per fidem confessorum, per intercessionem omnium sanctorum, qui tibi placuerunt ab origine mundi usque ad consummationem saeculi. Oret pro me sanctus Abel, qui primus coronatus est martyrio. Oret pro me sanctus Seth, qui primus coepit invocare nomen Domini. Oret pro me sanctus Enoch, qui ambulavit cum Deo, et translatus est de mundo. Oret pro me sanctus Noe, quem Deus servavit in diluvio propter iustitiam. (0590B) Oret pro me Melchisedech rex iustus, qui obviavit Abrahae, et benedixit ei. Roget pro me fidelis Abraham, qui primus credidit, cui reputata est fides ad iustitiam. Intercedat pro me iustus Isaac, qui fuit obediens patri usque ad mortem, in exemplum Domini nostri Iesu Christi, qui oblatus est Deo Patri pro salute mundi. Postulet pro me felix Iacob, qui vidit angelos Dei et Domini venientes in auxilium sibi. Oret pro me beatus Ioseph, qui solvit somnia regis, et interpretatus est, et liberatus est de carcere. Oret pro me sanctus Iob, magnus et patiens, qui nihil peccavit in labiis suis, in omnibus quae acciderunt illi. Oret pro me beatus Moyses, cum quo locutus est Deus facie ad faciem. Oret pro me Hiesus filius Nun, quem elegisti, Domine, post Moysen famulum tuum. (0590C) Oret pro me sanctus Samuel propheta, qui benedixit et unxit duos reges super Israel. Subveniat mihi sanctus David, quem elegisti secundum cor tuum, Domine. Deprecetur pro me sanctus Elias propheta, quem elevasti in curru igneo usque ad coelum. Oret pro me beatus Isaias, cuius mundata sunt labia igne coelesti. Adsit mihi beatus Ieremias, quem sanctificasti in utero matris suae. Oret pro me sanctus Ezechiel propheta, qui vidit visiones mirabiles Dei, et prophetavit resurrectionem mortuorum. Deprecetur pro me electus Daniel, desiderabilis Dei, qui solvit somnia regis, et interpretatus est, et liberatus est de lacu leonum: et tres pueri Ananias, Azarias, Misahel, liberati ab igne. (0590D) Duodecim prophetae, Osee, Amos, Michaeas, Iohel, Abdias, Habacuc, Ionas, Naum, Sophonias, Aggaeus, Zacharias, Malachias: Esras, Tobias, et Machabaei. Hos, et omnes sanctos Veteris Testamenti invoco in auxilium meum. Oret pro me sancta virgo Maria mater Salvatoris, et sanctus Ioannes Baptista praecursor Domini, et omnes sancti apostoli Domini nostri Iesu Christi, Petrus et Paulus, Andreas et Ioannes, tres Iacobi, Philippus et Bartholomaeus, Thomas et Matthaeus, Tathaeus Simon, Barnabas et Mathias, Marcus, Lucas, Stephanus. (0591A) Per horum ergo et caeterorum omnium sanctorum Novi Testamenti merita depelle a me, Domine, concupiscentiam gulae, et da mihi virtutem abstinentiae: fuga a me spiritum fornicationis, et da mihi ardorem castitatis: exstingue in me cupiditatem, et da mihi voluntariam paupertatem. Cohibe a me iracundiam meam, et accende in me nimiam suavitatem et charitatem Dei et proximi. Abscinde a me, Domine, tristitiam saeculi, auge mihi gaudium spiritale, expelle a me iactantiam mentis, timorem tuum et amorem, compunctionem cordis, minue superbiam meam, et perfice in me humilitatem veram. Indignus ego sum et infelix homo: quis me liberabit de corpore mortis huius, peccati, nisi gratia tua, Domine Iesu Christe; quia ego peccator sum et innumerabilia delicta mea, et non sum dignus vocari servus tuus? Suscita in me fletum, mollifica cor meum durum et lapideum, et accende in me ignem timoris tui, quia sum cinis mortuus. Libera animam meam ab insidiis inimici, et conserva me in tua voluntate. (0591B) Doce me facere voluntatem tuam, quia Deus meus es tu. Tibi honor et gloria per omnia saecula saeculorum. Amen.


HOME > 'Et!Qui!eris' in 'Alcuinus, Officia per ferias, p87'
616w 2.6655828952789 s